Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.
Chemia theoretica est disciplina chemica quae res chemicae cum auxilio rationum mathematicae physicaeque theoreticae tractat ac explicat. Chemia theoretica est omnis divisa in partes tres:
Chemicus theoreticus primus erat Plato, quis in suo Timaeo quattuor ex quinque corporibus integris - corporibus Platonicis - ad quattuor elementa: ignem, aërem, aquam ac terram comparavit. Postea T. Lucretius Carus in suo De rerum natura notionem hamorum atomos ligantium proposuit et per hoc ligamina chemica invenit. Etiam postea Michael Lomonosov multas scripturas Latinas materias chemiae theoreticae tractantes composuit et in primis Elementa Chimiae Mathematicae, postulantes formationem chemiae nihil aliud nisi scientiae axiomaticae. Hoc enim fecerat ille prior viri clarissimi Immanuel Kant et Augustus Comte ipsam chemiam cum mathematica insociabilem false proclamaverunt et per hoc extra orbem scientiarum verarum expugnaverunt.
Interdum idea hamorum atomos colligantium saecula vicerat et in forma doctrinae Franklandi de valentia saeculo XIX resurrexit. Cum Eduardus Frankland proclamavisset carbonum quattuor, oxygenium duam, hydrogenium unam etc unitates valentiae habere ad inter se ligamina constituenda, modo nomine “unitas valentiae” invento, quia saeculo XIX nemo hamos esse crederet, ab “hamo” differebat. Alexander Butlerov, Augustus Kekulé(en), aliique constituerunt relationem firmam inter formulas structurales chemiae organicae: compositiones signōrum atomicorum 'C', 'H', etc et striarum valentiae rerpesentantium figuram “hamorum” inuncatōrum, et veras moleculas in vitro. Sic lingua pictoria/graphica chemiae organicae (lingua formularum structuralium) facta erat usque ad hodie adhibita.
Iacobus Ioseph Sylvester notavit radios vel vectores pro hamis substituere constructionem functionum componentum illōrum vectorum invariantas dicatas permittere. Per quam ipse novam connectionem inter chemiam et mathematicam introduxit contra Kantii ac Comtei judicium dicantem. Arthurus Cayley, similitate (secundum regulos valentiae) inter invariantas et moleculas (atomos ligaminibus conjunctas) utens, numerum isomerum hydrocarbonium (formulārum structuralium moleculārum ex atomis carboni hydrogeniique compositārum) computavit. Ad huc Paulus Gordan et Vissaron Gregorii filius Alexejeff ample contribuerunt notando quod not solum invariantes ex formulis structuralibus moleculārum dērīvāri possunt, sed retroversum quāvis functione invariantā formula structuralis aliquae moleculae gignitur ita ut quaeque stria valentiae designans lĭgāmĕn ordinarium atomos et conjugans vero functioni formae
(determinans vocata) ab componentibus vectorum bidimensionalium respondeat. Sic hami vectoribus substituti erant et in notatione enim harpagonibus ipsi notatio hodierna pro turbinibus electrōnorum (vide infra) sunt.
Gordan et Alexejeff sensum structurae theoreticae/mathematicae linguae chemiae contribuissent. Mirabile, tota structura functionum turbinium a Gordan & Alexejeff prior inventione ipsis turbinis electronis constituta erat. Interdum, sensus physicus virĭum inter atomos seu intrā moleculas agentium non captus erat. Notandum est, quod altera abundantia phenomenorum ad chemiae (theoreticae) pertinentium omissa erit: de electricitate hīc narratur. Actio chemica virĭum electricae et vice versa productio/origo electricitatis in processū chemicō ab initio saeculi XIX notae erant (in) operibus Davy, Faraday, sed authem prior Galvanii, Voltais, constitutae. Solo initio saeculi XX, quando structura atomārum, positivo nucleo ac negativis electronibus eum circumvenientibus compositārum, constituta erat laboribus Rutherfordi et Bohri, gravitas contradictionis inter picturam interactionum chemicārum hamis representandārum et eamque interactiones electrices aperta erat. Notandum est quod Bertholet vim graviationis (gravitatis) causam formationis vel stabilitatis aggregatōrum atomarum (i.e. moleculārum) esse putabat. A gravitatione vis electrica sic differat quod corpora non solo massam habent sed ad dua genera pertinent: horum onera positiva vel negativa ferentes/portantes. Hae observationes primō aspectū/intuitū vel primā facie constructioni chemiae organicae contrādīcēbant quia hārum constructio nullō modō electricitati respexit.
Chemia theoretica in saeculō XIX exhorta contradicebat physicae theorieticae ipsīus temporis supra aequationibus differentialibus et functionibus continuis sicut viribus inter corporibus trans distantias agentes quae hodie nomine "campus" nūncupāntur fundatae. Manifesto numerus corporum viribus trans distantias agentibus in unum systema junctōrum arbitrarius esse potest. E.g. systema solare non solō septem vel novem planetas contingit sed autem innumerabiles asteriformas ac cometas. Iupiter duodecim, Mars duas, Tellus unam satellitem naturalem habent, sed nihil impĕdit Iovi vel Telluri plus vel minus satellitum habitu (et Tellus hodie milia satellita artificia habet). Non sicut in chemia, ubi atomus cujus genūs solō aliquem numerum regulis valentiae definitum aliārum atomōrum apud sese tenere potest. Haec contradictio gravissima erat in vero viscere scientiārum naturalium.
