Ludus Computatralis

Ludus computatralis est ludus electronicus a computatro actus, cuius principia regulaeque a computatro tenentur.

Oblectatur lusor simulationibus variorum generum praecipue monitorio ostensis, secundum quas se gerat ut simulationem participet. Quo faciendo plectrologium, mus aliive apti electronici apparatus ut gubernacula lusoria funguntur.

Ludus Computatralis
Ludus Spacewar! est veterrimus ludus computatralis, cum annis 1961-1962 a discipulis Massachusettensis Instituti Technologiae factum sit.

De origine et de progressu ludorum computatralium

Ludi primi computatrales annis circa 1950 producti sunt. Quorum veterrimus vero OXO, ludus simulans cruces et circulos, anno 1952 ab Alexandro S. Douglas creatus. Cito ludi computatrales diffusi sunt atque in genera partiti quo ad formam simulationis necnon apparatum electronicum ludum regentem spectat. Exempli gratia annis circa 1980 ludi porticuum valde vulgabantur; postea autem consolae lusoriae late fuderunt, quarum recentiores ut Playstation 3, Xbox 360 et gestabilis Nintendo DS vero adhuc a lusoribus diliguntur. Adsunt dein ludi complures computatrorum personalium, qui una cum his diffuderunt. Cum ludi computatrales a programmatibus computatralibus procedant, programmatura computatralis est ars maximi momenti his in ludis creandis. Alii ludi computatrales in CD aut DVD scripti a computatro leguntur, alii Interreti operantur.

De generibus ludorum computatralium

Ludus Computatralis 
Abuse est ludus actionis.

Ludi computatrales non scenae forma sed modi simulandi ratione decernuntur: sunt enim ludi de pugnis, de inceptis, de ludis athleticis deque multis ceteris, quibuscumque locis temporibusve fingantur. Plurimi ludi computatrales ludos tabulares vetustiores in quibus scaccos, ludum damicum et chartarum pictarum ludos imitantur. Haec praecipua genera ludorum computatralium agnoscuntur:

Ludi actionis

Ludi actionis nominantur ludi in quibus lusori celeritas atque dexteritas in tempestive claves imprimendas oportent ut supersit. Saepissime hostes insidiaeque innumerabiles lusori obviam occurrunt.

Ludi inceptorum

In ludis inceptorum iter fingitur insidiosum per terras aut locos lusori explorandos: saepe ad procedendum aenigmata sunt solvenda insidiaeque vitandae. Minus quam ludi actionis dexteritatis, plus vero ingenii requirunt.

Ludi personarum agendarum

Sequuntur ludi huius generis anteriores ludos personarum: lusor partem suscipit personamque suam secundum finem persequendum regit. A ludis actionis et inceptorum hoc differunt, quod lusori latior conceditur potestas in personis eligendis regendisque. Sunt autem ludi qui binis generibus ascribunt, elementis mixtis.

Ludi de artibus militaribus deque artibus rerum publicarum

Ludus Computatralis 
Ludus de artibus militaribus cuius capsulae agros, aquam et urbes simplici forma figurant.

In ludis de artibus militaribus lusor quasi dux exercitum bella gerit: milites ab alto inspectos sunt regendi, urbes capiendae hostesque profligandos. Si autem ratio regendi non ad res bellicas sed publicas vertitur, ludus appellatur de artibus rerum publicarum: lusor quasi vir publicus aerarium, tributa, aedificia, industrias curat. Ludi nonnulli ambos coniungunt fines.

Ludi simulatorii

Quamvis ludi computatrales omnes simulationes appellari possint, saepe hoc attribuitur nomen ludis qui proxime certos actus vel negotia fingunt: sunt enim simulationes de ludis athleticis, de cursu autocinetorum et de volatu aëroplanorum.

Nexus interni

Nexus externus

Ludus Computatralis  Vicimedia Communia plura habent quae ad ludos computatrales spectant.

Tags:

Ludus Computatralis De origine et de progressu ludorum computatraliumLudus Computatralis De generibus ludorum computatraliumLudus Computatralis Nexus externusLudus ComputatralisComputatrumLudus electronicusMonitoriumMus (computatralis)Plectrologium

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Anna Elissa RadkeLingua AnglicaVexalicumPsychologiaAlexander I (imperator Russiae)Index urbium Graecarum antiquitatisSexualitasMontagnac (Arauris)Eugenius IonescoSotziumBasilica Sancti PetroniiAnnuntiatio DominiNoviliacum ad SequanamStephanus CaballariusDies Passionis DominiImperium Romanum Occidentale1228BiologiaDonaldus TrumpUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumAntonius PatavinusHexapolis DoricaUterusUrbsStellaCartographiaAeneisSecundum bellum mundanumCorpus vitreumLama glamaLixiviumVelasius De PaolisAugustus (imperator)Theoria cellularumDominica in Palmis de passione DominiSimona WeilDemocratiaVicimaniaAnglicanismusIoannes (evangelista)Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?BermudaAdsociatio AfricanaUNESCOOrgasmusAsthma bronchialeHugo de PaganisMexicum1999AustraliaImperium OttomanicumGrammatica LatinaCalendarium GregorianumBenzinumIndex nominum zoologorumAegyptusErythrae (Ionia)Publius Petronius NigerCivitas Islamica (regimen)Lingua SyriacaVexillumRamus interventricularis anteriorQEDLugdunumLingua Latina638Gaius Plinius Caecilius SecundusTellus (planeta)Afgania🡆 More