Nigeria

Nigeria rite Respublica Foederalis Nigeriae, est civitas sui iuris in Africa Occidentali sita, maxima civitas per numerum incolarum in Africa.

Inter Sahel in septentriones et Sinum Guineensem in australem in Oceano Atlantico iacet. Area superficialis 923 769 chiliometra quadrata, multitudo plus quam 211 milliones incolarum est. Civitates finitimae sunt Nigritania ad septentriones, Tzadia ad septentriones et orientem, Cammarunia ad orientem, et Beninum ad occidentem versus. Nigeria est respublica foederata quae triginta sex civitates et Territorium Capitale Foederale comprehendit, ubi Abugia caput (ex 12 Decembris 1991) patet. Maxima urbs est Lacupolis, una ex maximis orbis terrarum areis metropolitis et secunda a maxima in Africa.

Wikidata Nigeria
Res apud Vicidata repertae:
Nigeria: insigne
Nigeria: insigne
Nigeria: vexillum
Nigeria: vexillum
Terra continens: Africa
Territoria finitima: Beninum, Res publica Nigritana, Tzadia, Cameronia, Insulae Sancti Thomae et Principis
Locus:
Caput: Abugia

Gestio

Res publica foederalis
Princeps: Bola Tinubu
Praefectus: Bola Tinubu
Consilium: National Assembly of Nigeria
Iudicium: Supreme Court of Nigeria
Situs interretialis

Populus

Numerus: 211 400 708
Sermo publicus: Anglice
Zona horaria: UTC+1, Africa/Lagos
Moneta: naira

Commemoratio

Paean: Arise, O Compatriots

Sigla

ISO NG, NGA, 566; IOC NGR
Dominium interretiale: .ng
Praefixum telephonicum: +234
Siglum autoraedarum: WAN
Nigeria
Tabula Nigeriae.
Nigeria
Sculptura Nok, e terracotta facta.
Nigeria
Regia persona eburnea, una ex artefactis Nigeriae latissime notis, saeculo sexto decimo facta.

Aliquot civitates traditionales et regna Saheliana e millennio secundo a.C.n. in regione regnaverunt, praecipue saeculo quinto decimo a.C.n. cultura Nok, quae omnes Nigeriae terras primum consociaverunt. Civitas hodierna ex colonia Britannica saeculo undevicensimo exorta est, et formam praesentem attigit cum Fridericus Lugard, primus baro Lugard, Protectoratum Nigeriae Australem et Protectoratum Nigeriae Septentrionalem anno 1914 coniungeret. Gubernatores Britannici rationes administrativas legitimasque constituerunt cum rectionem non rectam per principes traditionales in regione promulgarent. Nigeria foederatio libera die 1 Octobris 1960 rite facta est. Post bellum civile quod ab anno 1967 ad annum 1970 saeviebat, rectiones civiles democratice electae et dictaturae militares inciderunt, donec Quarta Res Publica Nigeriana in comitiis anno 1999 habitis fieret. In comitiis generalibus anno 2015 habitis, praeses qui honorem gerebat primum repulsus est.

Nigeria est civitas multinationalis, quam incolunt plus ducenti quinquaginta greges ethnici quingentis linguis distinctis utentes, omnibus pervarias culturas conservantibus. Maximi greges ethnici sunt Hausa in septentrione (Regione Septentrionali), Yoruba in occidente (Yorubalandia), et Igbo in oriente (Igbolandia), qui una sunt plus quam sexaginta centesimae totius numeri incolarum. Lingua publica est lingua Anglica Nigeriana, ad linguisticam unitatem nationalem alendam rite electa. Constitutio Nigeriae libertatem religionis fovet, et Nigeriam simul incolunt graves Musulmanorum et Christianorum in orbe terrarum partes. Civitatis dimidium fere Musulmani plerumque in septentrione, dimidium fere Christiani plerumque in australi incolunt. Minores sunt religiones vernaculae, sicut religiones gentium Igbo et Yoruba.

