Angkor Wat

Angkor Wat (scriptura Khmer អង្គរវត្ត; scilicet 'urbs quae est templum'), in silvis Cambosianis reconditum, est templum maximum Hinduicum aediumque religiosarum totius orbis terrarum maxima.

Aedificatum est saeculo duodecimo a rege Suryavarmano II in regione metropolitana ruinosa quae simplicissime Angkor, scilicet 'urbs' nuncupatur. Maioribus Śivo venerantibus, rex Suryavarmanus deo Visnu novum templum suum sacravit.

Pellicula (Latine subscripta) de urbe temploque Angkor

Ruinae metropolis Yasodharapurae a Siem Reap oppido hodierno ad boream chiliometris fere 7 distant in regione fere plana, agris et lacubus sparsis, qua arbores altissimi silvestres umbram praebent. Templum Angkor Wat, extra murum metropolitanum ad meridiem versus iacens, a Siem Reap chiliometra 5,5 distans, fossa aquaria latissima circumdatum et porticibus duobus longissimis, super tres suggestús surgit usque ad fastigia quinque quae sicut montes eminent. Alia illius metropolis templa hodie ruinosa sunt, sed Angkor Wat, regno ab inimicis destructo, religione Hinduica huius regionis desueta, a monachis Buddhistis usurpata est et inermis maiori parte supervixit. Angkor Wat, gemma provinciarum Indosinae Francicarum, est monumentum civitatis Cambosiae hodiernae praecipuum. Urbs ruinosa Angkor sive Yasodharapura (cuius Angkor Wat pars est) hodie in indicem hereditatis mundialis ab UNESCO enumeratum recipitur.

Angkor Wat
Forma metropolium ruinosarum Hariharalaya (Roluos) et Yasodharapura (Angkor), oppido hodierno Siem Reap adiacentium (tabula Anglice signata).

Nomen

Nomen in lingua Khmer hodierna e duobus verbis Sanscritico et Palico deducitur. E Sanscritico नगर nagara 'urbs' verbum mediaevale នគរ nokor mutuatum est, unde hodiernum អង្គរ angkor. E Palico वास vāsa 'habitatio [monachorum]' verbum វត wat provenit. Sed hoc nomen magna urbe iam fere deserta ortum est; tunc enim, neque antea, 'urbs quae est templum' nuncupare convenit sine designatione propria. Ipsa urbs nomine Yasodharapura olim sacrata est, sed, inscriptionibus carentibus, nomen quo rex Suryavarmanus II templum suum appellaverit incertum est.

Angkor Wat 
Leo lapideus "magnus et horribilis" qui (sicut ait anno 1586 Antonius da Magdalena) "terrorem visitatoribus infert".
Angkor Wat 
Fossa aquaria; ad sinistram partem imaginis, pulvinus quo insula facticia attingitur; media imagine, porta occidentalis turribus partim ruinosis munita; ad fundum turres quinque templi ipsius distinguuntur.

Origo

Rex Jayavarmanus I, qui saeculo nono ineunte libertatem regni Cambosiensis vindicavit religionemque Hinduicam observavit, caput huius regni ad Hariharalayam constituit, cuius ruinae neque ab oppido Roluos neque a lacu Tonle Sap longe distant. Ibi successores templum montanum aedificare curaverunt. Id templum, hodie nomine Bakong cognitum, anno 881 a rege Indravarmano I sacratum est. Successione inter filios disputata, victor nomine Yasovarmanus a praedecessoribus et a veteri regni capite se avertens, novam metropolim condidit, nomine Yasodharapura, ad occidentem versus. Ibi reges Cambodienses palatia et templa necnon lacus facticios sibi construxerunt.

Angkor Wat 
Semita lata, pluteis serpentinis protecta, qua intra murum exteriorem ad tribunum regalem et inde ad medium templum tenditur.

