Belfastum (-i, n.) (Anglice: Belfast; Hibernice: Béal Feirste, quod significat Aestuarium (vel Os) Dorsi Sabuli) est urbs Hiberniae, circiter 277 390 incolarum, in historica provincia Ultonia et caput Hiberniae Septentrionalis in regno Britanniarum.
Incolae Belfastenses appellantur. Sententia urbis est Pro tanta quid retribuamus. Belfastum est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, nomine "Dioecesis Dunensis et Connorensis". Ibi stat universitas Belfastensis unusque e quattuor sedibus universitatis Ultoniensis.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Sicut insulae Hiberniae fere omnis, urbi Belfasto clima est temperatum oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum; temperatura aëris media mense Ianuario 5° atque mensibus Iulio et Augusto 15°, minima inter 2° et 11°, maxima inter 8° et 19°, sed minima extrema usque hodie nota iuxta Stormont −9.9°C mense Ianuario 1982 atque apud aëroportum Aldergrove −14.2° mense Decembri 2012, maxima extrema in regione urbana Shaws Bridge 30.8° die 12 Iulii 1983; pluviis anno toto non minus quam 939 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 154, noctibus pruinosis fere 26 incidentibus; horis solis fulgentis (apud aëroportum Aldergrove reportatis) mense Novembri 59, mense Maio 198, per annum totum 1 352.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Belfastum spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Belfastum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.