Haec pagina de urbe Moscua explicat.
Si aliud quaeris quod etiam "Moscua" appellatur, vide Moscua (discretiva).
Moscua (Russice Москва́, tr. Moskvá) est caput, urbs frequentissima, et subiectum foederale frequentissimum Russiae, etiam metropolis regionis Moscuensis (cuius pars tamen non est) et Districtus Foederalis Centralis (Medii) Foederationis Russicae. Maximi momenti est Russiae continentisque sedes civilitatis, oeconomiae, culturae, scientiae, religionis, aerarii, educationis, transportationis. Moscua septentrionalissima (sed non frigidissima) est tellustrium megapolium, frequentissima urbium in Europa sitarum, et, cum circa 13 decies centena milia incolarum, sexta a maxima urbs propria in orbe terrarum.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Per saecula, urbs facta est caput seriei civitatum, a Magno Ducatu Moscoviae medii aevi et insequente Regno Russico ad Russicam Sovieticam Socialisticam Foederativam Rem Publicam, Unionem Sovieticam et hodiernam Foederationem Russicam. Moscuae exstat Cremlinus, arx antiqua quae hodie est ritum Praesidis Russici et rami exsecutivi administrationis Russiae domicilium atque unus ex nonnullis urbis UNESCO Mundi Hereditatis locis. Ambae camerae parlamenti Russici, Duma Civitatis et Concilium Foederationis, Moscuae sedent.
Moscuae sunt nonnulla epitheta, quorum plurima ad eius magnitudinem et statum intra civitatem spectant: Tertia Roma (Третий Рим), Singulum Saxum Album (Белокаменная), Primum Solium (Первопрестольная).
Urbs in Europa Orientali, in Districtu Foederali Medio Foederationis Russicae considit, ad flumen Moscum (etiam Moscua dictum), quod urbi nomen dedit. Iausa et Setun' flumina Moscuae minora sunt, Neglina multaque alia in alveis artificialibus subterraneis fluunt.
Anno 1147, dux Susdaliae Georgius Longimanus, socium suum, ducem Novogardiae Severiae Sventoslaum, Moscuam invitaverat et ibi concilium cum eo habuit. Testimonium chronicale de eventu illo est commemoratio prima huius urbis in annalibus. Idcirco annus 1147 declaratus est proprium fundationis Moscuae tempus, duce Georgio conditore.
Anno 1238, Mongolo-Tartari Moscuam deleverunt, sed ea renata est.
Urbs anno 1260 facta est caput Moscoviae (ducatus Moscuensis), quae saeculo quarto decimo ascendit et saeculis quarto decimo ad sextum decimum multos ceteros ducatus Ruthenorum adiunxit et sic regnum Russicum conformavit. Sedes ducum Moscoviae atque tzarum Russiae erat Cremlinus Moscuensis.
Gubernium Moscuense, cuius metropolis Moscua fuit, inter primis guberniis Russicis creatum est anno 1708.
Anno 1712, Petrus I, monarcha Russicus, caput regni Petropolim transtulit. Moscua tamen valens urbs Russiae mansit, 'Primum Solium' appellata, locus coronae impositionis imperatorum Russicorum erat.
Ab anno 1918, urbs caput Russiae Sovieticae et ab anno 1922 etiam caput Unionis Sovieticae erat. Praeterea, cum gubernium Moscuense anno 1929 abolitum est, Moscua facta est metropolis regionis Moscuensis, eodem anno creatae.
Annis tricesimis quadragesimisque Iosephus Stalin ornatu Moscuam restruere incepit, at Bellum Magnum Patrium omnia proposita complere obstitit. Hos annis caeliscalpium Universitatis Publicae Moscuensis aedificabantur.
Anno 1991, post discidium URSS, Moscua facta est caput Russiae sui iuris.
Civium numerus, secundum censum anni 2010, est 11 503 501, secundum autem aestimationem anni 2012, 11 629 116. est. Moscua numero incolarum est maxima Russiae totiusque Europae urbs et sexta a maxima mundi urbe.
