Physica

Physica (-ae, f., Graece φυσική 'naturalis', a Graeco φύσις 'natura') est scientia naturalis quae in studio materiae et eius motus per spatium tempusque implicatur, cum notionibus cognatis sicut energia et vis.

Latius descripta, physica est generalis rerum naturae explicatio praebita omnes ad causas intellegandas quibus universum se gerit.

Physica
Exempla rerum physicarum.

Physica inter venerabiliores disciplinas academicas numeratur, fortasse etiam veterrimas (cum astronomia). Per duo millennia autem, usque post res novas scientificas saeculi XVI physica fuit indiscreta pars philosophiae naturalis et historiae naturalis, una cum chemia, certis mathematicae ramis, et biologia. Tandem, saeculo decimo nono haec studia indiscreta in varias disciplinas hodiernas specializata sunt. Nihiliminus, usque hodie novae notiones in physica saepe fundamentales aliarum scientiarum machinationes explicant cum novas aperiunt rationes investigationis e.g. in mathematica et philosophia.

Physica in saecula maxime prodest propter progressum in technologiis quae ex inventis theoreticis oriuntur. Exempli gratia, progressus in cognitione electromagnetismi et physicae nuclearis ad evolutionem novorum operum recte duxit, quae societates hodiernas multo mutavit, sicut televisio, computatra, apparatus domestici, et arma nuclearia. Progressus quoque in thermodynamica ad evolutionem industrializationis duxit, et progressus in mechanica evolutionem calculi excitavit.

De natura physicae

Physica 
Pendulum cuius positionem X, velocitatem V, et accelerationem A mechanica Newtoniana adamussim describit.

Physicae propositum est invenire leges naturales quantitativas quae ad omnes res pariter spectant, adaeque tantum ad res vivas quantum ad res inanimas, ad distantias subnucleares circum 10-20 m quantum ad distantias intergalacticas circum 10+20 m. Ob universalem harum legum naturam, physica saepe elementarissima? inter varias disciplinas scientiasque naturales dicitur.

Propterea quod physica fundamenta quantitativa dat biologiae, chemiae, astronomiae, et aliis disciplinis, fines inter eas et physicam saepe inclari sunt. Exempli gratia hodie sunt multae disciplinae quae ad physicam et aliam scientiam simul spectant sicut: cosmologia, astrophysica, biophysica, physica medica, physica chemica, et chemia physica. Saepe differentia inter disciplinas sola provenit ex causa quam investigatores corde habent: quaeruntne investigatores praecipue leges universales? Aut leges quae solae ad hanc disciplinam specialem spectant? Prius propositum physici habent; posterus biologi aut astronomi, et caeteri.

Ob quantitativam legum physicarum naturam, omnes leges physicae insigne in forma mathematica concipiuntur. Mathematica et physica coniunctim diu ingressi sunt. Saepe physici e necessitate per argumenta dubia mathematicam novam commenti sunt, quam mathematici sero bene confirmaverunt. Exempli gratia, calculus infinitesimalis saeculo XVI excogitatus est, sed argumentum epsilon-delta, quod integrationem differentiationemque valide sustinuit, solum a Bernardo Bolzano anno 1817 creatum est. Etiam sunt exempla ubi ingressa mathematica scientiam physicam proferunt: inventio numeri imaginarii saeculo XVIII, e.g., effecit ut physici saeculo vicesimo mechanicam quanticam invenirent.

Quod complurae eorum adiunctae proprietates e rerum constitutione proveniunt, physica elementa specialiter petit fundamentalia quae omnia materia constituent. Secundum theoriam canonicam omnes res ex duodecim particulis fermionicis fundamentalibus et duodecim particulis bosonicis fundamentalibus factae sunt. Particulae bosonicae serviunt ut vires inter particulas fermionicas transmittantur. Haec autem theoria incompleta est quia non includit vim gravitatis. Et sunt multa alia problemata physica usque hodie extantia quae manent resolvere, sicut problema mensurae quanticae, quae constat in incongruentia fundamentali inter theorias quanticas et relativisticas. Qua de causa ad haec problemata resolvenda hodie proponiuntur multae theoriae speculativae sicut theoria chordarum, et gravitas quantica.

