Insulae Moluccae, (Arabice Jazirat al Maluk 'Insulae Regum' ; Indonesice Maluku), sunt archipelagus Indonesiae, qui pars insularum Sundanarum est.
Hae insulae per historiam a Sinis Europaeisque insulae aromatum appellantur.
Archipelagus in Asiae Meridio-Orientali Maritima regione situs est. Quod attinet ad tectonica laminarum, eae in Lamina Halmahera intra Zonam Concursus Maris Moluccensis sitae sunt; quod attinet at geographiam, eae ad orientem Sulavesiae (Celebes), ad occidentem Novae Guineae, ad septentriones et orientem Timoriae patent.
Insula maxima est Halmahera, sed Ternata et Tidor parvae prope Halmaheram sitae notiores sunt. Eodem modo Amboina parva prope ad Ceramiam maiorem sita multo potentior erat. Mari Moluccensi Moluccae a Celebis separatae sunt, Mare Ceramense Halmaheram a Ceramia separat. Meridiem versus a Ceramia et Amboina insulae Bandanae sitae sunt, quas ab insulis Sundanis minoribus mare Bandanum separat. Alii insularum greges ad orientem et meridiem a Bandanis iacent, quarum litora mari Arafurano alluuntur.
Plurimis harum insularum sunt montes, atque adeo vivi montes igniferi, et clima omnino est humidum. Flora insularum parvarum et angustarum, a mari maxime circumsaeptarum, est luxuriosissima, inter quam silvae pluviales; Metroxylon sagu, Cycas revoluta, plantaeque similes; oryza; et condimenta celeberrima Myristica fragrans et Syzygium aromaticum.
Populus multarum insularum, quamquam primum Melanesiani, praecipue intra Insulas Bandanas, saeculo septimo decimo per "bella condimentorum" enecati sunt; alter autem immigrantium Austronesianorum influx saeculo vicensimo ineunte sub imperio Nederlandico coepit et tempore Indonesiano persistit.
Situs geographici et historici: Locus: • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Insulae Moluccae, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.