Ita medio saeculo undecimo rex Udayadityavarmanus II, qui in serie principum post Jayavarmanum I locum quattuordecimum tenuit, templum regium (nomine hodierno Baphuon) construi intra metropolim iussit, suburbio proprio circumiacente, deo Sivo sacratum. Post eum Suryavarmanus II, qui in eadem serie locum undevicensimum tenuit annoque 1113 ad regnum accedit, templum et ille aedificari iussit, suburbio circumiacente, ad imperium suum repraesentandum et ad monumentum perenne sibi praeparandum, sed extra metropolim Yasodharapura positum et deo Visnu sacratum. Quod templum, nobis nomine Angkor Wat cognitum, anno 1150 (quo anno rex mortem obiit) iam fere confectum est.

Templa montana, ad fastigium surgentia, quae a saeculo nono a regibus Cambosianis aedificata sunt, montem Meru effingunt, habitationem deorum Hinduicorum: hic mons medio orbe terrarum stare censetur. Stylus novus saeculis undecimo et duodecimo in templis Baphuon et Angkor Wat videtur, in quibus porticús quadrangulares, protypis mythologicis et historicis illustratos, unosquosque suggestús cingunt. Solum omnium Angkor Wat ad solem occidentem vertitur fossaque aquaria (vel potius lacu facticio) omnium aliarum maxima circumdatur, 200 metris lata, cuius ripa quadrangularis exterior ad 5,5 chiliometra extenditur. Templum ita orbem terrarum repraesentat, oceano cinctum, mortalibus immortalibusque habitatum, fastigiis quinque montanis munita quorum medium et altissimum, montem Meru figurans, 213 metris a solo eminet.

Descriptio

Cui ab oppido Siem Reap ad boream versus progredienti quinque chiliometra iam demetitus erit, Angkor Wat ad dextrum viae latus apparet. Ibi via strata rectissima, 250 metris longa et 12 metris lata, lapidibus mirabili sollertia coniunctis, mole lato et solido fossam aquariam transiens ad pulvinum cruciformem occidentalem, lapide arenita confectum, adscendit itaque insulam illam facticiam attingit ubi stat templum Angkor Wat. Ultra quem pulvinum via strata 150 metris longa, paullo super terras cicumiacentes elevata, ad murum templi et portam occidentalem pergit. Hic murus exterior, e lapide laterita exstructus, forma rectangulari, lateribus occidentali et orientali ad 375 metra, boreali et australi ad 475 metra extenditur.

Porta, qua murus penetratur, columnis quadrangularibus aedificata tribus turribus montanis, hodie partim ruinosis, munita est. Ita in "urbem quae est templum" denuo aditur, 208 hectaribus magnam.

Angkor Wat 
Rex Suryavarmanus II inter protypos porticús primi pictus.
Angkor Wat 
Pars porticús quadrangularis primi et (ad dextram partem imaginis) tribunus regalis.
Angkor Wat 
Proelium apud Kurukṣetram mythicum (e Mahābhārato) inter protypos porticús primi pictum.
Angkor Wat 
"Bibliotheca" borealis intra murum interiorem porticús quadrangularis primi.
Angkor Wat 
Oceanus lactis iussu Viṣṇús a deis (dextra parte) et daemonibus (sinistra parte) coagulatus (e carmine mythologico Bhagavatapurāṇo) inter protypos porticús primi pictus.
Angkor Wat 
Porticús cruciformes cum atriis et piscinis.

Iam videntur columnae porticús quadrangularis primi et longissimi, velut muri interioris, quo suggestus primus templi retinetur; iam videtur quincunx turrium qui medio templo surgunt. Inde peregrinator cogitur "ad gregem mirabilem quinque cupolarum pergere, caeli sociarum, nubibus sororum, itaque an in mundo realitatis habitet an in somnio quodam phantastico determinare." Sed cui medium templum attingere velit per semitam 150 metris longam et 9 metris latam progredi oportet, pluteis forma serpentina ambobus lateribus protectam, et per tribunum cruciformem regalem adscendere.

