Empathía (Graece ἐμπάθεια 'amor corporeus, passio' < ἐν 'in, ad' + πάθος 'passio, dolor') est facultas intellegendi vel sentiendi quod alienus homo intra animum experitur; hoc est facultas sui in alieno loco ponendi.
Definitiones empathiae variissimos animi motuum statús amplectuntur. Inter genera empathiae a psychologis propositis sunt empathia cognitiva, empathia animi motuum, et empathia somatica.
Vocabulum empathia ab Hermanno Lotze et Roberto Vischer in Einfühlung ('sensus in') vocabulum Theodiscum accommodatum est, quod vicissim ab Eduardo B. Titchener in empathy vocabulum Anglicum anno 1909 conversum est. Unde vocabulum Latinum derivatur. Graece autem εμπάθεια hodie 'praeiudicata opinio', 'malevolentia', 'malevolentia (ius)', et 'odium' significare potest.
Vicimedia Communia plura habent quae ad empathiam spectant. |
Vide empathiam in Victionario. |
Vicicitatio habet citationes quae ad empathiam spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Empathia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.