Formica

Formica (-ae, f.) est quaelibet ex permultis speciebus insectorum socialium familiae Formicidarum et, cum vespis apibusque insectis cognatis, ordinis Hymenopterorum.

Formicae se evolvebant ex maioribus vesparum similibus medio Aevo Cretaceo, abhinc annorum 110 ad 130 milliones, et se latissime variabant postquam plantae florentes ortae erant. Plus quam 12 500 ex summa aestimata 22 000 specierum a zoologis descriptae sunt. Earum antennis sicut cubita curva et propriá structurá sicut nodus quae tenuissimum corpus medium conformat facile agnoscuntur.

Formica
Formicae legionariae pontem formant.

Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Subordo : Apocrita 
Superfamilia : Vespoidea 
Familia : Formicidae 
Latreille, 1809
   
Palaeontologia
130–0 m.a.Cretaceum > Recens
Subdivisiones: Subfamiliae
*Aenictogitoninae
  • Agroecomyrmecinae
  • Amblyoponinae (inter quas "Apomyrminae")
  • Aneuretinae
  • Cerapachyinae
  • Dolichoderinae
  • Ecitoninae (inter quas "Dorylinae" et "Aenictinae")
  • Ectatomminae
  • Formicinae
  • Heteroponerinae
  • Leptanillinae
  • Leptanilloidinae
  • Martialinae
  • Myrmeciinae (inter quas "Nothomyrmeciinae")
  • Myrmicinae
  • Paraponerinae
  • Ponerinae
  • Proceratiinae
  • Pseudomyrmecinae

Cladogramma subfamiliarum formicarum



Martialinae



Leptanillinae



Amblyoponinae



Paraponerinae



Agroecomyrmecinae



Ponerinae



Proceratiinae






Ecitoninae



Aenictinae




Dorylini



Aenictogitoninae





Cerapachyinae*



Leptanilloidinae







Dolichoderinae



Aneuretinae





Pseudomyrmecinae



Myrmeciinae







Ectatomminae



Heteroponerinae




Myrmicinae



Formicinae






Phylogenia subfamiliarum formicarum exstantium.

*Cerapachyinae sunt paraphyleticae.
Formica
Iridomyrmex purpureus melle vescitur.

Plurimae formicarum species communiter in coloniis perennibus habitant, quae magnitudine variant inter fere quinquaginta singulos praedatorios qui in parvis foraminibus naturalibus vivunt et in coloniis bene ordinatis, quae magnas regiones occupare et ex millionibus singulorum constare possunt. Maiores coloniae plerumque in feminis sterilibus sine alis consistunt, quae "fabros," "milites," vel alios greges proprios sunt. Paene omnibus coloniis sunt nonnulli mares fertiles, fuci appellati, et una vel plures feminae fertiles, reginae appellatae. Coloniae aliquando appellantur superorganismi quia singuli ut videntur effectum habent ut una res, coniunctim laborantes ad sustinendam coloniam.

Formica
Formicae speciei Solenopsis invictae.
Formica
Myrmecia maxillas potentem et magnos oculos compositos monstrat.
Formica
Diagramma fabri speciei Pachycondylae verenae (tabula Anglice signata).
Formica
Formicae generis Oecophyllae formicam rubram coniunctim discerpunt..
Formica
Trames formicarum.
Formica
Alia Plectroctena aliam oppugnat ad defendendam suam terram.
Formica
Formica generis Oecophyllae gestum pugnacem monstrat, maxilla aperta.
Formica
Formicae in sucino Baltico fossiles conservantur.

Formicae colonias in paene omnibus orbis terrarum regionibus aedificant. Solae regiones formicis omnino carentes sunt Antarctica et paucae insulae inhospitales. Formicae in plurimis oecosystematibus vigent, ubi in 15–25 centesimis biomassae animalium terrestrium consistere possunt. Prosperitas in permultis circumiectibus earum organizationi sociali facultatique mutandarum habitationum, adhibendarum opium, et sui defendendarum tributa est. Earum coevolutio diutina cum aliis speciebus ad coniunctiones mimeticas, commensales, parasiticas, mutuas impulit.

Societatibus formicarum sunt divisio laboris, communicatio inter singulos, et potestas solvendarum difficultatum multiplicum. Hae similitudines cum societatibus humanis entomologos aliosque spectatores diu excitaverunt, proque quaestione studii fuerunt. Multae culturae humanae formicis in arte coquinaria, medicina, et ritibus utuntur. Nonnullae species magni fiunt in earum persona ut procuratores biologicae pestium moderationis. Earum autem facultas adhibendarum opium eas contendere cum hominibus cogere potest, quia eae messes laedere et in aedificia invadere possunt. Nonnullae species, sicut Solenopsis invicta, habentur species invasiva, quae se facile confirmant in regionibus ubi fortuito introductae sunt. Saepe ad habitandum colonia cumulum magnum aedificat.

