Anura (Graece an- 'sine' + oura 'cauda') sunt varius et plerumque carnivorus Amphibiorum corporis brevis sine cauda ordo taxinomicus, inter quem insigniter ranae et bufones, animalia familiarissima.
Priscum "protoanurum" fossile Triassico novo in Madagascaria apparuit, sed horologium moleculare subicit origines ordinis fortasse retro ad Permianum, abhinc annorum 265 millionum, extendisse. Anuris est latissima distributio geographica, a tropicis ad regiones subarcticas, sed maxima diversitas specierum in silvis pluvialibus tropicis fit. Quia sunt circa 4800 specierum descriptarum, Anura inter diversissimos vertebratorum greges numerantur. Saliendi moris causa, ea Salientia olim appellata sunt.
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species |
Vide "Anura" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Anura spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Anura, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.