Ultra hunc tribunum porticus primus ad partes exteriores versus patet. Protypi lapidi arenitae exarati, solis luce inter columnas huius porticús variatim illuminati, 2 metris alti, ad 600 metra longitudinis extendunt. Res partim ex epicis Sanscriticis, partim e bellis regni Cambosiani extrahuntur. Oportet iter ad dextram partem suscipere itaque protypos ad murum interiorem positos ordine iusto inspicere. Primis protypis proelium apud Kurukṣetram mythicum quod Paṇḍavi contra Kauravi pugnaverunt, in Mahābhārato narratum, depingitur, morsque Balarāmi et victoria Kṛṣṇi morituri. Ad angulum meridioccidentalem videntur historiae e Rāmāyaṇo extractae, et imprimis proelium quo simiae contra daemones pugnaverunt. Mox describitur exercitus regis Cambosiensis Suryavarmani II, templi conditoris, rege ipso praeeminente; mox etiam iudicium Yami fataque mortalium qui aut in triginta septem caelis remunerantur aut apud inferos suppliciis variis puniuntur. In ala huius porticús orientali oceanus lactis iussu Viṣṇús a deis octoginta octo et a daemonibus novaginta duobus coagulatus (e carmine mythologico Bhagavatapurāṇo) monstratur, quae res inter protypos Cambosianos omnes optime confecta confitetur. In ala boreali videtur deus Kṛṣṇus qui daemonem Banum devincit, moxque proelium inter deos magnos Hinduicos et daemones. Ultimae scaenae e Rāmāyaṇo extrahuntur: ibi reperimus pugna qua Rāma Rāvaṇum devincit uxoremque suam Sītā vindicat.

Inde ad forum templi maius advenitur, ubi stant duo aedificia pulcherrima "bibliothecas" dicta (sed an libri olim in illis aedificiis servabantur haud liquet). Medio foro surgit murus quadrangularis intimus, simplex et severus, quo suggestus templi secundus retinetur. Eo adscenditur per porticús cruciformes binos altiores ("aedificium mirandae nobilitatis"), quorum unus aulam echoum continet, alter aulam mille Buddhorum (sed harum statuarum pars maior nondum servatur); intra videntur quattuor atria, piscinis accommodata. Inde igitur peregrinator ad suggestum secundum attingit, 100 metris latum, 115 metris longum, statimque videt porticum quadrangularem alterum qui ad partes interiores patet. Principes sacerdotesque, quibus solis ad hunc suggestum penetrare olim licuit, apsaras seu nymphas divinas fere mille et quingentas protypis saltantes et cantantes depictas admirabant, oceano lactis coagulato creatas.

Medio suggestu secundo vel foro minore, quattuor scalarum ascensionibus accessibilis, eminet suggestus tertius et intimus, 60 metris quadratus, 40 metris super foro minore surgens. Ad fastigia harum ascensionum portae quattuor aperiuntur, super quas eminent turres montani quattuor iam longe visi. Medio suggestu iam videtur sanctuarium principale, olim lateribus quattuor apertum, olim imaginem sanctissimam protegens; supra hoc sanctuarium turris montanus medius et altissimus ab omni parte admiratur. Imago sacra saeculo quinto decimo, urbe ab inimicis capta, destructa est, sed sub fano in puteo profundissimo archaeologi recentiores vasa aurea divitissima reppererunt.

Angkor Wat 
Scalae, ad angulum boreoccidentalem suggestús tertii surgentes, supra quas eminet turris.

Fortuna

Caput regni, a Suryavarmano II in urbe nova sua 'quae est templum' positum, ibi brevi spatio temporis remanebat, iamque in his annis inimici e regno Champa orti, Cambosiam invaserunt, urbem Yasodharapuram anno 1177/1178 expugnaverunt regemque interfecerunt. Rex igitur Jayavarmanus VII, filius Dharanindravarmani (successoris Suryavarmano), religione Buddhista, qui regnum maiorum restituere laboravit, in alia regione urbana ad boream versus caput novum multoque latius anno circiter 1200 construere iussit ubi vetus palatium regale iam stabat. Haec regio, mox muris longissimis cincta, nomine Angkor Thom (scilicet 'urbs magna') hodie cognoscitur.

Angkor Wat autem haud oblita est. Zhou Daguan, legatus Sinarum, metropolim Yasodharapuram etiam florentem anno 1296 visitavit et de itinere suo commentarium scripsit. Angkor Wat (si eruditi recentes recte distinguunt) breviter describit: "Sepulcrum Lu Pan extra portam meridianam metropolis uno li distans reperitur; circuitus eius decem li [scil. 5 chiliometris] demetitur. Ibi sunt plures centeni habitationum e lapide structarum." Ita iam saeculo tertio decimo exeunte peregrinus monumentum Angkor Wat heroi cuidam populi sui, neque regibus Cambosianis, attribuebat: is enim Lu Pan fuit artifex Sinarum legendarius, Confucii fere coaevus, deus tignariorum apud posteriores.