Taxinomia et evolutio

Formula:Cladogram

Familia Formicidarum ad ordinem Hymenopterorum pertinet, quae etiam subordinem Symphytorum, superfamiliam Apoideorum, et alia insecta subordinis Apocritorum comprehendit. Formicae se ex stirpe intra Vespoidea evolverunt. Indicia fossilia significant formicas Iurassico exeunte vixisse, abhinc annorum 150 milliones. Plantae florentes, abhinc annorum 100 milliones ortae, variatae sunt et dominatum oecologicum abhinc annorum 60 milliones ceperunt. Anno 1966, Eduardus O. Wilson et socii fossilia formicae Sphecomyrmae freyi reliquia agnoverunt, quae Aevo Cretaceo vixerat. Specimen, in sucino captum ex aevo abhinc annorum plus quam 80 milliones, proprietates formicarum et vespoideorum habet. Haec insecta probabiliter fuerunt pabulatores terrestres, sed nonnulli subiciunt, propter greges sicut Leptanillinae et Martialinae, veri simile esse formicas priscas fuisse praedatores subterraneos.

Aevo Cretaceo, nonnullae formicarum priscarum species late in supercontinente Laurasia (Hemisphaerio Septentrionali) errabant. Contra numeros aliorum insectorum, eae formicae erant rarae, fortasse solum 1 centesima omnium insectorum illius temporis. Eae autem dominatum ceperunt post radiationem adaptivam? Aevo Palaeogeno ineunte. Ab aevis Oligocaeno et Miocaeno, formicae factae sunt 20–40 centesimae omnium insectorum in maioribus fossilium depositis inventorum. Ex speciebus quae Eocaeno vivebant, circa unum ex decem generibus ad praesentem supervivunt. Genera iam exstantia sunt 56 centesimae generum in fossilibus in sucino Baltico conservatorum (Oligocaeno ineunte), et 92 centesimae generum in sucino Dominicano (ut videtur Miocaeno ineunte).

Membra epifamiliae Termitoidarum, quamquam in variis linguis formicae albae appellantur, formicae non existimantur; quae pertinent revera ad ordinem Isopterorum. Termitoidae, aliis Blattodeis et Mantidis artius cognatae, etiam sunt eusociales, sed inter se magnopere in genetica reproductionis variantur. Quod earum structura socialis eiusdem formicarum similis est evolutioni convergenti tribuitur. Mutillidae ad magnas formicas accedunt, sed Vespoidea feminea sine alis sunt.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Bolton, Barry. 1995. A New General Catalogue of the Ants of the World. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 9780674615144.
  • Borror, D. J., C. A. Triplehorn, et D. M.Delong (1989). Introduction to the Study of Insects, ed. 6a. Saunders College Publishing. ISBN 0030253977 
  • Hölldobler, B., et E. O. Wilson (1990). The Ants. Harvard University Press. ISBN 0674040759 
  • Hölldobler, B., et E. O. Wilson (1998). Journey to the Ants: A Story of Scientific Exploration. Belknap Press. ISBN 0674485262 
  • Hölldobler, B., et E. O. Wilson (1990). The Ants. Harvard University Press. ISBN 9783540520924 
  • Hölldobler, B., et E. O. Wilson (2009). The Superorganism: The Beauty, Elegance and Strangeness of Insect Societies. Norton & Co.. ISBN 9780393067040 

Nexus externi

Formica  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Formica  Vicicitatio habet citationes quae ad Formica spectant.
Formica  Vicimedia Communia plura habent quae ad formicas spectant.
Formica  Vide "formicas" apud Vicispecies.

Tags:

Formica Taxinomia et evolutioFormica NotaeFormica BibliographiaFormica Nexus externiFormicaAevum CretaceumAngiospermaeApis (genus)Cubitum (anatomia)EusocialitasEvolutioFamilia (taxinomia)FormicidaeHymenopteraInsectaMillioOrdo (taxinomia)SpeciesVespaZoologuswikt:formica

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Carolus III (rex Britanniarum)Xaverius Gerardus MileiPublius Vergilius MaroArsenicumLingua HispanicaHenricus Himmler2003Cornelius TacitusRegioPhilosophiaAustraliaAgriculturaPresbyterianismusAngoliaArthurusCeltaeRes publica popularis SinarumAncyraAquaAugusta TaurinorumPater nosterLugdunum BatavorumScotiaNicolaus Ryt'kovIlluminismusMichael JacksonBarcinoPulvisStria diagonalisDies MercuriiRectioAntverpiaOrdo Sanctae Mariae TeutonicorumMelilaGeorgius V (rex Britanniarum)Ioannes Anderson (rerum naturalium eruditus)Imperium Romanum OrientaleMathematicaUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumBrasiliaTurciaElizabeth II (regina Britanniarum)AlcoranusUniversitas Sancti Thomae ManilanaFrancofurtum ad MoenumIndonesia1918perseus (situs interretialis)IusSamsung GalaxyCommerciumTheses de FeuerbachGraeceBerolinumLitaniae LauretanaeMika KajavaDogmaAegroto dum anima est spes esse diciturCivitates Foederatae AmericaeImperium BritannicumLinguae Civitatum FoederatarumDe civitate DeiFormicaLingua GraecaPublius Cornelius Scipio AfricanusIuris consultusLingua TheodiscaLingua Russica🡆 More