Thesmophoria

Thesmophoria (Graece Θεσμοφόρια; θεσμός 'ordo divinus, ius quo hominibus terram curandumst') fuerunt feriae in urbibus Graecis antiquis in honorem Demetri filiaeque Persephonae habitae.

Athenis per tres dies, 11-13 mensis Pyaniopsii qui instar mensis octobris erat tum cum sementes fiebant, celebrabantur.

Thesmophoria
Thesmophoria a Francisco Davis Millet circa 1895 picta.

Inter Thesmophoria fuerunt feriae latissime habitae et principalis cultús Demetris demonstratio praeter Mysteria Eleusina. Thesmophoria tertiam anni partem commemoraverunt cum Demeter sua persona messis et auctus deá abstineret, per acerbos aestatis Graecae menses, vegetatione mortua pluviaque absente, filiae in inferno inclusae dolorem adferens. Manifesta feriarum proprietas fuit porcorum sacrificium: "Ossa porcorum, porci votivi, et terracottae, quae vota religiosa vel deam ipsam porculum in manibus tenentem depingunt ubique sunt archaeologica fanorum Demetris signa" (Burkert 1985:242).

Thesmophoria Athenis celebrata

Matronae tantum admittebantur, virgines, servae (quibus tamen usque ad portas dominas comitari licebat) peregrinaeque nedum viri excludebantur. Quibus feminis per aliquot dies ante ferias Venere abstinendum erat. Primus dies Anodos (= Ascensus) appellabatur et sacra effodiebantur quae aliquot ante menses defossa erantː quae sacra fictilia genitalia aut porculi aut serpentes etc. esse poterant. Qui ritus agrarius sine dubio erat. Simul tentoria in loco erigebant quia domum non redibant sed in fano pernoctabant. Secundus dies Nesteia (hoc est Ieiunium) dicebatur et celebrantes cibo abstinebant. Tertius dies Kalligeneia dicebatur (hoc est Pulchra Generatio) quo die edulia omnis generis Demetri dicabant, granatorum grana edebant, genitalia fictilia versabant atque etiam virentibus virgis sese invicem verberabantː quae omnia fertilitatem fovere putabantur.

In dramate

Aristophanes, fabularum scriptor et poeta, ridiculam feriarum imitationem fecit in comoedia Thesmophoriazusae, sed pauca de feriis ipsis singula animadvertit.

Notae

Plura legere si cupis

Thesmophoria 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

Thesmophoria 

Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!

Thesmophoria 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

Thesmophoria 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

Thesmophoria Athenis celebrataThesmophoria In dramateThesmophoria NotaeThesmophoria Plura legere si cupisThesmophoriaCalendarium AtticumDemeterDeusFiliaGraeceGraecia antiquaHomoIusPersephoneTerra (humus)Urbs

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

LeovardiaRes publicaMusulmanusGraeciaPublius Ovidius NasoBrusiumTechnologiaMonacumEpiscopusCivitasNitrogeniumPulchritudoAthelstanus (rex Anglorum)SolUnicodexGeographiaPatres EcclesiaeInfluentiaAustraliaRhythmusVallis TelinaTongaAutocurrus armatusA flumine ad marePax mundiLinguae SinicaeHerosMusica priscorum temporumOdysseaCumulus stellarum apertusFictioMatritumAntiquitasCanadaShogunApparatus digestoriusAbbatia Belli Loci RegisAlexander BlokVena saphena magnaCondylomata acuminataProkaryotaVicifonsFebrisAchillesLingua TheodiscaNosocomusApple Inc.Vehiculum800Georgius WashingtoniusCivitates Foederatae AmericaeLotusNaturismusBerolinumLeges motus NewtoniGaius Valerius CatullusMedicusHTMLAlgariumFranciaBudapestinumGermaniaAlexius NavalnyjArteria vertebralisMaterPsychologia humanistica1200NasalizatioMarcus Valerius MartialisMarcus AureliusCechiaPhotographia🡆 More