Historia physicae

Physica 
Isaacus Newtonus Eques (1643–1727).
Physica 
Albertus Einstein (1879–1955).
Physica  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia physicae.

Homines rerum naturae causas diu scire conati sunt. Praecipue quod caelestia praedici possent quaestitum est. Philosophia naturalis ex Graecia per aevum archaicum (650 a.C.n.–480 a.C.n.) orta est, cum Thales Milesius et alii philosophi praesocratici supernaturales, mythologicas, et religiosas rerum naturalium explanationes refutantes, declararent omni casui esse causam naturalis. Notiones proposuerunt ratione et observatione confirmatas, et multae eorum coniecturarum in experimentis probatae sunt felices, exempli gratia, atomismus.

Multi philosophi theorias astrologiae et atomorum invenerunt: Leucippus atomos introduxit; Archimedes solutionem vectibus et aliis mechanicae physicae statisticaeque invenit. In medio aevo physici periclitationes egerunt; clarissimi fuerunt Isaac Newton et Galileo Galilei et Iohannes Kepler. Saeculo XX Albertus Einstein physicam in faciem hodiernam flexit.

Disciplinae physicae

Physica 
Traiectoriae planetarum duorum ab vi gravitatis vinculatorum.
Physica 
Condensatum Bose-Einstein, novus status quanticus materiae primum in gasiis bosonicis observatus anno 1995 a Erico Cornell, Carolo Wieman, et Wolfgango Ketterle.

Physica multas diversas disciplinas complectitur, antiquas et hodiernas. Disciplinae antiquae, quibus physici advenerunt ante adventum physicae quanticae relativisticaeque, sunt:

Disciplinae hodiernae fundatae post adventum theoriae relativitatis sunt:

Disciplinae fundatae post adventum et physicae quanticae et physicae relativisticae sunt:

Disciplinae speculativae, quae usque hodie manent demonstrandae, sunt:

Artes ingeniariae, quae specialiter ad principia physica spectant, sunt:

Physici celebres

Physica 
Nicolaus Bohr et Albertus Einstein anno 1930 Bruxellis.

Inter physicos celebres sunt:

Quantitates physicae

Nexus interni

Notae



Scientiae naturales et artes mathematicae

Scientia · Astronomia · Biologia · Chemia · Geologia · Mathematica · Medicina · Physica

Tags:

Physica De natura physicaePhysica Historia physicaePhysica Disciplinae physicaePhysica Physici celebresPhysica Quantitates physicaePhysica NotaePhysicaContinuum spatio-temporaleEnergiaLingua GraecaMateria (physica)MotusNaturaUniversumViswikt:physica

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Lugdunum BatavorumMare LigusticumAgaricomycotinaImpactus AllogenerumEuropaDe StijlPontius PilatusHomosexualitasLucius Annaeus Seneca minorArteria cerebri mediaVerbum (temporale)LudusZeusNormannus LambGamelanMexicumSelfieCoitus oralisFinniaFranciaRomaniaFelesAngliaHomo mensuraCabaZodiacusEugenius DelacroixItaliaSaturnaliaNavigatrumVisProvincia TarraconensisElectricitasPont-Saint-MardCarolus BeauclerkAnnaeus Seneca maiorSussexia OrientalisCornu copiaeArmentariaVladimirus LeninDe vita CaesarumBristoliumOrdo verborum linguae LatinaeOlympicus MassiliaeNumeri RomaniBasilica Sancti PetroniiMiecislaus I (dux Polanorum)Bosnia et HerzegovinaEdictum generale de protectione datorumGeorgius I (rex Britanniae)Atropatene (res publica)Civitas sui iurisMelia azedarachLingua LatinaCervesiaMammaBananaPhrygesAlexander MagnusPater nosterLitaniae LauretanaeClavileGeorgius III (rex Britanniarum)Ductus choledochusIosue (persona Biblica)PlatoConstans PlanckianaIosephus Stalin🡆 More