Mulieres praegnantes fieri possunt et infantes parere, id quod viri non possunt. Erant qui dicebant sexum femineum "sexum debiliorem" vel "sexum secundum," quasi mulieres non aequales viris essent; causam ad quam tempore magno consummato iniustitiae multae factae quadam ex superstitione accummulabant. Etiam Conventio de Abrogatione in omni forma Discriminationis contra Mulieres est ad iura earum.
Verbum mulier usitatum est Latine; derivatio verbum autem non scitur. Fortasse non est verbum Indoeuropaeum. Femina autem minus saepe adhibetur apud auctores Latinos. Videtur esse participium Indoeuropaeum a radice *dhēi- 'sugere'; hoc est, femina est ea quae sugitur, quae mammam infanti dat.
Scriptores Romani aliis quoque verbis utuntur. Poetae, praecipue in elegiis, puellam nominant mulierem quam amant, quod rectius significat libera iuvenis. Exempli gratia, "An nova tristitiae causa puella tuae?" (Propertius, Elegia 1.18.10), aut
Quos petiere duces animos in milite forti,
Hos petit in socio bella puella viro. (Ovidius, Amores 1.9.5-6)
Coniunx feminina est uxor vel (rarius) marita, et mulier quae nondum nupsit est virgo.
Mulieres a viris non modo biologia (hoc est, sexu) verum etiam cultura differunt.
Quia mulieres sanguinem in menstruatione singulis mensibus emittunt, viri plurium culturorum eas hoc tempore pollutas dicunt. Iudaei prisci, exempli gratia, talem legem habuerunt, ut dicit Liber Leviticus 15.25-33.
Apud Romanos, feminae bonae dictae sunt quae unum tantum virum nubant, quae bonae matres sint, quae lanam nereant et textiles texant. Exemplum clarissimum est apud Livium (1.57):
Potantibus his [iuvenibus Romanis] apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare miris modis; inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. "Quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? Id cuique spectatissimum sit quod necopinato uiri aduentu occurrerit oculis." Incaluerant vino; "Age sane!" omnes; citatis equis avolant Romam. Quo cum primis se intendentibus tenebris peruenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in conviuio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit.
Lucretia in isto "certamine" inter mulieres victor fuit quod laborabat dum aliae tempus terebant. Postea, ut narrat Livius, Sex. Tarquinius eam stupravit, quae maluit mori, dicens: "Ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet" (Liv. 1.58). Hoc est, quamquam nihil ipsa fecit, se impudicam credidit (secundum Livium).
Cornelia Sempronii, mater Tiberii Caiique Gracchorum, etiam exemplum est virtutis femininae, secundum Romanos. Valerius Maximus hanc fabulam habet:
Cornelia Gracchorum mater, cum Campana matrona apud illam hospita ornamenta sua pulcherrima illius saeculi ostenderet, traxit eam sermone, donec e schola redirent liberi, et "haec" inquit "ornamenta sunt mea." (Val. Max. 4.4.1)
Habemus etiam epistulam quae manu Corneliae esse dicitur (in fragmentis Nepotis conservatam), ubi Cornelia Caium monet ne tribunatum petat.
Belenky, Mary Field, cum aliis. 1997. Women's Ways of Knowing: The Development of Self, Voice, and Mind, editio altera. Novi Eboraci: Basic Books. ISBN 0-465-09099-0.
Boston Women's Health Book Collective. 2011. Our Bodies, Ourselves, editio nova. Novi Eboraci: Touchstone. ISBN 978-1-4391-9066-1
Buckingham, Susan, et Geraldine Lievesley, edd. 2006. In the Hands of Women: Paradigms of Citizenship. Mancuniae: Manchester University Press. ISBN 978-0-7190-6910-9
Churchill, Laurie J., Phyllis R. Brown, et Jane E. Jeffrey. 2002. Women Writing Latin: From Roman Antiquity to Early Modern Europe. Novi Eboraci: Routledge.
tomus 1, Women writing in Latin in Roman antiquity, late antiquity, and early Christian era.ISBN 0-415-94183-0
tomus 3, Infernos and Paradises: the Triumph of Capitalism in the 19th Century.ISBN 978-1-55861-583-0
tomus 4, Revolutions and the Struggles for Justice in the 20th Century.ISBN 978-1-55861-584-7
Friedan, Betty. 2001. The Feminine Mystique, editio nova (liber imprimis editus anno 1963), cum introductione ab Anna Quindlen scripta. Novi Eboraci: Norton. ISBN 0-393-32257-2
Gilligan, Carol. 1993. In a Different Voice: Psychological Theory and Women's Development, editio altera. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-44544-9
hooks, bell. 2000. Feminism is for Everybody: Passionate Politics. Cantabrigiae Massachusettiae: South End Press. ISBN 0-89608-629-1.
Lefkowitz, Mary R., et Maureen B. Fant. 1977. Women in Greece and Rome. Toronto: Samuel-Stevens. OCLC 3370231
Mayhew, Robert. 2004. The Female in Aristotle's Biology: Reason or Rationalization. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-51200-2
McHardy, Fiona, et Eireann Marshall. 2004. Women's Influence on Classical Civilization. Londini: Routledge. ISBN 0-415-30957-3
Offen, Karen, ed. 2010. Globalizing Feminisms, 1789-1945. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-0-415-77867-1
Peradotto, John, et J.P. Sullivan, edd. 1984. Women in the Ancient World: The Arethusa Papers. Albaniae: State University of New York Press. ISBN 0-87395-772-5
Sihler, Andrew L. 1995. New Comparative Grammar of Greek and Latin. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 0-19-508345-8
Stuard, Susan Mosher. 2010. Considering Medieval Women and Gender. Farnham: Ashgate. ISBN 978-0-7546-6913-5
Treggiari, Susan. 1991. Roman Marriage: Iusti Coniuges from the Time of Cicero to the Time of Ulpian. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 0-19-814890-9.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Mulier, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.