Thamar (Georgiane თამარი), anno 1166 nata et anno 1213 mortua, fuit regina Georgiae, sub imperio cuius aetatem meliorem regnum Georgianum antiquum agebat.
Sancta est Ecclesiae Orthodoxae.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Vide etiam paginam discretivam: Thamar (discretiva)
Georgii III filia, a patre ut regni socia coronata est anno 1178, nam heredes alii aberant. Patre anno 1184 mortuo concilium ecclesiasticum convocavit et edicta multa edidit. Primus Thamaris maritus Georgius Andreae Bogolubensis filius ab anno 1185 erat, quem morum eius malorum causa qnno 1187 fugavit; Georgius postea (anno 1191) Graecos ducens et bellum Georgiae ingessit. David Soslan Alanus coniunx Thamaris secundus et a regina amatus fuit.
Taurim et Erzerum aliasque terras Thamar debellavit regnumque a mari Caspio ad pontum Euxinum dilatavit; regina regum titulabatur. Multa opera litterarum Georgianarum in aula Thamaris conscripta sunt; et Equitem in pelle pantherina Siota Rustaveli Thamare regnante composuit; eodem tempore et ecclesiae cathedrales palatiaque Georgiae multa constructa sunt. Annus mortis Thamaris incertus est; anno 1209 regnum reliquit.
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Thamar (regina Georgiae), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.