Enim in physicā ipsa atomus positivo nucleo ac negativis electronibus composita viribus electricis (electrostaticis) inter sē attrahentibus solō vi legum mechanicae quanticae persistere potest. Verō, secundum leges physicae classicae quidque electronum nucleum circumveniens cum acceleratione centripetale movetur et consequenter suam energiam radiationem electromagneticam emittendo pĕrdit ita ut ad nucleum imminente cădat ergo enim quaelibet atomus instabilis erit. Leges mechanicae quanticae ad problema structurae atomi adhibitae atomos monstrant stabiles esse quoniam in physicā quanticā nulla particula totam suam energiam perdere potest et in statu stabili/imō manet ambas energias kineticam ac potentialem nonnullas habēns. Formaliter statūs stabiles electronōrum orbitalibus atomicis describuntur quae tribus numeris quanticis unimodo definiuntur, dummodo numeros dependentiam angularem orbitalium functionibus sphaericis describunt, numerus autem dependentiam orbitalis a distantiā ab nucleō describit specialiter numerum zerum functionis numeris datae est.
Solum mechanica/physica quantica eām solvere potest.
Quum multi philosophi (p), mathematici (m), physici (f), ac chemici (c) in chemiam theoreticam contribuissent, hīc nomina eōrum data sunt.
Saeculō XX multa periodica libella de chemiā theoreticā divulgābant. Inter illos periodicum quod Theoretica Chemica Acta nominatur a viro claro Hermanno Hartmanno fundatum libella tres in linguā Latinā impressit, de quorum istud ab Suard, Berthier et Del Re scriptum multae glossae ad chemiam theoreticam pertinentes continet (vide infra) et exemplum optimum scripturae hodiernae Latinae scientificae dat.
Mox libellum Latinum de orbitalibus atomicis tractans in Diurnario Chemiae Physicae Russo | divulgatum est .
Aliquantum conventus chemicorum theoreticōrum sunt hodie. Inter alia sunt
Hoc glossarium compōnĭtur secundum tres scripturas chemiae theoreticae devotas.
La | Ru | Ge | Fr | It | En |
---|---|---|---|---|---|
106 | 97 | 81 | 65 | 63 | |
basis | базис | Basis | basis | ||
compago | Fachwerk | framework | |||
combinatio linearis orbitalium atomicorum | линейная комбинация атомных орбиталей | Lineare Kombination von Atomorbitalien | linear combination of atomic orbitals | ||
corculum | остов | Kern, Rumpf | core | ||
cortex | (под)оболочка | couche | (sub)shell | ||
corticula | подоболочка | subshell | |||
corticula implenda/completa/clausa | подоболочка ..../заполненная/замкнутая | ||||
cus-vector | ket-vector | ||||
determinans | детерминант | determinant | |||
diffissio, onis, f | расщепление | Aufspaltung, f | splitting | ||
electron (m, III -is) | электрон | Elektron | electron | ||
functio undarum/undaria | волновая функция | Wellenfunktion | wavefunction | ||
indutus (-a,-um) | одетый | dressed | |||
latitudo undae (Caraffa) | длина волны | Wellenlange | wavelength | ||
ligamen | связь | Bindung | liaison | bond | |
nebula electronica | электронное облако | electronic cloud | |||
nŭclĕus Nucleus atomi | ядро | Kern | nucleus | ||
nudus (-a,-um) | затравочный | bare | |||
orbital | орбиталь | Orbital | orbital | ||
par electronicus solitarius | неподелённая электронная пара | lone pair | |||
pŏpŭlōsĭtās | заселённость | population | |||
regula octupli | правило октета | octet rule | |||
rete | сеть | net (network) | |||
rima energetica | щель энергетическая | energy gap | |||
spira (electronis/nuclei/particulae) | спин | spin (litt. coil) | |||
superpositio | перекрывание | Überlappung | overlap | ||
susceptibilitas | восприимчивость | Empfindlichkeit | susceptibility | ||
status infimus vel imus | основное состояние | Grundzustand | ground state | ||
transenna | решетка (кристаллическая) | Gitter | lattice | ||
valor proprius | собственное значение | Eigenwert | valeur propre | eigenvalue | |
vector proprius | собственный вектор | Eigenvektor | vecteur propre | eigenvector | |
velocitas (Caraffa) | скорость | velocity | |||
un-vector | bra-vector |
Quidam chemicus interrogavit:
Fuit olim professor Germanus cui quinque studiosi erant. Quondam apportet is ejus caligas vetas et ait: “Venum do! non pluris quam ceteri, fortasse etiam minoris: 25 (viginte quinque) marcis! Quis mercatus sit?” Studiosi, autem, acuti erant, quisque quinque marcas attulerat et caligas vetas sui professoris communiter redemērunt.?
Olim experimentatores intellectum studebant. Sīmĭam et aeque fustem in seclusorium/cell(ul)am posuerunt et bananam ab tecto suspenderunt. Sīmĭa, videns se bananam attingĕndam non posse, cito fustem invēnit et bananam expedivit. Tunc aspirantem in ipsum seclusorium posuerunt. Is tamen primo saltabat, secundo lateres seclusorii concŭtiēbat, bananam interdum expedire non poterat. In confusione ajunt experimentatores: cōgĭta pauce! - Cur cogitare?! - ait – Laborare necesse est!?
This article uses material from the Wikipedia Latina article Chemia theoretica, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.