Herodis Magni Pater Antipater: Herodis Magni pater

Antipater (mortuus 43 a.C.n.) fuit vir nobilis Idumaeus, strenuus et fortis, qui dum Hyrcani II partes adversus fratrem Aristobulum II (qui de regno in Iudaea inter se certabant) suscipit, in primis etiam patrocinio Romanorum semper adfectando ad maximam potentiam pervenit atque ita filio Herodi viam ad regnum Iudaeorum stravit.

Herodis Magni Pater Antipater: Herodis Magni pater
Idumaea et Iudaea tempore Hyrcani II et Antipatris.

Nam postquam anno 63 a.C.n. Pompeio persuasit ut expugnatis Hierosolymis summum sacerdotium Hyrcano redderet nec Iudaeam novae provinciae Syriae assignaret, adstantium Romanorum consiliis adsentiri non desiit ac sine damno a Pompeio ad Caesarem, a Caesare ad Gaium Cassium transiit. Ita paulatim potentia augebatur et titulos sibi et filiis Phasaeli Herodique cumulabat eo magis quod Hyrcanus ignava indole erat et Idumaeorum militum exercitum sibi devotorum ad manum habebat.

At simul multis Iudaeis maximo odio erat quia Idumaei secundo saeculo tantum a Iohanne Hyrcano I ad iudaismum conversi erant ː "semiiudaeum" esse Antipatrum existimabant et indignabantur quod sub specioso nomine Hyrcani II ipse Hierosolymis regnaret. Nec mirum igitur si Antipater anno 43 a.C.n. inter civilia bella Romanorum ab amico quodam Hyrcani, Malicho nomine, interfectus est. Nihilominus potentiam suam et Romanorum societatem filiis velut hereditatem reliquit. Paulo post ipso Cassio milites ministrante Herodes mortem patris ulcisci potuit.

Fontes

Si vis plura legere.

  • Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009

Tags:

43 a.C.n.Aristobulus IIHerodes MagnusHyrcanus IIIdumaea

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Basilica Sancti PetroniiHungariaAndreas UreIosephus StalinPagina primaConsonans bilabialisMars (deus)Moneta (pecunia)ChisinoviaAlfredus HitchcockMonacumFrancofurtum ad MoenumLacinia GazeticaMast-e EshghMartyres Iaponici XVIUrbs Novum EboracumGarumHistoriaPalatium GarnierLignumReligio Islamica in GraeciaLingua GraecaIosephus BidenGulielmus I (rex Angliae)ClariumLuxStrategusHarrius StylesTabula geographicaLingua Latina archaicaMichael (archangelus)Beniaminus Franklinius NorrisCivitates Foederis Atlantici SeptentrionalisDiscipulusVesica urinariaBuddhismusPax mundiFranciaCatharina SenensisOceanusRochetaBonus AërVetus TestamentumAve Maris StellaAnimalium soniIncursioLupusMathematicaBenitus MussoliniISO 3166-2IaponiaPhotographemaIoannes Paulus IIArma igniferaAlexandriaScotiaSaltatioMaterAve maris stellaArchitecturaVitium (ethice)Rima (poësis)VentusDavid HilbertIemeniaPontus EuxinusAeneisDidacopolisAnglia🡆 More