Sydneium

Sydneium (Anglice Sydney) est caput provinciae Novae Cambriae Australis.

Incolarum anno 2015 fere 4 921 000, haec est urbs Australiae et omnis Oceaniae maxima, urbe Australiana Melburnia locum secundum vindicante. Sydneium anno 1788 ab Arthuro Phillip conditum ad litus Maris Tasmaniani et sub montibus Caeruleis crevit, illo sinu circumdatum qui Portus Iacsonianus communiter appellatur (verbis conditoris ipsius "portuum totius mundi sine discrimine pulcherrimus" descriptus).

Wikidata Sydneium
Res apud Vicidata repertae:
Sydneium: insigne
Sydneium: insigne
Civitas: Australia
Locus:
Numerus incolarum: 4 840 600
Zona horaria: UTC+10
Situs interretialis
Nomen officiale: Sydney

Gestio

Procuratio superior: Nova Cambria Australis

Geographia

Superficies: 12 144.6 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Sydneium: situs
Sydneium: situs

Historia

Sydneium 
Sydneium portusque Sydneyensis e caelo visi

Aborigines Australiani ante triginta milia annorum in hoc loco habitabant. Ibi autem anno 1788 ineunte Arthurus Phillip dux navium locum quaerebat ad castra carceralia ponenda, "sinu botanico" reiecto quia ibi neque portum securum neque aquae potabilis fontem reppererat. Ad litora igitur portús vel aestuarii magni ostium idoneum selegit et appellatione "Sydney Cove" dignavit. Vexillum Britannicum ibi posuit, colonia Novae Cambriae Australis ita reclamata, die 26 Ianuarii 1788; qui dies quotannis sub nuncupatione diei Australiae (Australia Day) celebratur.

Suburbia prima ab anno 1830 ad 1850 facta sunt. Anno 1850, Universitas Sidneiensis condita est.

Anno 2000, Ludi Olympici Sydneii in Stadio Australiae peracta sunt.

Clima

Sydneium 
Theatrum Operaticum Sydneianum.

Urbi Sydneio clima "subtropicum humidum" per enumerationem Köppen–Geiger attribuitur, temperatura aëris minima normalia inter 8.1° mense Iulio et 18.7° mense Ianuario, maxima normalia inter 16.3° et 25.9°, sed minima extrema usque hodie nota (die 22 Iunii 1932) 2.1°, maxima extrema (die 18 Ianuarii 2013) 45.8°; pluviis mense Septembri ad 68.3 mm tantum, mense Iunio 131.9 mm, per annum totum non minus quam 1 212.6 mm elevatis, pluvio diurnali omnino maximo 327.6 mm die 6 Augusti 1986; diebus pluviosis per annum totum fere 144 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 49% mense Augusto et 64% mense Februario; horis solis fulgentis mense Iunio 177, sed fere 240 per mensem ab Augusto ad Ianuarium, per annum totum 2 635 repertis; vento violentissimo 150 chm per horam die 19 Ianuarii 1958 relato.

Oecologia

Sydneium 
Sicca fruticum terra sclerophylla Sydneiensi, cui sunt arbores eucalyptorum. Royal National Park in Sutherland Shire.

Vulgatissimae plantarum communitates in regione Sydneii sunt apertae terrae silvestres gramineae, cum aliquot insulis siccarum silvarum sclerophyllorum, quae in arboribus eucalyptorum, casuarinis, melaleucis, corymbiis, angophorisque consistunt, cum fruticibus (usitate acaciis, callistemonibus, grevilleis, banksiis), et gramine semicontinuo in subtabulato. Plantis huius communitatis sunt folia aspera et spicata, quia in regionibus minimae soli fertilitatis crescunt. Sydneio etiam sunt aliquot regiones madidarum silvarum sclerophyllarum, quae in regionibus madidioribus et elevatis in septentrione et septentrio-orientali inveniuntur. Quibus silvis insigniter sunt recta et alta arborum aulaea et madidum fruticum foliis mollibus praeditorum, polypodiopsidorum arboreorum, herbarumque subtabulatum.

Permultae avium species in urbe habitant, inter quas insigniter sunt Corvus coronoides (Corvidae), Gymnorhina tibicen (Artamidae), Ocyphaps lophotes (Columbidae), Manorina melanocephala (Meliphagidae), et Strepera graculina (Artamidae). Inter species introductas ubicumque in urbe visas sunt Strepera graculina (Sturnidae), Sturnus vulgaris (Sturnidae), Passer domesticus (Passeridae), et Spilopelia chinensis (Columbidae). Reptilia etiam sunt crebra et plerumque scincidas comprehendunt. Urbi autem sunt paucae species mammalium et aranearum indigenarum, sicut proprie Pteropus poliocephalus (Pteropodidae) et Atrax robustus (Atracidae). Permultae species maritimae in eius portu et litoribus habitant.

Incolae praeclari

Nati

Mortui

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Sydneium  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sydneium spectant.
Sydneium  Situs geographici et historici: Locus:  • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon


Tags:

Sydneium HistoriaSydneium ClimaSydneium OecologiaSydneium Incolae praeclariSydneium NotaeSydneium BibliographiaSydneium Nexus externiSydneium1788AngliceAustraliaCaput (urbs)LitusMare TasmanianumMelburniaNova Cambria AustralisOceaniaProvinciaPulchritudoUrbs

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Sinus PersicusPoësisPetroleumTabula smaragdinaVirginiaBaptistaeFebrisSuetoniusStar WarsLingua TheodiscaPulmoGens humanaSymbolum Nicaenum Priscum2024MonocotyledoneaeNovum Eboracum1870StesichorusLinguae GermanicaeCanistriludiumCritica rationis puraeCommissio Europaea22 AprilisAngliceContinuum spatio-temporaleTerrae motusCopiae militares Civitatum FoederatarumLexiconShogunDemocratiaGenshin ImpactSueciaHispaniaPediludiumBellumPaterMachina quaesitoriaDialectusViciNasalizatioAlexander BlokIoannes F. KennedyMaracandaAngoliaPressio sanguinisVeni, vidi, viciOdysseaDies TellurisAdolfus HitlerCorpus humanumSenatus RomanusRomanticismusRes militarisPlutoniumSaeculum 17Michael PompeoPelliculaVectaSystema periodicumApple Inc.Margareta II (regina Daniae)NixStutgardiaBellum Israëlianum-Hamasianum anni 2023Vallis TelinaAustraliaVenetiolaPhilosophiaSocietas humanaLingua Anglica🡆 More