Calendarium Sinarum (Sinice 农历 sive 農曆 transcriptum nónglì) est calendarium lunisolare, i.e.
calendarium duodecim mensium lunarium cui, ut anno solari accomodetur, circiter quoque tertio anno mensis lunaris decimus tertius intercalatur.
Hodie calendarium Gregorianum in Re publica populari Sinarum in usu generali est. Calendarium Sinarum etiam in usu est ad fines feriarum determinandarum, sicut feriae anni novi, veris ac autumni. Denique in astrologia in usu est.
Annus lunisolaris Sinarum (et quisque suorum mensium) semper incipit die (i.e. nychthemero) novae lunae. Annus incipit fere inter diem 20 Ianuarii et diem 20 Februarii calendarii Gregoriani.
Praeterea dificilibus rationibus circiter quoque tertio anno mensis intercalarius (閏月/闰月 - rùnyuè) determinatur quis nomen habet mensis antecedentis cum 閏/闰 (rùn) in initio. Quisque mensium vulgarium ante mensem intercalarium esse potest.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Calendarium Sinarum spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Calendarium Sinarum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.