Religio (-onis, f.) sive res divinae (-rum, f.pl.) est ordinata systematum opinionum, systematum culturae, cosmotheoriarumque congeries, quae humanitatem cum rebus sacris et aliquando moralitate coniungit.
Multis religionibus sunt mythologia, symbola, usus antiqui, et historiae sacrae quae significationem vitae dant vel originem mundi, originem vitae vel universi explicant. Ex notionibus cosmi et naturae humanae, religiones moralitatem, ethicas, leges religiosas, et modos vivendi antepositos deducere solent. Secundum nonnullas aestimationes, exstant in mundo hodierno circa 4200 religionum.
Theologia est scientia quae Deum (aut deos) investigat. Religio autem ipsa modum scientiae non sequitur, et a scientia permaxime distincta est, quod nos requirit conclusiones comprobare quae in experimentis verificari non possunt. Qui deos non exsistere putent, et religionis fidem negent athei appellantur.
In lingua Latina classica, vocabulum religio pro legibus, terminationibus, rebusque interdictis stat.
|
Vide Religio in Victionario. |
Calendarium · Ecclesia · Homines clari · Linguae mundi · Ludus · Ludus athleticus · Mythologia · Nationes mundi · Nuntia · Religio · Res militaris · Collegia · Universitates
This article uses material from the Wikipedia Latina article Religio, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.