Catullus 101
Sermo Homericus vel lingua Homerica est lingua Graeca quam hodie in carminibus Homericis legimus, a vetustis vatibus olim ex dialectis Ioniae et Aeoliae arte confectam, insertis formulis antiquissimis fortasse paene usque ad Mycenaeam aetatem referendis. Quibus additur licentia poetica plurima qua linguam Graecam rhythmo dactylico — ∪ ∪ poetae accomodabantː nam hexametrum dactylicum gentes non indoeuropaeae Graecis tradidisse putantur, quoniam hic versus parum idoneus ad Hellenicum sermonem rhythmandum videtur. Itaque philologi "linguam Homericam ab hexametro creatam esse" repetere solent. Orthographiam hodiernam et divisionem textumque poematum Homericorum tertio et secundo saeculo a.C.n. finierunt Alexandrini grammatici, e quibus maxime notus fuit Aristarchus.
Poemata Homerica antiquissimae litterae Graecae hodie servatae manent, quoniam tabellae Mycenaeae dictae et lineari B scriptura notatae nihil aliud nisi inventaria administrationis tradiderunt. Multi poetae posteriores hanc linguam imitati suntː quocirca dictio epica quoque appellatur. Ex ipsa textus traditione multae difficultates philologicae ortae sunt. Nam primus nucleus poematum Homericorum circa 800 a.C.n. compositus creditur in colonia quadam Graeca Asiae Minoris. Ibi enim Homerum - si quidem talis poeta umquam fuit - vitam egisse constat sive Smyrnae sive in alia civitate litoris aut circumiacentium insularum. Certe Homerus dictionem epicam non ipse excogitavit sed a multis praecessoribus iam elaboratam accepit. Oraliter aliquamdiu Ilias et Odyssea traditae sunt per vates qui versus addere vel mutare poterant (nam Graeci ἀοιδοί non tantum carmina aliorum canebant sed etiam propria opera componere callebant). Litteris tempore incerto primum mandatae sunt, fortasse ab Homeridis in insula Chio unde tyrannus Atheniensis Pisistratus volumina accersivit quae Atheniensibus exemplar publicum fierent …Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a Wiki Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
Vicilibri Tractatus enchiridiaque | |
Victionarium Dictionarium liberum | |
Vicicitatio Citationum collectio | |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum | |
Vicifons Fontes liberae | |
Viciversitas Libera instrumenta discendi | |
Vicispecies Index specierum | |
Vicidata Repositorium datorum liberum | |
Vicifunctiones Repositorium functionum liberum | |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum | |
Vicivia Directorium viaticum liberum | |
Vicinuntii Nuntii liberi | |
Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio | |
Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Vicipaedia:Pagina prima, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.