Gaslighting

Gaslighting est dictio Anglica quae certam significat violentiam psychicam, qua quis in eam suspicionem adducitur, ut sese insania laborare credat.

Quae locutio ex fabula Gas Light a Patricio Hamilton anno 1938 confecta pelliculisque in eadem positis originem trahit. In qua enim fabula de quodam viro agitur, qui parvas in vita cotidiana res furtim variando uxorem suam, ut desipire se credat, inducere conatur. Nomen fabulae ad obscurationem luminum gasalium in domo adpositorum refertur. Dum enim maritus in summo tabulato lumine gasali usus clam thesaurum celatum quaerit, lumina in cubiculo uxoris aliquantum demissa micant. Quam autem obscurationem luminum gasalium uxor perterrita hebetationem suorum oculorum insania effectam esse credit.

Dehinc igitur gaslighting praesertim apud Anglophonos ad talem refertur violentiam psychicam, qua uti solent verbi gratia sociopathes et narcissistae, quibus saepe contingit culpam in victimas suas transferre.

Notae

Nexus interni

Tags:

1938InsaniaLingua AnglicaPatricius Hamilton (scriptor)Violentia psychica

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

SecurisLuaGenus floraleValva trunci pulmonalisAntonius HewishPendulumBaptipaleaAmerica AustralisNationes mundiHistoria BrixiaePlacenta NeapolitanaVicimediaPrimum bellum mundanumPaulus TarsensisMarcus AntoniusViperae caudisonaePetropolisCibusMiserentissimus RedemptorHyphaPesDemocratiaMars (planeta)NederlandiaMultilinguismusUrbsDelliumHannibalDioecesis TiburtinaUsus Latinae LinguaeAngliceMediolanumSermo patriusIraniaLingua BatavaDigestaOlavus de CarvalhoRes novaeUndaBasilius MagnusAssecuratioPiscisPannoniaMogadisciumLingua Latina archaicaLatinaVisBenedictus XVIAnglia30 DecembrisAugustinus HipponensisLexBraslaviaMediaViciAtal Bihari VajpayeeBibliaAntonius PatavinusElohimThe Great Mouse DetectiveScacciPLingua AramaicaMinscumHistoriaTheologiaItaliaAve verum corpusBorussiaFranciscus AssisiensisMediolacumDidoSathya Sai BabaTerra PromissaAlfusTwitter🡆 More