Cyclopes

Vide etiam paginam discretivam: Cyclops (discretiva)

Cyclopes (Graece Κύκλωπες, a κύκλος, "circulus", et ὥψ, "oculus") in mythologia Graeca sunt gigantes primordiales quibus unus solus oculus est in fronte. Hesiodus eos Gaea (Tellure) natos faciebat et violentos mores eis dabat. Ob ingentes lapides quibus constabant moenia Tirynthis et Mycenarum a Mycenaeis aedificata Cyclopum opus a Graecis posterioribus dicebantur. Apud nonnullos auctores fulminis Iovis Vulcano duce artifices esse dicuntur et intra montem Aetnam collocantur. Quocirca postquam Zeus Aesculapium fulminavit, Apollo morte filii iratus eos occidit. Agrestes creaturae et anthropophagae tamen plerumque habebantur, societatem inter se aspernantes, ut e nono Odysseae carmine et dramate satyrico Euripideo Cyclope inscripto apparet. Maxime notus erat Polyphemus, Posidonis filius, quem Ulixes excaecavit postquam plures comites in antro clausos voravit.

Cyclopes
Polyphemus cyclops, quem Ulixes in carmine Homeri convenit et vino ebriat.

De origine

In theogonia Graeca inter primos filios Gaeae et Urani statim post centimanos nominantur cyclopes Steropes, Arges, Brontes (hoc est quasi Fulmen, Lucidus, Tonitrus). Uranus vero eos vinxit et in Tartarum deiecit unde Iuppiter eos postea liberavit. Cui Cyclopes fulmen fabricasse dicuntur quo deorum rex Titanes vicit et regnum suum stabilivit.

Notae

Plura legere si cupis

Nexus interni

Nexus externus

Cyclopes  Vicimedia Communia plura habent quae ad cyclopes spectant.
Cyclopes 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!


Tags:

Cyclopes De origineCyclopes NotaeCyclopes Plura legere si cupisCyclopes Nexus externusCyclopesCyclops (discretiva)

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Martyres Iaponici CCVComputatrumFinniaSegmina patatarumSi hortum in bibliotheca habes, nihil deeritRegyratioMorsBritannia MaiorForum RomanumDeclinatio tertiaClitorisDecalogusPinusLingua AnglicaHomosexualitasIndex praenominumOseltamivirumPetrus Rubianus SáenzCluniacumMasturbatioPartes orationisBomba atomicaGaius Valerius CatullusRuthenia AlbaParaquariaCremonaInsulae MalvinaeCasanumLeodiumForum Romanum (discretiva)Magia (mystica)GarrigolesLaophoriumArs oculorumAngoliaHomeridaeCivitates Foederis Atlantici SeptentrionalisPriamusDies VenerisXaverius Gerardus MileiIacobus BurnhamAntunnacumIP - Italiana PetroliEl Prat de LlobregatHarvaroddusEcclesiae Catholicae OrientalesTragemataThomas AquinasPermiumTubulus renalis colligensTiberius et Gaius GracchusMalaviaSystema solareAgriculturaOeconomiaAegyptus antiquaFunctio superiectivaUnio EuropaeaBonus AërHebdomasSanta Coloma de CervellóGermaniaLingua Graeca antiquaRosatiaCarolus III (rex Britanniarum)LondiniumLitaniae LauretanaeArs ingeniariaAcademia Lugduno-BatavaPsychologiaLiberManus🡆 More