Balaenoptera musculus est mammale marinum parvordinis Mysticetorum.
Quod mammale, 29.9 metra longum et 173 tonnae pondere, est maximum animal notum quod umquam exsistit.
Corpus est longum et tenue, cutis cinerascens et caerulea in parte dorsali et aliquantulum clarior in parte ventrali. Sunt tres saltem subspecies distinctae: B. m. musculus in oceanis Atlantico et Pacifico septentrionalibus, B. m. intermedia in Oceano Australi, et B. m. brevicauda in oceanis Indico et Pacifico australi. Praeterea, Balaenoptera musculus indica, qui oceanum Indicum habitat, fortasse est alia subspecies. Aliis Mysticetis similis, minutis crustaceis euphausiaceis appellatis paene solum vescitur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Balaenopteram musculus spectant. |
Vide "Balaenopteram musculus" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Balaenoptera musculus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.