Argumentum ad hominem est conclusio fallaciae, quae non ad id pertinet quod pronuntiatum alterius partis continet, sed talem palam facit naturam animi aut circumstantiam rerum, quae adversario fidem abroget dicendique potestatem imminuat.
Omnino argumentum ad hominem pertinens talem hominum conversationem requirit, qua mores, scientia, prudentia adversarii in quaestionem vocentur eo consilio, ut per personam ipsa res diluatur. Constat quidem, si rationem respiciamus, argumentum ad hominem pertinens non solum in vituperationem sed etiam in laudem hominis dici. Omnino quidem argumentum ad hominem dictum in malam partem intellegi et in hominem invehi solet.
Argumentum ad hominem pertinens hodie terminus complexivus habetur, qui multiplices argumentandi modos inter se similes complectitur. Omnino quinque genera distingui solent:
De quibus tria prima maximi momenti sunt.
Primum exemplar argumenti ad hominem pertinentis est, cum adversarius in indolem animive adfectum argumentatoris argumentatricisve invehitur audientibus persuasurus, ut verbis huius fides non sit facienda:
Sed fieri potest, ut Iulia alias causas sententiae suae haberet quam invidentiam. Itaque Iulii in animum Iuliae invectio sinceritate carere videtur. Argumentum in hominem invectum, quamquam certe interdum rationi consentaneum esse potest, saepe quidem praecipitem et lubricam persuadendi rationem facit. Simplex in hominem invectio aut de veracitate aut de prudentia aut de scientia aut de moribus argumentatoris dubitat.
Etiam de argumento ad hominem pertinenti agitur, cum aliquis alterius persuasiones religiosas aut alias opiniones ideologicas usurpat easque, etsi ipse dissentiat, ad sua consilia arte adhibet:
Qui argumentandi modus ex concessis appellatur, quoniam adversarius ex principibus ab altera parte iam dicendo aut faciendo concessis argumentum concludit. Quod argumentandi genus etiam ad hortandum adhiberi potest, ut apud Livium, qui Hannibalem facit exercitum suum variis ex gentibus mixtum multimodis hortantem:
Talis persuadendi ratio tamquam soliloqua disputatio est omnium tacito consensu facta. Hannibal enim gregalibus usus affectionibus milites suos hortatur: sicut Ligures monticolas fertiles campos capessentes, nisi huic conatui interfuerint, inconsequenter acturos esse ostendit. Eiusdem generis est argumentum ex circumstantia sumptum: cum dicta cum actis discrepant cuiusdam hominis, non est, cur dictis fides fiat. Itaque de hac re Seneca:
Non solum in philosophia sed etiam in vita cotidiana circumstantiae exsistunt, in quibus altera pars alteri aliquod praecipit consilium quod ipse non videtur sequi. Quae repugnantia — licet consilium morale per se rationi conveniens sit — aliquantum de fide argumenti detrahet. Exemplum ab auctoribus frequentatum est parens, qui liberis suis praecipit, ut tabaco, quod periculosissimum sit, abstineant, quamquam ipse fumator perpetuus est. Cui liberi iusto iure «Ecce adest suasor optimus!» respondere possint, quamquam de bonitate ipsius consilii dubium non est.
Si quis alteram partem id, quod suam rem agat, subaccusat, tum re vera arguit huic obliquam et iniquam animi inclinationem esse, quae impediat, quominus quod dicit probetur. Quod argumentum ad hominem pertinens ex circumstantia hominis adsumitur.
Talis animi inclinationis adlegatio fidem conlocutoris dubio obumbrat — quae enim argumentandi forma Anglice nimby appellatur — namque argumento ex inclinatione animi capto id agitur, ut altera pars ab hac argumentatione excludatur. Talis argumentandi ratio, si praesertim communi commodo consulendum est, vim magnam habet.
Extrema in hominem invectionis forma est, cum altera pars in eum redigitur statum, in quo se credibiliter defendere nequaquam potest.
Altera pars, quidquid responderit, incredibilitatis damnatus est, quod nulla alia nisi sua propria et quidem ideologica et ambitiosa ratione praeiudicata respondere videtur. Qui argumentandi modus infestus venenatio putei appellatur. Quae appellatio originem a medio aevo trahit, cum Iudaei in omnium invidia erant. Si puta pestilentia gravis in civitatem incidit, Iudaei "puteorum venenatorum" accusabantur. Hac argumentandi ratione alteri parti facultas respondendi detrahitur. Constat cardinalem Newman primum de "venenatione putei" locutum esse, cum controversiam habebat cum Carolo Kingsley, qui dicebat eum, quod clericus Romano-catholicus esset, numquam Veritatem ante omnia positurum esse. Newman autem demiratus, quomodo posthac ipse aut quisquam clericus Romano-caatholicus se defendere posset, reclamavit huiusmodi praeiudicio sermonis puteum venenari. Quo enim modo possit credibiliter quidquam dicere, cum de sua incredibilitate a Kingsley iam praeiudicatum sit?
Etiam ad hominem pertinet seductio conloquii, quae "tu quoque" appellatur. Altera pars in statum difficilem adducta delictum aliquod aut aliud vitium adversarii proferendo se expedire conatur. Puta scelestum quendam hominem ab custodibus publicis comprehensum furti accusari, quod aurilegulum despoliaverit. Cum de facinore acriter interrogaretur, accusatus ille interrogatori, quem iam prius cognoverat, "tu quoque" inquit "in adulterio deprehensus es!" Quae admonitio ad hominem conlineata, etiam si verum sit, nihil ad praesentem causam pertineat. Nihil nisi seductio conloquii est.
Sunt etiam aliae conloquii seductiones, quae quidem non tanta vi ad hominem pertinere videntur, si puta ille furti accusatus interrogatori "ut vales?" responderit. Sed hoc iam finem argumenti nostri transcendere videtur.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Argumentum ad hominem, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.