Angkor Wat 
Apsarae sive nymphae, oceano coagulato creatae, inter protypos porticús secundi pictae.
Angkor Wat 
Turris montanus altissimus parsque suggestús tertii.

Post annos trecentos peregrinator Portugallensis, videlicet Antonius da Magdalena, urbem Yasodharapuram petivit et templum Angkor Wat. Descriptionem ab illo facta, a verbis legati Zhou Da-guan haud dissimilem, rerum gestarum scriptor Iacobus do Couto in opere suo Décadas da Ásia refert: "Ab illa urbe leuca dimidia distans stat templum nomine Angar, cuius aedificatio tam mirabilis est ut impossibile sit stylo describere, praesertim quia tale aedificium nullibi orbis terrarum reperitur. Turres et ornamenta habet et tantas urbanitates quantas ingenium humanum concipere possit ... A fossa aquaria circumdatur, uno tantum ponte transita, et a duobus tigribus lapideis [re vera leonibus] protecta ita magnis et horribilibus ut terrorem visitatoribus inferent."

Incolae autem regni Thai, cuius caput eo tempore fuit urbs Ayodhyā, originem suum (si fratri Hispano Marcello de Ribadeneira fides reponenda sit) ex eadem urbe Cambosiano attribuebant: "Crediderunt conditores regni eorum venisse a magna quadam urbe in locis desertis Cambosiae abscondita. Magnitudo urbis laborque curiosus quo muri constructi sunt intelleguntur a narrationibus eorum qui ruinas aedificiorum magnorum iam visitaverunt." Qui visitatores Hispani aliique templum neque a populo Thai neque a populo Khmer constructa fuisse suggesserunt sed ab Alexandro Magno. Eodem fere tempore alii viatores ab Occidente profectis "templum turribus quinque munitum, nomine Angor" ab alio heroi Europaeo aedificatum adseveraverunt, videlicet ab imperatore Traiano.

Angkor Wat 
Apsarae sive nymphae in muro exteriori "bibliothecae" borealis pictae.

Templum Angkor Wat neque his temporibus neque postea iacebat omnino desertum: factum est igitur fanum Buddhisticum, sicut etiam hodie manet. Sub hac specie formam monumenti in tabula geographica minutissime depinxit peregrinator Iaponicus Shimano Kenryo, qui anno circiter 1635 visitavit. Sed locum "indigenis illius regni inhabitabilem" et "refugium gekkotorum animaliumque ferocium" describit Marcellus de Ribadeneira, qui insuper, traditionem "istorum paganorum" referens, "gentem alienam hanc urbem restituturam" ait.

Id quod saeculo XIX et usque ad tempus nostrum evenit. Annis 1860-1870 ibi venerunt Henricus Mouhot aliique viatores Europaei et Americani, a Siamia incipientes (Siamiae enim provincia Siem Reap eis annis tributa est) et in commentationibus ephemeridibusque descripserunt. Anno 1866 Indosinae Francicae flumen Mecon a Cochinchina navigantes Commissi Explorationis Mecon (Commission d'Exploration du Mékong), duce Ernesto Doudart de Lagrée, historico Ludovico Delaporte, photographo Aemilio Gsell, Angkor Wat illi primi stylo scientifico describere et depingener coeperunt. Persuadente seu cogente gubernio Francico provincia Siem Reap, locis archaeologicis repleta, a Siamensibus tradita est ad regnum Cambosianum, quod regnum sub protectione Francica usque ad annum 1953 tenebatur. Eis annis conservatores eruditi, sub aegide Scholae Extremi Orientis Francicae, monumenta Yasodharapurae templumque Angkor Wat cognoscere et restituere laboraverunt. Libertate nacta, bellis ferocissimis tam Indosinico quam civili gestis, hodie Angkor Wat est monumentum Cambosiae celeberrimum, a peregrinatoribus circiter 700 000 unoquoque anno visitatum; inceptus internationalis APSARA, e nymphis divinis appellatus, de conservatione vigilat.

