Vide etiam paginam discretivam: Metamorphoses
Metamorphoses (hoc est, mutationes formarum) est carmen epicum a P. Ovidio Nasone scriptum, quindecim librorum. Carmen fabulas de omnibus qui formam mutavit continet, sicut Niobe in petram mutata, Narcissus in florem narcissi mutatus, vel Daphne in arborem lauri.
Ovidius Metamorphoseon Libros appellavit ipse 'carmen perpetuum.' Etenim sic incipit liber primus:
Libris his erant ostendendi universus mundus orbisque terrarum, omniaque quaecumque in iis sunt. Et si hic non est fortasse finis primus librorum, bene ostendit quid in iis narretur. Proprium librorum horum est omnes narrationes concludi mutatione alicuius rei in aliquid alium. Namque inde venit nomen Metamorphoses, quod libris est. Prima fabula hic narrata est fabula creationis mundi ex chao. Deinde sunt fabulae deorum; postea, fabulae heroum; et in ultimis libris sunt fabulae Romanorum. Metamorphosis ultima est Iulii Caesaris in cometam.
Verba carmen perpetuum significant hoc carmen epicum esse, quamquam neque solum unum heroum habet nec unam fabulam narrat.
Clari sunt versus ultimi:
Nescimus quo tempore Ovidius Metamorphoses componere incohaverit. At ipse poeta auctor est anno 8 p.c., cum ab Augusto exsilio damnatus est et Tomos proficisci coactus est, opus nondum ex omni parte absolutum fuisse ac "ultimam limam" etiamtum defuisse. Itaque Ovidius dolore confectus hos libros se cremasse refert. Plura tamen iam exemplaria Romae erant : ita Metamorphoses nobis servatae sunt. Postea vero litteris suis, cum ceteris amicis tum bibliothecario Hygino, huius operis editionem commendavit e quo sibi gloriam aeternam sperabat.
Vide Metamorphoses (Ovidius) apud Vicifontem. |
Vide metamorphoseon libri in Victionario. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Metamorphoses (Ovidius), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.