Oligarchia (Graece ὀλιγαρχία > ὀλίγος 'paucus' + ἄρχω 'rego, impero') est genus structurae potestatis in qua potestas paucis hominibus aut parvo factioni est.
Qui homines moderatione nobilitatis, divitiarum, coniunctionum familiarium, educationis, corporationis, religionis, politicae, militaris distingui possunt. Civitates oligarchicae a familiis saepe reguntur quae ab una ad proximam aetatem usitate transmittunt, sed hereditas non est condicio necessaria. Monarchia autem est dominatio unius hominis.
Oligarchiae saepe per historiam sunt tyrannicae, oboedentia publica vel etiam oppressione ut existat nitens. Aristoteles quidem hoc vocabulo primus utebatur ut synonymum regiminis hominum divitum, pro qua sententia plutocratia, aliud vocabulum, hodie saepe adhibetur.
Numerus regnantium | Bonum commune | Commodum proprium |
unus | monarchia | tyrannis |
nonnulli | aristocratia | oligarchia |
omnes | democratia | ochlocratia |
Vide oligarchiam in Victionario. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Oligarchiam spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Oligarchia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.