Angkor Wat 
Forma templi Angkor Wat sicut a peregrinatore Iaponico Shimano Kenryo anno circiter 1635 descripta est.
Angkor Wat 
Commissi Francici qui Angkor flumenque Mecon anno 1866 exploraverunt. Post imaginem photographicam ab Aemilio Gsell factam depinguntur Franciscus Garnier, Ludovicus Delaporte, Eugenius Joubert, Clovis Thorel, Ludovicus de Carné et ad dextram partem Ernestus Doudart de Lagrée dux commissorum.
Angkor Wat 
Porta qua murus Angkor Wat penetratur, turribus tribus nondum ruinosis, ab Aemilio Gsell (commisso Explorationis Mecon) anno 1866 lucis ope picta.
Angkor Wat 
Porta qua murus Angkor Wat penetratur, post imaginem photographicam Aemilii Gsell in libro Voyage d'exploration en Indo-Chine picta.

Peregrinatores qui Angkor Wat descripserint antiquiores

  • 1296 : Zhou Da-guan, De moribus Cambodiae versio Francogallica
  • 1586 : Antonius da Magdalena, cuius narratio ab historico Iacobus do Couto refertur
  • c. 1600 : Franciscani Hispani, quorum narratio a Marcello de Ribadeneira refertur
  • c. 1635 : Shimano Kenryo, qui formam monumenti primus ille depinxit
  • 1860 : Henricus Mouhot, Voyage dans les royaumes de Siam, de Cambodge, de Laos Francogallice Anglice 1 2
  • 1866 : Ernestus Doudart de Lagrée : Voyage d'exploration en Indo-Chine Textus 1 2
  • c. 1870 : Ioannes Thomson, The Straits of Malacca, Indo-China and China Textus apud archive.org
  • 1871 : Ludovicus Delaporte, Voyage au Cambodge: l'architecture khmer Textus apud archive.org apud gallica

Conservatores

  • 1908-1916 : Ioannes Commaille
  • 1916-1933 : Henricus Marchal
  • 1937-1947 : Mauricius Glaize
  • 1947-1953 : Henricus Marchal
  • 1953-1973 : Bernardus Philippus Groslier

