Amstelodamum

Amstelodamum (Nederlandice Amsterdam, ad verbum 'Moles in Flumine Amstel' ) est caput et maxima Nederlandiae urbs, cui proprie sunt 907 976 incolae, 1 558 755 in regione urbana, et 2 480 394 in area metropolita.

Quae urbs, in Hollandia Septentrionali provincia sita, Venetiae Septentrionales vulgo appellatur propter suos canales, qui inter tabulas patrimonii totius mundi ab UNESCO referuntur. Anno 1987 caput culturale Europaeum fuit.

Wikidata Amstelodamum
Res apud Vicidata repertae:
Amstelodamum: insigne
Amstelodamum: insigne
Civitas: Nederlandia
Locus:
Numerus incolarum: 921 468
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Amsterdam

Gestio

Praefectus: Femke Halsema
Procuratio superior: Amstelodamum

Geographia

Superficies: 219 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Amstelodamum: situs
Amstelodamum: situs

Historia

Amstelodamum 
Vexillum urbanum.
Amstelodamum 
Templum Sancti Nicolai (Nederlandice Sint Nicolaaskerk).

Urbs iuxta ostium fluminis Amstel? et IJ lacus sita est. Nomine accepto a mole in flumine Amstel saeculo tertio decimo acta, urbs iure circa annum 1300 iam appellabatur, et mox munitionibus alia atque alia appetendo loca tam crescebat ut Saeculo Batavorum Aureo Amstelodamum totius orbis terrarum commercio nisi maxima inter maximas numeraretur.

Saeculo sexto decimo exeunte, urbs propter incolarum incrementum iterum iterumque munitionibus atque fossis aucta est eo consilio ut plures amplecti posset. Fossae illae omnes contextae Batavice notae sicut cingulum fossarum (Batavice grachtengordel) pulcherrimae inter urbis amoenitates adhuc lustrari possunt ac inter UNESCO patrimonia totius orbis terrarum numerantur. Alia lustranda praecipue musea sunt ut Museum Rei Publicae, Museum Urbis, Van Gogh pictoris Museum, domus Annae Frank sed etiam partes urbis vetustiores. Sunt duae Amstelodami sitae studiorum universitates (Universitas Amstelodamensis atque Universitas Libera Amstelodamensis) et est urbs quae maximam inter omnes orbis terrarum urbes continet civitate hominum varietatem cum dimidia pars incolarum advenae sint.

Kalendis Ianuariis 2012, secundum censum incolae 790 044 in urbe habitabant. Incolis suburbium autem inclusis, circa 1.2 miliones continet. Una cum aliis urbibus finitimis dicitur "Amstelodami urbium coniunctio," quae 2.3 incolarum milliones amplectitur, atque illa ipsa urbium coniunctio in maiore Batavarum urbium ut Roterodami, Hagae et Ultraiecti coniunctione partem habet, quae coniunctio incolis in Europa sexta dicitur continens circa 7 milliones (Batavice Randstad). Urbs ipsa divisa est in partes septem, quae iterum inter se divisae sunt.

Lustranda

Amstelodamum 
Amstelodamum
Urbis collocatio in Nederlandia

Scholae ubi Graeca et Latina Linguae docentur

Universitates ubi Graeca et Latina Linguae docentur

Cives praeclari

Nati

Mortui

Amstelodamum 
Jan Pieterszoon Sweelinck

Alii

  • Nicolaus Tulp, n. Claes Pieterszn (1593–1674)
  • Rembrandt van Rijn (1606–1669)
  • Ioannes Smyth et Thomas Helwys (1609)
  • Agneta Matthes (1847–1909)
  • Christianus Iacobus van Ledden Hulsebosch (1877–1952)
  • Emmy Andriesse (1914–1953)
  • Ioannes Cruyff (1947-2016)
  • Andreas Hazes (1951–2004), cantor
  • Ruud Gullit (* 1962)
  • Dionysius Bergkamp (* 1969)
  • Candy Dulfer (* 1969)
  • Iuditha Sargentini (* 1974)
  • Patricius Kluivert (* 1976)
  • Simon Vinkenoog (1928–2009)

