Vide etiam paginam discretivam: Vicipaedia (discretiva)
Vicipaedia (Vicipædia quoque videtur) est encyclopaedia fontium apertorum interretialis ac contentis libera atque gratuita linguis multis scripta quam omnibus hominibus licet scribere recensereque. Societas Vicimedia eam administrat.
Nomen Vicipaedīa est conglutinatio verborum vici (Havaiane "celer") et encyclopaedīa. Condita est die 15 Ianuarii anno 2001 a Iacobo Wales et Laurentio Sanger et hodie est situs interretialis qui sapientiam et facta praebet maximus et celerrime augescens.
Mense Novembri 2013 Vicipaedia habebat triginta miliones commentationes in linguis 287. Vicipaedia Anglica longe est maxima et die 16 Novembris 2013 praeteriit 4 372 000 commentationes. Per magnitudinem ordinatae, Vicipaediae maximae sunt Anglica, Theodisca, Batava, Francogallica, Italica, Russica, Hispanica, Polonica, Suecica, Lusitana et Iaponica. Est unus ex decem sitibus maxime in orbe terrarum adhibitis.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vicipaediam spectant. |
| ||||||||
Vicipaedia a Wiki Foundation administratur cui "Vicipaediae" omnesque inceptus multilingues et liberi sunt:
Vicimedia | |||||
Vicipaedia Libera encyclopaedia | Vicilibri Tractatus enchiridiaque | Victionarium Dictionarium liberum | |||
Vicicitatio Citationum collectio | Communia Thesaurus imaginum et sonorum | Vicifons Fontes liberae | |||
Viciversitas Libera instrumenta discendi | Vicispecies Index specierum | Vicidata Repositorium datorum liberum | |||
Vicifunctiones Repositorium functionum liberum | MediaWiki Programma interretiale vici liberum | Vicivia Directorium viaticum liberum | |||
Vicinuntii Nuntii liberi | Meta Inceptuum Vicimediorum coordinatio | Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Vicipaedia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.