Vide etiam paginam discretivam: Israël (discretiva)
Civitas Israël (Hebraice מְדִינַת יִשְׂרָאֵל Medīnat Yisrā'el ; Arabice دَوْلَة إِسْرَائِيل Dawlat Isrāʼīl), breviter Israël, est respublica parlamentaria in Medio Oriente sub Maris Mediterranei litore sita, diversarum intra parvam suam aream geographicarum proprietatum. A septentrionibus Libanum et Syriam attingit, ab oriente Iordaniam et Ripam Occidentalem, a meridie Aegyptum et Sectorem Gazensem. est. Suis legibus definitus "Civitas Iudaica et Democratica", Israël est sola in orbe terrarum civitas ubi Iudaei aliis gentibus praevalent.
Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Solum lingua Hebraica est lingua publica; incolae autem Hebraica, Arabica, aliisque linguis late utuntur. Non pauci inter sese Russice, nonnulli etiam Iudaeogermanica lingua loquuntur, et pueri puellaque linguam Anglicam in scholis discunt
Iudaei eam terram, quam nunc Israel appellant, sibi ab deo suo datam esse (Liber Iosue 1, 1-5) arbitrantur. Est enim in Bibliis Sacris:
Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei:
"Moyses servus meus mortuus est; nunc igitur surge et transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in terram, quam ego dabo filiis Israël. Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradidi, sicut locutus sum Moysi.
A deserto et Libano isto usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester."
Anno 586 a.C.n., cum Nabuchodonosor II rex Babylonis, terram Iudaeam expugnavisset et Templum Salomonicum evertisset, Babylonii septuaginta annos in eam terram regnaverunt, sed cum anno 533 a.C.n. Cyrus II cum exercitu superavisset, Persae ab anno 533 a.C.n. ad 332 a.C.n. regnaverunt. Anno 332 a.C.n., Alexander Magnus regionem superavit.
Duobus bellis cum Romanis (annis 70 et 135) gestis et praecipue templo Hierosolymorum ab imperatore Tito (anno 70) diruto, magna Iudaeorum pars ex Israël fugit. Anno 135, post secundum excidium, Romani Hierosolyma restituerunt, novoque nomine appellaverunt Aeliam Capitolinam.
Iam anno 1917, Arthurus Balfour Scoticus suasit, ut Iudaei in Palaestinam redirent et quamprimum priori bello mundano fini imposito Imperium Ottomanicum, quod antea Palaestinam tenuerat, ruissent.
Post secundum bellum mundanum et Iudaeorum in Europa persecutionem, 1947 anno 29 die Novembris, Consociatio Nationum Palaestinam proposuerunt inter Iudaeos et Arabes distribuendam.
Die 14 Maii 1948, civitas Israël rite condita est. Quamquam iuxta resolutionem, qua civitas creata erat, urbs Hierosolyma nec ab Iudeis nec Arabis, sed Britanniarum Regno regenda esset, tamen 1950 anno, Israël caput suum Hierosolyma declaravit. Principio civitati superficies 14 000 km² erat. 1948 et 1967 vero annis, ager 8000 km² ulterius expugnatus est et usquedum retinetur. Quam enim terram colonis adductis Israël sibi vindicare molitur.
Anno 1967, Israël Bello Sex Dierum ripam occidentalem Iordanis occupans intra Palaestinorum fines colonias condidit. Quo ex bello contentio Arabo-Israëlitica, scilicet dissensio inter Israël, Palaestinenses, Arabes, orta est.
Anno 1973, expiationis die, quae Iudaeis sanctissima est, et Aegyptus et Syria Israële oppugnato, a terra propulsati sunt. Qua victoria Aegyptus coacta est, ut Israëlem civitatem iure agnoscerent.
