Iulius Verne

Iulius Gabriel vulgo Jules Verne (Namneti die 8 Februarii 1828 natus; Samarobrivae die 24 Martii 1905 mortuus) fuit mythistoriarum scriptor Francicus, qui pater fictionis scientificae putatur, more surrealismi et avant-garde saeculi XIX.

Iulius Verne
Iulius Verne
Iulius Verne
Subscriptio ipsius Verne.
Iulius Verne
Pharus in fine mundi habetur unus ex optimis fabulis litteraturae Verne.

Vita

Verne Lutetiae iurisprudentiae studebat, et mox se scientiis naturalibus dedicavit. De hoc iam mythistoria eius prima testimonium perhibet, qui magnam omnino novi generis litterarum seriem aperuit, progressum technicum personabat: Cinq semaines en ballon (1863). Eventus felicissimus ei persuasit dramatica relinquenda esse; ipse iam comoedias et melodramaticos textus pepigerat. Inde omnia scripta nova erant phantastica-technica modo fabularum Milesiarum.

Verne lectores in itinera maxime periculosa et incredibilia (sed plerumque de rebus technicis agentia) invitavit: ad lunam, ad interiores Telluris partes, sub mare, ad septentrionalem glaciem, ad Rupis Albae nivem, trans solaria. Neget nemo, quin affabre scientias sive peritorum sive suimetipsius iunxerit cum ingenio narratoris captantis. Lectoribus minus in rebus technicis versantibus ita facultas dabatur, ut modo levi de technica recentiore atque futura instrueretur. Omnia opera, quae primo anno 1878 voluminibus triginta quattuour edita sunt, in multa linguas conversa sunt, et ubique libenter legebantur et leguntur. Dicitur Iulius Verne primus progressus technicos nonnullos bene praedixisse.

Opera selecta

Verne multos libros scripsit, sed opus eius magis notum est Le tour du monde en quatre-vingts jours (Circuitus orbis octoginta diebus) anno 1873 scripto. Alii libri sunt:

  • Voyage au centre de la terre (Iter ad centrum Terrae), 1864
  • De la terre à la lune (E Terra ad Lunam), 1865
  • Les Enfants du capitaine Grant (Liberi navarchi Granti), 1865-1868
  • L'île mystérieuse (Insula occulta), 1873-1875
  • Aventures du capitaine Hatteras (1867)
  • Les enfants du capitaine Grant (1870)
  • La découverte de la terre (1870)
  • Le docteur Ox (1874)
  • Un hivernage dans le glâces (1875)
  • Michel Strogoff (1875)
  • Un capitaine de 15 ans (1875)
  • Les Indes noires (1875)
  • La maison à vapeur (1887)
  • Mathias Sandorf (1887)
  • Claudius Bombarnai (1892)
  • Le Château des Carpathes (1892)

Bibliographia

  • "La menu de capitaine Nemo" in Cahiers de la gastronomie n° 11 (2012).
  • F. Angelier, Dictionnaire Jules Verne: mémoire, personnages, lieux, œuvres, 2006. ISBN 2-85704-870-X (Francogallice).
  • William Butcher, Jules Verne: The Definitive Biography, 2006 (Anglice).
  • Simone Vierne, Qui suis-je? Verne, Presses Universitaires de France, 2005, ISBN 978-2867143601 (Francogallice).

Nexus interni

Nexus externi

Iulius Verne  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulium Verne spectant.

Tags:

Iulius Verne VitaIulius Verne Opera selectaIulius Verne BibliographiaIulius Verne Nexus externiIulius Verne1828190524 Martii8 FebruariiAvant-gardeFictio scientificaFranciaMythistoriarum scriptorNamnetusSaeculum 19SamarobrivaSurrealismus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

MatritumBaryonOstra VetusTriduum SacrumLudus litterariusAbecedarium LatinumArmeniaUniversitas TorontonensisPoenulus (Plautus)Novacula OccamiCircumiectaBaptipaleaLucia Syracusana1104HallexPopinaGeorgius VasingtoniusFranciscus BoehmEcclesia Orthodoxa CoptorumSystema respiratoriumQEDGraeciaLeonidas BrežnevIesusCorpus vitreumFactio politicaStomachusConsociatio ex pacto Atlantico SeptentrionaliEpiscopusAgriculturaWikimediaScetaSingapuraIndex nominum zoologorumBerolinumRobertus Ludovicus StevensonBasilica Sancti PetroniiTellus (planeta)PuggleAlexander MagnusInsigne RussiaeArgentum vivumCanadaVinumVexalicumBibliotheca Nationalis (Vanuatu)LixiviumMexicumPenis hominisVicicitatioC. Iulius CaesarLingua AnglicaArteria carotis communisPoloniaVietnamiaEpidaurus5 DecembrisSimona WeilMaior domusEnnius Antonelli2 AprilisMatthaeus (apostolus)CaliforniaFranciscus MitterrandAndreas WarholaMelila1917Castor (genus)🡆 More