Capitis Dolor

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Capitis Dolor

Capitis dolor (-oris, m.), vel dolor capitis, vel ex lingua Graeca cephalalgia (-ae, f.) sive cephalargia, est incommodus sensus vel dolor in regione capitis et colli. Symptoma multorum statuum capitis et colli esse potest. Hodie plus quam ducenta capitis doloris genera describuntur. Textura cerebri ipsa dolorem non sensit, quia nociceptoribus caret; dolor potius efficitur a turbatione structurarum circa cerebrum, quae dolorem sentire possunt. Novem capitis et colli sunt hae structurae: cranium (pericranium calvariae), musculi, nervi, arteriae venaeque, texturae subcutaneae, oculi, aures, sinus paranasales, et tunicae mucosae.

Capitis Dolor
Satyra hominis capitis dolore patientis

Classificatio

Ad medicinae usum capitis dolorum classificatio internationalis est, quae Anglice International Classification of Headache Disorders (cephalalgiarum morborum classificatio internationalis, abbreviatura Anglica: ICHD) in versio secunda (ICHD-2) in usu est. Iam versio futura tertia, cum ICD-11 connexionis, versio Tertia (ICHD-3), divulgata est. Auctor illarum classificationum est societas cephalalgiarum internationalis (Anglice: International Headache Society, abbreviatura IHS).

Ambabus classificationibus internationalibus, et ICHD-2 et ICHD-3, tria capita sunt:

  • Pars I — Cephalalgiae primariae
  • Pars II — Cephalalgiae secundariae
  • Pars III — Neuralgiae craniales et dolor facialis centralis primariusque et aliae cephalalgiae

Cephalalgiae primariae

Primarie dicitur, si dolor capitis sit morbus ipse. Cephalalgiae primariae sunt forma migraenae, cephalalgiarum tensionalium, cephalalgiae autonomicae trigeminales velut cephalalgiae tussi vel exercitio vel actione sexuali causa, capitis dolor et tonitruus, frigore vel pressu causa, capitis dolor asper, capitis dolor nummularis, capitis dolor in somno, capitis dolor novus cottidianus persistens (NDPH).

Cephalalgiae secundariae

Secundarie est capitis dolor, sicubi malum alterum (i.e. primarium) sit, quod dolorem capitis efficiat. Cephalalgiae secundariae sunt forma doloris trauma causa, morbis vasorum cranialium cervicaliumque, morbis intracranialibus non vasorum, dolor iuxta usum substantiarum diversarum, dolor infectione causa, dolor perturbationibus homeostasis causa, dolor capitis facieive morbis cranii vel oculorum vel aurium vel dentium causa, dolor capitis morbis mentis.

Dolor capitis substantiis analgeticis causa

Analgetica dolorem non solum lenire sed etiam incitare possunt. Medicamenta pharmaceutica ut ergotamini, triptani, Paracetamolum, Acidum acetylsalicylicum sane non raro dolorem capitis praecipitant.

Neuralgiae craniales et dolor facialis centralis primariusque et aliae cephalalgiae

Hic damna nervorum cranialium vel faciei complecta sunt: neuralgiae trigeminales, neuropathiae trigeminales, neuralgiae nervi glossopharyngei vel intermedii, neuralgia occipitalis, syndroma cervicis linguaeque, neuritis optica dolorosa, capitis dolor debilitate nervi oculomotorii ischaemica, syndroma Tolosa-Hunt (opthalmoplegia dolorosa), syndroma Raeder, neuropathia ophthalmoplegica dolorosa recurrens, syndroma oris Ardens, dolor facialis idiopathicus persistens, dolor neuropathicus centralis.

Differentia

Morbi oculorum

Nonnulla mala oculorum dolorem capitis efficere possunt, per exemplum:

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Capitis Dolor  Vicimedia Communia plura habent quae ad capitis dolores spectant.


Tags:

Capitis Dolor ClassificatioCapitis Dolor DifferentiaCapitis Dolor NotaeCapitis Dolor Nexus externiCapitis Dolor

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Europa MeridianaGeorgius CuvierIraniaMachina quaesitoriaLingua AromanicaFebrisMichael PompeoSaxonia8 MaiiConradus LorenzGulielmus I (rex Angliae)Philippus BiagioliCommissio EuropaeaMalavia19 IuliiElectronicaFactio socialistica EuropaeorumCivitas neurospasticaLudovicus XIVReligio ChristianaThe Financial TimesNitrogeniumRomani antiquiTyphon marinusCarolus III (rex Britanniarum)PalinurusPulchritudoFranciscopolis (California)SolAlexander MagnusEcclesia Catholica RomanaAethiopiaIPv6Xaverius Gerardus MileiInsectaLacinia GazeticaArteria coronaria dextraRomaMachinaMustapha Kemal AtatürkLutheranismusAegyptusRegnum HierosolymitanumHelicopterum2004SanctusStephanus JobsUniversitas TorontonensisHymnus nationalis ChiliaeFluorumMexicumSaeculum 17LitusMetamorphoses (Apuleius)Millennium 1EpiscopusPermiumRisus paschalisHexameterSaeculum 3 a.C.n.VirginiaProcessus xiphoideusTerrae motusBellumAmbianumPapa1564RuandaAb urbe condita libriSchisma anni 1054Iuppiter (planeta)🡆 More