Elephantus

Elephantus, sive elephas, olim barrus, est animal ex duobus mammalium familiae Elephantidarum generibus descriptum.

Tres elephantorum species exstant: Loxodonta africana, Loxodonta cyclotis, et Elephas maximus (etiam Elephas indicus vulgo appellatus). Cetera Elephantidarum species et genera exstincta sunt, nonnullis post recentissimum aevum glaciale; nani autem mammuthi fortasse usque ad 2000 a.C.n. superfuerunt. Elephanti aliaeque elephantidae inter animalia cutem crassam habentia olim numerabantur, in Pachydermatibus, ordine nunc inrito.

Elephantus
Loxodonta africana.
Elephantus
Ossium compages Loxodontae africanae, a Skulls Unlimited International parata et conexa.
Elephantus
Comparativa hominis et elephantis statura. Adumbratio circa 1860.

Elephanti sunt maxima animalia terrestria nunc viventia. Tempus eorum gestationis est viginti duo menses—maximum omnium animalium terrestrium. Elephantus recens natus saepe pondo 120 chiliogrammatum est. Elephanti usitate a quinquaginta ad septuaginta annos vivunt, sed veterrimus elephantus notus octoginta duo annos vixit. Maximus elephantus notus, in Angolia anno 1956 glandibus plumbeis petitus, fuit mas qui pondo 24 000 librarum fuit. Minimi telluris elephanti noti, magnitudine vituli magni vel suis, fuerunt species praehistorica quae in insula Creta per Pleistocaenum habitabant.

In cultura populari

Elephantus 
Crocodylus nasum elephanti iuvenis longiorem facit in "Elephant's Child" ex Just So Stories, libro a Rudyard Kipling scripto.

Elephanti in cultura populari sunt omnibus locis praesentia rerum exoticarum signa.

Ficticii elephanti usitate sunt personae in litteris puerilibus, in quibus liberis sint exemplo morum optimorum, idemque sunt huius generis litterarum celeberrimae personae.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Debruyne, R., V. Barriel, et P. Tassy. 2003. Mitochondrial cytochrome b of the lyakhov mammoth (proboscidea, mammalia): New data and phylogenetic analyses of elephantidae. Molecular Phylogenetics and Evolution 26 (3): 421–34.
  • Van Riper, A. Bowdoin. 2002. Science in Popular Culture: A Reference Guide. Westport: Greenwood Press. ISBN 0313318220.
  • Wikisource: "The Blindmen and the Elephant", a Ioanne Godfrey Saxe scriptus.
  • Williams, Heathcote. 1989. Sacred Elephant. Novi Eboraci: Harmony Books. ISBN 0517573202.

Nexus externi

Tags:

Elephantus In cultura populariElephantus NotaeElephantus BibliographiaElephantus Nexus externiElephantus2000 a.C.n.Aevum glacialeAnimalCutisElephantidaeElephas maximusExstinctioFamilia (taxinomia)Genus (taxinomia)Loxodonta africanaMammaliaMammuthusOrdo (taxinomia)Species

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

PortugalliaCivitas VaticanaBibliaUniversitasAmphinomos et AnapiasIuppiterHyphaAltareHaemoglobinumMusicaAnthropologiaBaskin​-RobbinsTempus aestivumAstronomiaMasturbatioCrurotarsiSystema internumGens humanaNeapolisLingua AnglicaPolygamiaElagabalusCanabea (regio)SubligaculumCFAMagnus HirschfeldPiper guineenseSyringaMorsPiscisElectronicaCibusOxygeniumMentha piperitaPulmoMichael GorbačëvApoplexia cerebriPandectaeLex Licinia de sodaliciis (55 a.C.n.)Pityriasis versicolorSalon (coetus)Arteria coronaria sinistraSocietas cooperativaAquaLiberum arbitriumHieronymusOmnis testudo in alia testudine iacetIosephus BidenHibernia (res publica)Guillelmus de OckhamVicipaediaCherubimGaius Iulius CaesarSermo patriusUndaFridericus X (rex Daniae)StelaDies DominiLingua FrancogallicaDistrictus autonomus Iamalo-NeneticusLinguae IndoeuropaeaeMediolacumBritannia Minor (regio recentior)ScutumIoannes WiclefusVirPFractura (ossis)Aorta abdominalisAltivillareBenedictus XVI🡆 More