Notae

Bibliographia

  • Baltschev, Bettina. 2008. Ein Jahr in Amsterdam: Reise in den Alltag. Freiburg im Breisgau / Basiliae / Vindobonae: Herder. ISBN 978-3-451-06002-1. Herder Spektrum, vol. 6002.
  • Berns, Jan, et Jo Daan. 1993. Hij zeit wat: de Amsterdamse volkstaal. Hagae: BZZTôH. ISBN 978-9062917563.
  • Caspers, Charles, et Peter Jan Margry. 2017. Het Mirakel van Amsterdam: Biografie van een betwiste devotie. Amstelodami: Prometheus.
  • Driessen, Christoph. 2010. Kleine Geschichte Amsterdams. Regensburg: Pustet. ISBN 978-3-7917-2272-6.
  • Janse, Herman. Amsterdam gebouwd op palen. Ed. sexta. Amstelodami: Ploegsma. Prima editio: AMstelodami: De Brink, 1993. ISBN 978-90-216-7031-7.
  • Frijhoff, Willem, et Maarten Prak. 2005. Geschiedenis van Amsterdam: Zelfbewuste stadsstaat 1650–1813. Amstelodami: SUN, ISBN 978-9058751386.
  • Janse, H. 1993. Amsterdam gebouwd op palen. Amstelodami: Verlag Ploegsma. ISBN 90-216-7031-3.
  • Mak, Geert. 1994. Een kleine geschiedenis van Amsterdam. Amstelodami et Antverpiae: Atlas, ISBN 978-9045019536.
  • Nusteling, Hubert. 1985. Welvaart en werkgelegenheid in Amsterdam 1540–1860: Een relaas over demografie, economie en sociale politiek van een wereldstad. Amstelodami: De Bataafsche Leeuw. ISBN 978-9067070829.
  • Ramaer, J. C. 1921. "Middelpunten der bewoning in Nederland, voorheen en thans." TAG secunda series, 38.
  • Schiweck, Ingo. 2010. PastFinder Amsterdam: Vom Goldenen Zeitalter bis Anne Frank. Dusseldorpiae: PastFinder. ISBN 978-988-99787-8-5.
  • Van Dillen, J. G. 1929. Bronnen tot de geschiedenis van het bedrijfsleven en het gildewezen van Amsterdam. Hagae.
  • van Leeuwen, Marco H. D. 2000. The logic of charity: Amsterdam, 1800–1850. Basingstoke et Novi Eboraci: Palgrave Macmillan. ISBN 0-333-69603-4.
  • Van Leeuwen, M., et J. E. Oeppen. 1993. "Reconstructing the Demographic Regime of Amsterdam 1681–1920." Economic and Social History in the Netherlands 5: 61–102. hdl:10622/09251669-1993-001.
  • Weidemann, Siggi. (2005) 2010. Gebrauchsanweisung für Amsterdam. Ed. tertia. Monac et Turicii: Piper. ISBN 978-3-492-27539-2.
  • Zee, Renate van der. 2016. "Story of cities #30: how this Amsterdam inventor gave bike-sharing to the world." The Guardian, 26 Aprilis 2016.

Nexus interni

Nexus externi

Amstelodamum  Vicimedia Communia plura habent quae ad Amstelodamum spectant.
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana

Regiones Amstelodami

Medium Amstelodamum · Amstelodamum Septentrionale · Amstelodamum Orientale · Amstelodamum Meridianum · Amsterdam Meridiano-Orientale · Amstelodamum Occidentale · Amstelodamum Occidentale Novum

Tags:

Amstelodamum HistoriaAmstelodamum LustrandaAmstelodamum Scholae ubi Graeca et Latina Linguae docenturAmstelodamum Cives praeclariAmstelodamum NotaeAmstelodamum BibliographiaAmstelodamum Nexus externiAmstelodamum1987CanalisCaput (urbs)Caput culturale EuropaeumHollandia SeptentrionalisMoles (agger)NederlandiaNederlandicePatrimonium totius mundiProvinciaUNESCOUrbs

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

AmphetaminumIntellegentia artificialisIohannes Claudius MargueronPulmoVocatus atque non vocatus Deus aderitCinnamumLingua LatinaLingua RussicaTempusActus sexualesGeorgius WashingtoniusMasturbatioImperium RussicumDies Passionis DominiAnna LindblomMembrana cellulaeRes militarisConsociatio ex pacto Atlantico SeptentrionaliDaniaVia CrucisRemiencourtCornelius TacitusKaufman ComitatusMichael Angelus BonarotiusMumiaSamsung638LamiaceaeProvinciae et territoria CanadaeAdsociatio AfricanaDies lunaeVicipaedia LatinaVicimaniaMacrolophaArteria coronaria sinistraArgentum vivumDies IovisRupertus Salisburgensis24 MartiiBurundiaGeorgius Gulielmus Fridericus HegelLingua ItalianaLibyaGeographiaCentrum Lacus ComensisPomarolum2023VicifonsDuctus choledochusCoccinellidaeRenatus CartesiusEpiscopusVexilla RegisBibliothecariusPater nosterFactio politicaPugna LeuctricaDermatoma (Anatomia)America LatinaLibanusLunaVesta (Italia)ItaliaBartholomaeus Anglicus🡆 More