Notae

    Textus originales

Bibliographia

    Generalia et historica
  • Arthaud, J. et B.-P. Groslier. 1932. Angkor, hommes et pierres. Lutetiae: Arthaud.
  • Aymonier, Etienne. Le Cambodge, III. Le groupe d'Angkor et l'histoire. Lutetiae: Leroux, 1904. textus apud archive.org
  • Boisselier, J. 1966. Le Cambodge. Lutetiae: Picard.
  • Boisselier, J. 1988. "La Royauté khmère dans la seconde moitié du XIIe siècle: les prédécesseurs de Jayavarman VII." Indologica Taurinensia. Vol. 14 (1987/1988).
  • Briggs, Lawrence Robert. 1951. The Ancient Khmer Empire. Transactions of the American Philosophical Society. Vol. 41 pars 1 pp. 1-295.
  • Coe, Michael D. 2003. Angkor and the Khmer Civilization. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 978-0-500-02117-0
  • Cœdès, Georges. 1947. Pour mieux comprendre Angkor. Lutetiae: Musée Guimet.
  • Cœdès, Georges. 1948. Les états hindouisés d'Indochine et d'Indonésie. Lutetiae: E. de Boccard.
  • Dagens, Bruno. 1989, ed. alt. 2006. Angkor: La forêt de pierre. Lutetiae: Gallimard. ISBN 2-07-053091-4.
  • Freeman, Michael, et Claude Jacques. 1999. Ancient Angkor. Bancoci: River Books. ISBN 0-8348-0426-3.
  • Giteau, Madeleine. 1974. Histoire d'Angkor. Lutetiae: Presses Universitaires de France.
  • Giteau, Madeleine. 1976. Angkor, un peuple, un art. Friburgi Helvetiae: Office du Livre.
  • Giteau, Madeleine. 1994. Regards sur Angkor. Lutetiae: Éditions Chapitre Douze.
  • Golzio, Karl-Heinz. 2003. Geschichte Kambodschas. Monaci: C. H. Beck. ISBN 3-406-49435-8.
  • Higham, Charles. 1989. The Archaeology of Mainland Southeast Asia: from 10,000 B.C. to the fall of Angkor. Cantabrigiae: Cambridge University Press. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Higham, Charles. 2001. The Civilization of Angkor. Berkeley: University of California Press. ISBN 0-520-23442-1. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Higham, Charles. 2003. Early Cultures of Mainland Southeast Asia. Art Media Resources. ISBN 1-58886-028-0.
  • Loti, Pierre. 1912. Un pèlerin d'Angkor. Lutetiae: Calmann-Lévy. Textus apud archive.org
  • Montpensier, [Ferdinand François Philippe Marie d'Orléans] duc de. 1910. La ville au bois dormant: de Saïgon à Ang-kor en automobile. Lutetiae: Plon.Textus apud archive.org
    Descriptiones
  • Commaille, Jean. 1912. Guide aux ruines d'Angkor. Lutetiae: Hachette. Textus apud archive.org
  • Glaize, M. 1944. Les Monuments du groupe d'Angkor. Saigon: A. Portail. (3a ed., 1963) Versio interretialis
  • Le Bonheur, Albert et Jaroslav Poncar. 1995. Des dieux, des rois et des hommes: bas-reliefs d'Angkor Vat et du Bàyon (Cambodge, XIIe siècle): hommage à George Cœdès (1886-1969). Genavae: Olizane, 1995. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Marchal, Henri. 1928. Guide archéologique aux temples d'Angkor. Lutetiae: Van Oest.
  • Petrotchenko, Michel. 2011. Focusing on the Angkor Temples: The Guidebook. Amarin Printing and Publishing, ISBN 978-616-90744-0-3
  • Ray, Nick. 2002. Lonely Planet Guide to Cambodia, ed. quarta. ISBN 1-74059-111-9.
  • Rooney, Dawn. 1994. Angkor: an introduction to the temples. Hongkongi: Odyssey. ISBN 978-962-217-289-0
    Archaeologica
    Historia explorationis et conservationis
    Aliae encyclopaediae
  • "Angkor" in Encyclopédie Larousse

Nexus externi

Angkor Wat  Vicimedia Communia plura habent quae ad Angkor Wat spectant.

Tags:

Angkor Wat NomenAngkor Wat OrigoAngkor Wat DescriptioAngkor Wat FortunaAngkor Wat Peregrinatores qui descripserint antiquioresAngkor Wat ConservatoresAngkor Wat NotaeAngkor Wat BibliographiaAngkor Wat Nexus externiAngkor WatAedificiumCambosiaDeusHinduismusMetropolisRegioRexSaeculum 12Scriptura KhmerSilvaSivusTellusTemplumVisnusYasodharapura

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Vincentius CaesaraugustanusUNESCOSexualitasSamsungOniumPalladius Rutilius Taurus AemilianusEmmental (circulus)Lingua TheodiscaNicolaus MyrensisBaryon1754Sol1113 KatjaBergicourtDinosauriaLugdunum BatavorumOde an die FreudeGabriel AttalSystema solareMinecraftSimona WeilYoichiro NambuLarius lacusAlea (modus ludendi)Ruthenia AlbaCaliforniaEcclesia Orthodoxa CoptorumVladimirus LeninRoma uno die non est conditaNova CaesareaVasingtonia (D.C.)Arteria coronaria sinistraCardiologiaKazachstaniaNomina botanistarum vernaculaIacobus DelorsMusicaEpiscopusLingua LusitanaVelitabulatioXaliscaNovum Eboracum (urbs)wiki.phtmlVaginaThomas AquinasTransgenerNicolaus RytjkovMatritumRoboretum (Tridentinum-Athesia Superior/Tirolis Meridionalis)BoursevilleFranklinus D. RooseveltUrbsBeoronaSpermophilusAlexander I (imperator Russiae)Augustus (imperator)RadiophoniaBos taurusSequana et Sanctus DionysiusQuousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?HainaniaRenatus CartesiusVigilia PaschalisMilia passuum🡆 More