Incolae urbis ut plurimum sunt gentis Russorum (84.83%). Moscuae etiam habitant homines multarum aliarum gentium: Ucraini (2,44 %), Tatari (1.60% ), Armeni (1.20%), etc.
Demonymum civis Moscuensis est Moscovita (Russice москвич, tr. moskvič).
Secundum indicem Forbes (2011), Moscuae fuerunt 79 miliardarii, plus quam Novo Eboraco, ut cui plurimi sint miliardarii.
Moscua fuit magnum industriae sedes (e.g. constructionis machinarum et metallurgiae) et nunc est sedes mercaturae, ubi sita est publica mediae Russiae mensa.
Urbi est amplum transportationis rete, inter quod quattuor aeroportus internationales, novem stationes ferriviarum, et unus ex altissimis orbis terrarum tubis subterraneis, Metro Moscuensis, per numerum itinerum alter solum a tubo in Tocio, et habitum unum ex urbis monumentis ob opulentam et diversissimam stationum 185 architecturam.
Moscua est valens scientiae culturaeque sedes. Multas universitates studiorum (Universitas Publica Moscuensis, Universitas Paedagogica Publica Moscuensis, Universitas Publica Technica Moscuensis, Institutum Publicum Relationum Internationalium Moscuense, etc.), theatra et musea, quorum Pinacotheca Tretiakoviana memorari potest, habet. Moscuae sita est Bibliotheca Civica Russiae, maxima in Russia, necnon Lužniki stadium. Hac in urbe sunt multa monumenta historiae et culturae.
Incolae religiosae Moscuae praesertim sunt Christiani Orthodoxi, cum aliarum religionum fideles (e.g. Musulmani, Iudaei, Buddhistae) hac in urbe haud pauci sunt.
Moscuae residit archiepiscopus Russicae (Ruthenicae) Ecclesiae Orthodoxae—Patriarcha Moscuensis et totius Russiae (Rutheniae), sedem suam in Monasterio Sancti Danielis habens. De ecclesiis orthodoxis Moscuae 'Quadraginta Quadragies' (Сорок Сороков) dicebatur. In lingua Russica vetere verbum сорок 'quadraginta' etiam significavit administrativum ecclesiae districtum, qui in circa quadraginta templis constitit.
Moscuae sunt multa monumenta historiae et architecturae, e.g., Cremlinus Moscuensis (arx antiqua urbis, inter alia nonnulla clara templa et palatia atque Tzarem-campanam et Tzarem-gunnam habens) cum foro Pulchro (ubi sunt Ecclesia Cathedralis Basilii Beati, Pantopolium principale et Mausoleum Leninense). Foro Pulchro Kitaigorod adiacet. Monumenta alia notiora sunt Tsaritsyno, Kolomenskoje, Ecclesia omnium sanctorum in Kulischki, Monasterium Novodevicense etc.
Situs geographici et historici: Locus: • OpenStreetMap • 524901 GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Moscuam spectant. |
Athenae • Barcino • Belogradum • Berolinum • Birminghamia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Casanum • Catharinopolis • Charcovia • Colonia Agrippina • Constantinopolis • Hamburgum • Kiovia • Londinium • Lutetia • Matritum • Mediolanum • Minscum • Monacum • Moscua • Neapolis • Novogardia Inferior • Odessa • Permia • Petropolis • Praga • Roma • Rostovia ad Tanaim • Samara • Serdica • Ufa • Varsavia • Vindobona • Volgogradum • Voronegia
Ordine alphabetico enumeratae: Amstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana
Media Urbs | Septentrionalis | Septentrionalis-Orientalis | Orientalis | Australis-Orientalis | Australis | Australis-Occidentalis | Occidentalis | Septentrionalis-Occidentalis | Moscua Nova | Troitskensis | Zelenograd | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Moscua, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.