Dies Expiationis (Hebraice יום כפור yōm kippūr) est sanctissimus Iudaeorum dies, qui in calendario Iudaico die 10 mensis Tishri celebratur.
Hoc die ad quietem ieiuniumque dato quotannis paenitentia pro peccatis agitur. Una cum festo Exordii anni (Hebraice: ראש השנה, rōš haš·šånåh) decem diebus ante celebrato sunt "feriae altae" Iudaeorum necnon culmen finisque decem dierum paenitentiae (Hebraice עשרת ימי תשובה Assereth Jemej Teschuwa).
Praecipuus ritus hodiernus est ieiunium 25 horarum (a vespero diei proximi usque ad vesperum diei festi): adulti ab omni cibo vel potu abstinent, corpus non curatur, etiam fumatione aut venere frui nefas.
Descriptio copiosissima invenitur in libro Levitico:
Ibi etiam de duobus hircis mentio fit: Alter mactatur "Domino" "pro peccato populi", alter "statuitur vivus coram Domino in expiationem, ut emittatur ad Azazel in solitudinem". "Posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per hominem paratum in desertum."
Azazel, quis aut quid sit, adhuc disputatur.
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Dies Expiationis, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.