Etymologia

Nomen Nigeria e flumine Nigro deducitur quod civitatem transit. Hoc nomen die 8 Ianuarii 1897 excogitatum est a Flora Shaw, diurnaria Britannica, quae Friderico Baroni Lugard, administratori coloniali Britannico, deinde nupserit. Nigritania, respublica finitima, ex eodem flumine etiam appellatur. Origo nominis Nigri, quod olim ad medias fluminis partes tantum adhibebat, est incerta. Vocabulum ut videtur est commutatio egerew n-igerewen, nominis Tuaregici, quo incolae circa medias fluminis partes prope Tombutum ante colonialismum Europaeum saeculi undevicensimi uti solebant.

Historia

Nigeria  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia Nigeriae.

Nigeria die 1 Octobris 1960 libertatem a Britanniarum Regno accepit, Elizabetha II iam capite civitatis; anno autem 1963, res publica condita est. Annis ab 1967 ad 1970, Nigeria bello civili vexabatur, cum regio Biafra a Nigeria secedit et non prius quam post triennium victa est. Annis ab 1966 ad 1979 et ab 1983 ad 1999 civitas a ducibus militaribus regebatur.

Nigeria ab anno 2002 violentiam vidit a Boko Haram factam, qui grex operam iam dat ut civitatem Islamicam creet puram, a sharia temperata, utque mores Europaeos deleat.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Achebe, Chinua. 1983. The trouble with Nigeria. Fourth Dimension.
  • Dibua, Jeremiah I. 2017. Modernization and the crisis of development in Africa: the Nigerian experience. Routledge.
  • Ekundare, Olufemi R. 1973. An Economic History of Nigeria 1860-1960. Methuen & Co.
  • Falola, Toyin, et Ann Genova. 2009. Historical Dictionary of Nigeria. Scarecrow Press.
  • Falola, Toyin, et Matthew M. Heaton. 2008. A History of Nigeria.
  • Falola, Toyin, et and Adam Paddock. 2012. Environment and Economics in Nigeria.
  • Hill,Sam. 2020. "Black China: Africa's First Superpower Is Coming Sooner Than You Think," Newsweek, 15 Ianuarii 2020. Textus interretialis.
  • Jones, Cunliffe-Peter. 2010. My Nigeria: Five Decades of Independence. Palgrave Macmillan.
  • Metz, Helen Chapin, ed. 1992. Nigeria: a country study. Vasingtoniae: Library of Congress, Federal Research Division. Textus interretialis.
  • Shillington, Kevin. 2005. Encyclopedia of African History. University of Michigan Press.

Nexus externi

Nigeria  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nigeriam spectant.
Nigeria  Situs geographici et historici: Locus:  • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani
Civitates et territoria Africae
Civitates

Aegyptus · Aethiopia · Africa Australis · Algerium · Angolia · Beninum · Botswana · Burkina · Burundia · Cameronia · Dzibutum · Erythraea · Gabonia · Gambia · Gana · Guinea · Guinea Aequatorensis · Guinea Bissaviensis · Insulae Comorianae · Insulae Sancti Thomae et Principis · Insulae Seisellenses · Kenia · Lesothum · Liberia · Libya · Litus Eburneum · Madagascaria · Malavium · Malium · Marocum · Mauritania · Mauritia · Mons Leoninus · Mozambicum · Namibia · Nigeria · Promontorium Viride · Respublica Africae Mediae · Respublica Congensis (Brazzapolis) · Respublica Democratica Congensis (Kinshasa) · Res publica Nigritana · Ruanda · Senegalia · Somalia · Swazia · Sudania · Sudania Australis · Tanzania · Togum · Tunesia · Tzadia · Uganda · Zambia · Zimbabua

Territoria

Insula Sanctae Helenae · Sahara Occidentalis · Reunio · Maiotta · Insulae Madeirae · Rusadir · Septa · Insulae Canariae

Capsae cognatae: America • Asia • Europa • Oceania
Civitates sociae Consortionis Populorum

