Maunsel White

Maunsel White (in Hibernia anno fere 1783 natus; mortuus die 17 Decembris 1863) fuit miles et colonus Americanus.

Prope Limericum aut Tipperariam natus, annum quattuordecimum agens in Americam migravit. Ludovicopoli Kentukiae a principio habitavit ubi amicus erat Zachariae Taylor praesidis futuri. Ab anno 1801 Novae Aureliae moravit, quae urbs a Civitatibus Foederatis post duos annos acquisita erit. White ibi rationarius operam dedit et postea mercator fit ipsa in urbe. Anno 1815 duce Andrea Jackson proeliis Neo-Aurelianensibus ad urbem contra exercitum Britannicum defendendam militavit.

Wikidata Maunsel White
Res apud Vicidata repertae:
Maunsel White: imago
Maunsel White: imago
Maunsel White: subscriptio
Maunsel White: subscriptio
Nativitas: 1783;
Obitus: 1863;
Patria: Civitates Foederatae Americae

Ibidem denuo byssi emptor venundatorque divitissimus factus est (productoribus Taylor et Jackson inter alios). Latifundium Deer Range haud procul distans aliaque tria possedit, servis nigricoloribus fere ducentis ibi laborantibus. Ad latifundia se anno circiter 1845 retraxit ut saccharum, mellaceum(en), vinum ex aurantiis, insuper maizium oryzamque et indicum produceret. His annis amicus erat Iacobi De Bow(en) editoris libellorum De Bow's Review, cum quo ad universitatem Ludovicianensem (hodie "Tulane" nuncupatam) constituendam agebat. Ab anno 1846 usque in 1850 senator civitatis Ludovicianae pro paroecia Plaquemines merebat.

De re gastronomica

Epicureum, ganeonem, vinorum optimorum amatorem esse refertur: convivis suis apud latifundium Deer Range scientiam gastronomicam demonstravisse: coquos suos, servos suos, Lutetiam ad artem culinariam discendam misisse: salsas peritius confecisse: aromata varia temptavisse.

Varietatem capsicorum Tabasco ipse in Civitatibus Foederatis ante annum 1850 introduxisse fertur et apud Deer Range coluisse: visitator quidam "ne oblitum sit" ait "capsicetum eius, iugeris duobus mensura, novo capsicorum rubrorum specie sertum esse quam introduxit colonellus White in nostram civitatem, nomine Tobasco". E quo fructu primus omnium salsam vel decoctionem, immixtis aromatibus vinoque ex aurantiis, confecerit:

    Nam impossibile esse comperuit, causa substantiae oleaginosae, hae capsica siccatione conservare, sed, aceto fortissimo bullito et infuso, ius vel decoctionem ex eis confecit quae facultates omnes plantarum concentratissime reservaret. Stilla singula illius decoctionis saporem ad iuscellum aliudve ferculum confert. Usum talis decoctionis, praesertim quando laborantibus pararetur, beneficentissimum fore agnosceretur sub caelo nostro dissolutivo. Iam enim cholerico morbo apud Meridianos irrumpente, nullus, e magna colonelli White caterva nigricolorum, usque adhuc affectus est: quam incolumitatem ille ad usum liberalem pretiosi huius medicaminis ascribit."

Salsa sua mox perfecta ipse semper utebatur ad ova, ostreas, pisces, pisa, phaseolos, paniculos e maizio temperandos; iter faciens lagoenam huius salsae secum tenebat; apud Gem Saloon Novae Aureliae ostreas salsa sua accommodatas sumere solebat.

Inventore mortuo salsa quaedam capsicorum, nomine "Maunsel White's", ab annis 1850 usque in annos 1910 ab eo ipso haeredibusque venditabatur. Anno 1853 in Nova Aurelia his verbis nuntiata est:

    Amatores, gastronomi, ganeones: notate bene! Nuper recepit copiam salsae capsicorum, quae appellatur Quintessentia capsicorum Tabasco Maunsel White, emptoribusque pretio minuto offert E. Monteuse apothecarius generalis [Neo-Aurelianus].

Liquamen autem Tabasco, ex eisdem capsicis ab Edmundo McIlhenny confectum, prosperius emissum est et hodie usque requiritur.

Notae

Bibliographia

    Fontes fere coaevi
  • 1849-1850 : Daily Delta [Nova Aurelia] (7 Decembris 1849; 26 Ianuarii 1850; 9 Martii 1853) Situs venalis
  • 1853 : "Gallery of Industry and Enterprise: Maunsel White, Merchant, of New-Orleans" in De Bow's Review vol. 14 p. 85
  • 1858 : "Pioneers of the Southwest, no. 1: Maunsel White of Louisiana" in De Bow's Review vol. 25 (pp. 480-482 apud Google Books)
    Eruditio

Nexus externi

Tags:

Maunsel White De re gastronomicaMaunsel White NotaeMaunsel White BibliographiaMaunsel White Nexus externiMaunsel White17 Decembris180118151863Andreas JacksonCivitates Foederatae AmericaeHiberniaImperium BritannicumKentukiaLimericumLudovicopolis (Kentukia)Nova AureliaTipperariaZacharias Taylor

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Publius Vergilius MaroMusa (fructus)MachinaHomosexualitasMatutinumCivitas VaticanaTerrae motusEncyclopaediaUniversitas TorontonensisSupermanCondylomata acuminata1417637AvesPatres EcclesiaeVirMaria (mater Iesu)NederlandiaPenis hominisCatholicismusDollarium Civitatum FoederatarumCleopatra VII (regina Aegypti)VicipaediaIliasNumerus librarius internationalis unificatusHaitiaAngoliaCivitas sui iuris800DemocratiaUTCHistoriaCopiae militares Civitatum FoederatarumNero Claudius DrususOs parietaleHispania VisigothicaVisProductus domesticus generalisBisexualitasAmerica8 MaiiPsychologia humanisticaIuliusVirginiaSulphurSinus PersicusHomoLingua AromanicaTyranaTyrannis1998Gregorius NazianzenusLingua LatinaImperium RomanumThe BeatlesOeconomia politicaIaponiaFirefoxCoffeumPeccatumUlixesItaliaLingua ItalianaAgriculturaArsenicumAugusta TaurinorumSusanna B. Anthony🡆 More