Typographum

Typographum vel impressorium vel instrumentum pressorium est periphericum, quod, computatro vel computatrorum reti iunctum, ut dispositivum exitus, imprimit scripta, tabellas, figuras vel alias res.

Typographa sic nominantur: per mensuram colorum (si diversis coloribus aut nigro tantum imprimunt); per velocitatem (si tarda aut celeria, id est, quot schedas imprimant per singula minuta); et per formam imprimendi (quo ritu vel qua materia imprimant).

Typographum
Typographum vetus et magnum

Quaedam typographorum genera

Typographa ictus

Huiusmodi typographa imprimunt aut acu aut globo typorum. Acus aut globus typorum atramenti taeniam premunt, quae est contra schedam. Dicuntur ictus, quia taeniam percutiunt ad imprimendas res.

Typographa iactus

Dicuntur typographa iactus ea, quae ex capsulis internis atramentum emittunt contra schedam et sic imprimunt. Plurium colorum afferunt imagines.

Typographa laserica

Typographum lasericum utitur cylindro, magnetica vi ornato. Antequam scheda ingrediatur typographum, partes cylindri, ex quibus imagines vel litterae proderunt, filo coronae, uti dicitur, positiva electrostatica vi afficiuntur. Deinde, cum scheda deponitur super cylindrum, atramenti pulvis, negativa electrostatica vi ornatus, mittitur super eam. Itaque atractione contrariarum virium atramentum manet in parte imprimenda, et reiectione aequalium pulvis residuus aufertur.

Typographa caloris

Typographi caput, uti dicitur, calefacit illam schedae partem imprimendam, quae obscuratur afferendo imaginem. Quaedam huiusmodi typographa possunt binis coloribus imprimere imagines.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Typographum  Vicimedia Communia plura habent quae ad instrumenta pressoria spectant (Computer printers, Printers).
Typographum 

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

Typographum Quaedam typographorum generaTypographum NotaeTypographum Nexus externiTypographumOrdinatrumPeriphericumVelocitas

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Index urbium Graecarum antiquitatisPetrus ThramsHexapolis DoricaScorbutusMusica2490 BussoliniXensiaLingua SantaliDies Cenae DominiImperium Romanum OccidentaleCircumdarium XVI LutetiaeVictoria (dea)1784FredegariusSamsungHispaniaCaput (urbs)LamiaceaeNicolaus Iohanniswiki.phtmlGod Save the KingTempusUniversitas ArgentinensisFactio democratica (Civitates Foederatae)ChartaCommissio EuropaeaHenricus Sneevliet1979MoysesPater nosterMari (Syria antiqua)Anna LindblomArteria carotis communisCleanthesLixiviumAlasca894Liber regum (Firdusius)Vexilla RegisPubertasHostiaNiger et albusCalvinus CoolidgeKazachstaniaCalendarium GregorianumSpermophilusProvincia CuneensisSystema reproductionisGeorgius VasingtoniusQuadragesimaNihilismusMoles (agger)VicimaniaGeographiaBaptipaleaIndex dierum calendarii RomaniModernismusCorBiologiaRyan LochtePseudo-MesuePrincipatus MonoeciMexicumNovum EboracumLiburiaBatmanSclavi FormiculanorumDies IovisAarberg (circulus)Nicolaus MyrensisOblatum et quaesitum🡆 More