Birgitta Bardot

Birgitta Bardot, vulgo plene Brigitte Anne-Marie Bardot, ab admiratoribus saepe BB nuncupata (Lutetiae nata die 28 Septembris 1934), est comoeda olim formosissima famosaque et cantatrix Francica, quae hodie iura animalium promovet.

Wikidata Birgitta Bardot
Res apud Vicidata repertae:
Birgitta Bardot: imago
Birgitta Bardot: imago
Birgitta Bardot: subscriptio
Birgitta Bardot: subscriptio
Nativitas: 28 Septembris 1934; Circumdarium XV Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: Brigitte Anne-Marie Bardot

Familia

Genitores: Louis Bardot; Anne-Marie Mucel
Coniunx: Rogerius Vadim, Jacques Charrier, Gunter Sachs, Bernard d'Ormale
Proles: Nicolas-Jacques Charrier

Virgo saltationi apud Conservatorium Parisiense studuit. Ob pulchritudinem iam bis in titulo libelli Elle picta, pelliculis iam duabus introducta, Rogerio Vadim (moderatori Marco Allégret adiutore) anno duodevicesimo nuper attacto nupsit. Moderatore Allégret bis annis ab 1955 ad 1956, moderatore Vadim quinquies annis ab 1956 ad 1973, partes egit, et celeberrime anno 1956 titulo Et Dieu . . . créa la femme ("Et creavit Deus . .. feminam") protagonista. Photographi Samuel Levin et Cornel Lucas eius effigies celeberrimas hoc fere tempore creaverunt.

Ab anno 1958 iuxta Torpetopolim habitavit in domo La Madrague nuncupata. A Vadim divortio die 6 Decembris 1957 separata, duos fere annos Ioannis Ludovici Trintignant histrionis, brevius Raphaëlis Vallone, et musicorum Gilberti Bécaud et Alexandri Distel amasia, mox comoedo Iacobo Charrier die 18 Iunii 1959 nupsit, cui filium unicum Nicolaum (Nicolas-Jacques Charrier) die 11 Ianuarii 1960 peperit. Rursus die 30 Ianuarii 1963 separata, ab amantibus hos annos Sami Frey et Roberto Zagury consolata, marito tertio Gunthero Sachs die 14 Iulii 1966 nupsit et die 1 Octobris 1969 remisit, amante Sergio Gainsbourg interdum anno 1967 accepto, qui eá album musicum Initials BB dicavit. Annis fere 1960-1980 carmina cantitavit satis multa cum Zagury seu Gainsbourg sive et Distel, inter quae anno 1963 carmen titulo La Madrague e nomine domi suae. Carmen "Je t'aime . . . moi non plus" ("Te amo . . . neque ego"), ab amante Gainsbourg pro ea compositum et anno 1967 illecebrose cantitatum, divulgari interdixit maritus Sachs neque ante 1986 publico iure editum est.

Birgitta Bardot
Birgitta Bardot et Sami Frey, vicini inter se amantes, in portu Torpetopolis anno 1963 visi.

Inter annos 1952 et 1973, quadraginta septem partes cinematographicas egit, pelliculis Les grandes manœuvres (1955, moderatore Renato Clair), La vérité (1960, moderatore Henrico Georgio Clouzot), Vie privée (1962, moderatore Ludovico Malle), et Le mépris (1963, moderatore Ioanne Luca Godard) magis laudatis.

Birgitta Bardot
Birgitta Bardot ad gustationem recepta anno 1968 a Michaële Bernanau picta
Birgitta Bardot
Birgitta Bardot Nicaeae anno 2002 visa

Annis 1970. amasia fuit Miroslai Brozek sculptoris. Ab anno 1973, cinematographia renuntiata, ad Mediterranei maris litora manens, cibum carnulentum reiciens, pro iuribus animalium militabat. Opus fundatum Birgittae Bardot anno 1986 condidit. De aliis rebus interdum sententias pronuntiat, de migratione gentium, de homophylophilia. In quartum matrimonium a Bernardo d'Ormale, adiutori olim Ioannis Mariae Le Pen, die 16 Augusti 1992 ducta est.

