Cursu publico epistulae litterae et merces parvae et dona parva mittuntur per orbem terrarum.
Quo officio cum aut ex re publica aut lucri faciendi causa fungi possimus, tamen inde a medio saeculo undevicensimo, qui res publicas gubernant, quominus cursus publicus a privatis libere geratur, ita impedire solent, ut magistratibus eum potius vindicent, qui aliqua pecunia collecta pittaciis cursualibus agglutinatis curent, ut omnia recte circumferantur.
Nostris diebus per cursum publicum multis in civitatibus non litterae solum mittuntur, sed pecuniae etiam conservantur et solvuntur nec non etiam res telephonicae administrantur.
Imperii Romani temporibus, cursu publico Augusti Caesaris auspiciis instituto epistulae et homines ex re publica raedis celerrimis huc illuc vehebantur. Stationes autem, ubi nuntii cursus publici se reficere et equos mutare solebant, pausatae appellabantur, a quo verbo linguis vulgaribus illa postae vox orta est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad cursum publicum spectant (Mail, Post). |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Cursus publicus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.