Microbiologia est pars biologiae et medicinae.
Inter exempla organismorum in microbiologia sunt microbia, virinae, archaeae, bacteria, fungi, et helminthes. Microbiologiam scientia auxiliarem et biologiae et medicinae potentem esse constat. Etymologice Graeca voce μικρός pusillitas rerum exploratarum et explorandarum sublineatur.
Microbiologia divisa est in partes speciales, quae aut secundum usum aliis in disciplinis (e.g. microbiologiae medicinalis, alimentaris, technica) aut secundum microorganismorum locum (microbiologiae terrestris, maritima, agraria) aut secundum problema concretum tractandum (de bacteriologia, mycologia, praezoologia, virologia) separentur.
Utrum vira in animalibus et implicite in microorganismis numeranda sint dubium maximum est. Plerumque autem vira non in animalibus accipiuntur sed vitae formae finitimae nominatur. Is status inclarus microbiologos minime impedit quin de viris quoque facta sciscerent. Ita virologiam ad microbiologiam spectare fertur.
In microbiologia methodi cytologiae, geneticae, biochemiae, oecologiae et biologiae systematicae adhibentur. Propter microorganismorum parvitatem miscropiorum adhibitio et organismorum cultura cogitata maioris momenti sunt.
Microbiologia fulcitur e.g. biotechnologia, scientia alimentaris, purgamentorum removendorum recylandorumque scientia, technica materiei et medicina. Insuper microorganismi optime pro proplasmatibus in experimentis geneticis prendi possunt propter minutiam suam et multitudinem disponibilem quasi infinitimam. Robertus Hooke Regali Societate Londiniensi instigante inter propugatores microbiologicrum est numerandus aeque ac Antonius van Leeuwenhoek qui microscopia apta fecerunt.
Fundamenta alia posuerunt Ludovicus Pasteur qui cibaria calefactione repentina durabilia reddit et theoriam valde pristinam de generatione spontanea ex materie non viva repellebat. Medicinalem autem microbiologiam bacteriologus Berolinensis Robertus Koch movit primus microganismos morbigenos quaerens; notiones suas in tuberculosis excitatore (i.e. Mycrobacterii tuberculosis) arguere potuit. Primum patatas deglubendas, postea gelantinam utebatur ad liquida cibaria rigidanda antequam agar effectui simili faciendo veniret.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mikrobiologiam spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Microbiologia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.