Opera

    Pelliculae
  • 1952 : Le trou normand, partes Javotte Lemoine agens, moderatore Ioanne Boyer
  • 1952 : Manina, la fille sans voiles, partes Manina agens, moderatore Gulielmo Rozier
  • 1952 : Les dents longues, partes mulieris testatricis agens, moderatore Daniele Gélin
  • 1953 : Le portrait de son père, partes Domino agens, moderatore Andrea Berthomieu
  • 1953 : Un acte d'amour, partes Mimi agens, moderatore Anatolio Litvak
  • 1953 : Si Versailles m'était conté ..., partes Mademoiselle de Rosille agens, moderatore Alexandro Guitry
  • 1954 : Haine, amour et trahison, partes Annae agens, moderatore Mario Bonnard
  • 1954 : Le fils de Caroline Chérie, partes Pilar d'Aranda agens, moderatore Ioanne Devaivre
  • 1955 : Futures vedettes, partes Sophie agens, moderatore Marco Allégret
  • 1955 : Doctor at Sea, partes Hélène Colbert agens, moderatore Radulpho Thomas
  • 1955 : Les grandes manœuvres, partes Lucie agens, moderatore Renato Clair
  • 1955 : La lumière d'en face, partes Olivia Marceau agens, moderatore Georgio Lacombe
  • 1955 : Cette sacrée gamine, partes Brigitte Latour agens, moderatore Michaële Boisrond
  • 1956 : Mio figlio Nerone, partes Poppaeae agens, moderatore Steno
  • 1956 : En effeuillant la marguerite, partes Agnès Dumont agens, moderatore Marco Allégret
  • 1956 : Et Dieu ... créa la femme, partes Juliette Hardy agens, moderatore Rogerio Vadim
  • 1956 : La mariée est trop belle, partes Chouchou agens, moderatore Petro Gaspard-Huit
  • 1956 : Helen of Troy, partes Andraste agens, moderatore Roberto Wise
  • 1957 : Une Parisienne, partes Brigitte Laurier agens, moderatore Michaële Boisrond
  • 1958 : Les bijoutiers du clair de lune, partes Ursulae agens, moderatore Rogerio Vadim
  • 1958 : En cas de malheur, partes Yvette Maudet agens, moderatore Claudio Autant-Lara
  • 1959 : La femme et le pantin, partes Éva Marchand agens, moderatore Iuliano Duvivier
  • 1959 : Babette s'en va-t-en guerre, partes Babette agens, moderatore Christiano Jaque
  • 1959 : Voulez-vous danser avec moi?, partes Virginie Dandieu agens, moderatore Michaële Boisrond
  • 1960 : L'affaire d'une nuit, partes mulieris in taberna agens, moderatore Henrico Verneuil
  • 1960 : La vérité, partes Dominique Marceau agens, moderatore Henrico Georgio Clouzot
  • 1961 : La bride sur le cou, partes Sophie agens, moderatore Rogerio Vadim
  • 1961 : Les amours célèbres, partes Agnetis Bernauer agens, moderatore Michaële Boisrond
  • 1962 : Vie privée, partes Jill agens, moderatore Ludovico Malle
  • 1962 : Le repos du guerrier, partes Geneviève Le Theil agens, moderatore Rogerio Vadim
  • 1963 : Paparazzi, partes sui ipsius agens, moderatore Iacobo Rozier
  • 1963 : Le mépris, partes Camille Javal agens, moderatore Ioanne Luca Godard
  • 1963 : Une ravissante idiote, partes Penelope Lightfeather agens, moderatore Eduardo Molinaro
  • 1964 : Marie Soleil, moderatore Antonio Bourseiller
  • 1965 : Dear Brigitte, partes sui ipsius agens, moderatore Henrico Koster
  • 1965 : Viva María!, partes Mariae I agens, moderatore Ludovico Malle
  • 1966 : Masculin féminin, partes sui ipsius agens, moderatore Ioanne Luca Godard
  • 1967 : À cœur joie, partes Cécile agens, moderatore Sergio Bourguignon
  • 1968 : Histoires extraordinaires, partes Iosephinae agens, moderatore Ludovico Malle
  • 1968 : Shalako, partes comitissae Irenae Lazaar agens, moderatore Eduardo Dmytryk
  • 1969 : Les femmes, partes Clarae agens, moderatore Ioanne Aurel
  • 1970 : L'ours et la poupée, partes Félicia agens, moderatore Michaële Deville
  • 1970 : Les novices, partes Agnès agens, moderatore Guidone Casaril
  • 1971 : Boulevard du rhum, partes Linda Larue agens, moderatore Roberto Enrico
  • 1971 : Les pétroleuses, partes Louise agens, moderatore Christiano Jaque
  • 1973 : Don Juan 73 ou Si Don Juan était une femme, partes Jeanne agens, moderatore Rogerio Vadim
  • 1973 : L'histoire très bonne et très joyeuse de Colinot Trousse-chemise, partes Arabelle agens, moderatore Nina Companeez

Cantiunculae

Scripta

  • 1996 : Initiales B. B.: mémoires. Lutetiae: Grasset. ISBN 2-246-52601-9
  • 1999 : Le Carré de Pluton: mémoires II. Lutetiae: Grasset
  • 2003 : Un cri dans le silence: révolte et nostalgie. Lutetiae: Editions du Rocher

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Birgitta Bardot  Vicimedia Communia plura habent quae ad Brigittam Bardot spectant.

Tags:

Birgitta Bardot OperaBirgitta Bardot CantiunculaeBirgitta Bardot ScriptaBirgitta Bardot NotaeBirgitta Bardot BibliographiaBirgitta Bardot Nexus externiBirgitta Bardot193428 SeptembrisCantorComoedusFamosusFranciaIura animaliumLutetia

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

LuxOculusMediolanumVerbumPater nosterMartyres Iaponici CCVSexDemocratiaIntellegentia artificialisCitrus medicaVaginaButaniaContinensEvangelium secundum IoannemIacobus DelorsArsVenetiolaRecep Tayyip ErdoğanDuodecim tabulaePublius Ovidius NasoAfricaDe vulgari eloquentiaCongum (discretiva)Ronaldus ReaganHispaniaCochlea (animal)Res militarisLingua MalaicaDies solisLabacumCremonaUniversitas YalensisAvesIacobus GarfieldVocalis1985Res publica CoreanaActus sexualesCocainumDepartimentum GuairaeCastellum VersalienseSant Climent de LlobregatAdolfus HitlerCastor (genus)NumerusMedium aevumTavausTechnologia informationisIesusChaudreyNovum TestamentumAlaudidaeCorpus vitreumUniversitasAntunnacumOlisipoLingua RussicaAcuminariumIndex ludorum electronicorum Star WarsFacebookIP - Italiana PetroliChiosSegmina patatarumCaesarocoxagaSclerosis lateralis amyotrophicaAdumbratioBenedictus XVICritognatusLinguisticaPortus OstiumMichael JacksonPisistratus🡆 More