Civitates | Atropatene · Afgania · Arabia Saudiana · Armenia · Baharina · Bangladesa · Birmania · Bruneium · Butania · Cambosia · Chirgisia · Corea meridiana · Corea septentrionalis · Cuvaitum · Cyprus · Emiratus Arabici Coniuncti · Georgia · Iaponia · Iemenia · India · Indonesia · Iordania · Iracum · Irania · Israël · Kazachstania · Laotia · Libanus · Malaesia · insulae Maldivae · Mongolia · Nepalia · Omania · Pakistania · Philippinae · Quataria · Russia · Sinae · Singapura · Syria · Tadzikistania · Taprobane · Thailandia · Timora Orientalis · Turcia · Turcomannia · Uzbecia · Vietnamia |
---|---|
Civitates statu dubio | Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Ossetia Meridionalis · Taivania |
Territoria obnoxia et statu dubio | Acroterium et Decelea · Casmiria · Territoria Palaestinensia |
Chaim Weizmann 1949 • Isaac Ben Tzwi 1952 • Zalman Shazar 1963 • Ephraim Katzir 1973 • Isaac Navon 1978 • Chaim Herzog 1983 • Ezer Weizman 1993 • Moyses Katzaw 2000 • Simon Peres 2007 • Reuben Rivlin 2014 • Isaac Herzog 2021 חיים ויצמן • יצחק בן-צבי • זלמן שזר • אפרים קציר • יצחק נבון • חיים הרצוג • עזר ויצמן • משה קצב • שמעון פרס • ראובן ריבלין • יצחק הרצוג Capsae cognatae: Primi ministri Israëlis | |
David Ben-Gurion 1948 • Moyses Scharet 1953 • David Ben-Gurion 1955 • Levi Eschkol 1963 • Golda Meir 1969 • Isaac Rabin 1974 • Menachem Begin 1977 • Isaac Shamir 1983 • Simon Peres 1984 • Isaac Shamir 1986 • Isaac Rabin 1992 • Simon Peres 1995 • Beniaminus Netanjahu 1996 • Ehud Barak 1999 • Ariel Sharon 2001 • Ehud Olmert 2006 • Beniaminus Netanjahu 2009 • Nephtali Bennett 2021 • Iairus Lapid 2022 • Beniaminus Netanjahu 2022 דוד בן-גוריון • משה שרת • דוד בן-גוריון • לוי אשכול • גולדה מאיר • יצחק רבין • מנחם בגין • יצחק שמיר • שמעון פרס • יצחק שמיר • יצחק רבין • שמעון פרס • בנימין נתניהו • אהוד ברק • אריאל שרון • אהוד אולמרט • בנימין נתניהו • נפתלי בנט • יאיר לפיד • בנימין נתניהו Capsae cognatae: Praesides Israëlis • Ministri rerum externarum • Ministri munitionis • Ministri eruditionis | |
Moyses Sharett 1948 • Golda Meir 1956 • Abba Eban 1966 • Yigal Allon 1974 • Moyses Dayan 1977 • Isaac Shamir 1980 • Simon Peres 1986 • Moyses Arens 1988 • David Levy 1990 • Simon Peres 1992 • Ehud Barak 1995 • David Levy 1996 • Ariel Sharon 1998 • David Levy 1999 • Salomon Ben-Ami 2000 • Simon Peres 2001 • Beniaminus Netanjahu 2002 • Silvan Shalom 2003 • Tzipi Livni 2006 • Avigdor Lieberman 2009 • Beniaminus Netanjahu 2012 • Avigdor Lieberman 2013 • Beniaminus Netanjahu 2015 • Israel Katz 2019 • Gabriel Aškenazi 2020 • Iairus Lapid 2021 • Eli Cohen 2022 • Israel Katz 2024 משה שרת • גולדה מאיר • אבא אבן • יגאל אלון • משה דיין • יצחק שמיר • שמעון פרס • משה ארנס • דוד לוי • שמעון פרס • אהוד ברק • דוד לוי • אריאל שרון • דוד לוי • שלמה בן עמי • שמעון פרס • בנימין נתניהו • סילבן שלום • ציפי לבני • אביגדור ליברמן • בנימין נתניהו • אביגדור ליברמן • בנימין נתניהו • ישראל כץ • גבריאל אשכנזי • יאיר לפיד • אלי כהן • ישראל כץ Capsae cognatae: Primi ministri Israëlis | |
Hepha • Hierosolyma • Iudaea et Samaria • Medium • Meridies • Septentrio • Telavivum | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Israël, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.