Africa Australis · Antiqua et Barbuda · Australia · insulae Bahamenses · Bangladesa · Barbata · Beliza · Botswana · Britanniarum Regnum · Bruneium · Caimanae insulae · Cammarunia · Canada · Cyprus · Dominica · Gana · Granata · Guiana · Iamaica · India · Kenia · Kiribati · Lesothum · Malaesia · Malavia · Mauritia · Melita · Mons Leoninus · Mozambicum · Namibia · Nauru · Nigeria · Nova Zelandia · Pakistania · Papua Nova Guinea · Ruanda · insulae Salomonis · insulae Seisellenses · Samoa · Sanctus Christophorus et Nives · Sancta Lucia · Sanctus Vincentius et Granatinae · Singapura · Swazia · Tanzania · Taprobane · Tonga · Trinitas et Tabacum · Tuvalu · Uganda · Vanuatu · Viti · Zambia

Nigeria : politica
Praesides Nigeriae

Nnamdi Azikiwe 1963 • Johnson Aguiyi-Ironsi 1966 • Iacobus Gowon 1966 • Murtala Mohammed 1975 • Olusegun Obasanjo 1976 • Shehu Shagari 1979 • Mahometus Buhari 1983 • Abrahamus Babangida 1985 • Ernestus Shonekan 1993 • Sani Abacha 1993 • Abdulsalami Abubakar 1998 • Olusegun Obasanjo 1999 • Umaru Musa Yar'Adua 2007 • Goodluck Jonathan 2010 • Mahometus Buhari 2015

Ministri rerum externarum Nigeriani

Jaja Wachuku • Nuhu Bamalli • Iacobus Gowon • Arikpo Okoi • Iosephus Nanven Garba • Henricus Adefope • Ishaya Audu • Emeka Anyaoku • Abrahamus Gambari • Bolaji Akinyemi • Ike Nwachukwu • Rilwanu Lukman • Ike Nwachukwu • Matthaeus Mbu • Baba Gana Kingibe • Thomas Ikimi • Ignatius Olisemeka • Sule Lamido • Oluyemi Adeniji • Ngozi Okonjo-Iweala • Joy Ogwu • Ojo Maduekwe • Henricus Odein Ajumogobia • Olugbenga Ashiru • Viola Onwuliri • Aminu Bashir Wali • Galfridus Onyeama


Tags:

Nigeria EtymologiaNigeria HistoriaNigeria NotaeNigeria BibliographiaNigeria Nexus externiNigeria12 Decembris1991AbugiaAfricaAfrica OccidentalisArea (geometria)BeninumCammaruniaCaput (urbs)Chiliometrum quadratumCivitasCivitas sui iurisFoederatioIncolaLacupolisMeridiesMillioNigritaniaOccidensOceanus AtlanticusOrbis terrarumOriensRespublicaSahelSeptentrioSinus GuineensisSuperficiesTzadiaUrbs

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Principatus MonoeciVelociraptor1 MaiiGeorgius (sanctus)Roma conditaSPQRGedanumNova ZelandiaPediludiumCardiaRexNapoleo I (imperator Francogallorum)EpiscopusMongoliceCarcharodontosaurusFaboideaeIsidorus HispalensisIacobus Minor (apostolus)Hermolaus BarbarusVicifonsGabriel AttalThe Mule (pellicula 2018)Procestrum princepsDaniaValetudinariumFerrumVicilibriNumerus piBasipilaCivitas VaticanaConradus LorenzIacobus II (rex Angliae)Theatrum musicumNorimbergaTraianusArsPulmoEuripidesDubaiHexameterIndonesiaNuditasAugusta TaurinorumDeusScientia (ratio)Syndroma SjögrenPlexus sacralisSystema solareHieronymusVindobonaSub tuum praesidiumPetroleumEpistula III IoannisCertamen mundanum pedilusorium2001Missale RomanumTurris BrunaAngliceHistoriaSeptem miracula mundiVicicitatioXaverius Gerardus MileiMesrobes MastosiusCaiusMinervaAugustinus HipponensisRhenusVladimirus PutinIncursio magna🡆 More