Pellicula de Aquis Aureliis, sermone Latino simplici rubricata, ad usum discendi
The 39 Steps ('Gradus undequadraginta') est pellicula Britannica anno 1935 divulgata, cui conficiendae Alfredus Hitchcock moderatus est. Quae pellicula actuosa laxius in narratione eiusdem tituli ab Ioanne Buchan anno 1915 scripta posita est.
Ricardus Hannay, vir Canadensis, in theatro musico Londiniensi spectaculum "domini Memoriae" artem mnemonicam ostendentis sequitur, cum subito crepitus pistolii auditur. Fit terror. Femina perterrita ad Ricardum se inclinat rogatque, ut sibi apud eum pernoctare liceat. Dicit se Annabellam Smith vocari, ipsamque pistolii fragore in errorem ducere voluisse sicarios, qui secretis militaribus Britanniae potiri velint. Se ipsam "cuiuslibet regiminis" emissariam secretam esse confitetur admonens de scelestorum duce, cuius digitus minimus sinistrae manus summo articulo caret. Ducem scelestorum dicit se professorem Jones esse simulare. Etiam "Gradus undequadraginta" commemorat pollicita insequenti die se hanc rem apertius explanaturam esse.
Nocte autem Annabella in dormitorium inrumpens percussa cultello tergo adfixo Ricardum fugere iubet. Ricardus Annabellam occisam tenere videt scidam descriptionis Highlands Scotiae manu compressam, in qua regio Killin ostenditur. In scida locus "Alt-na-Shellach" circulo distinctus est. Ne adgnoscatur, veste sumpta lactarii ex habitatione sua se subducit.
Sicarios fugiens Ricardus Flying Scotsman tramen rapidum conscendit in Scotiam profecturus. Edinburgi autem comperit se a vigilibus publicis de homicidio indagari. Dum vigiles eum in tramine quaerunt, in aliam se confert diaetam, cuius solam vectricem, Pamelam, legendo inmersam subito osculatur ratus ita insecutores in errorem induci posse. Sed Pamela vigiles conclamat, qui tramen in ponte Forth sistunt …Mars et Minerva pugnant: ex Iliadis quinto libro, pictura a Iacobo Ludovico David anno 1771 picta
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a Wiki Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
Vicilibri Tractatus enchiridiaque | |
Victionarium Dictionarium liberum | |
Vicicitatio Citationum collectio | |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum | |
Vicifons Fontes liberae | |
Viciversitas Libera instrumenta discendi | |
Vicispecies Index specierum | |
Vicidata Repositorium datorum liberum | |
Vicifunctiones Repositorium functionum liberum | |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum | |
Vicivia Directorium viaticum liberum | |
Vicinuntii Nuntii liberi | |
Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio | |
Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Vicipaedia:Pagina prima, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.