Conan Barbarus

Conan (-is, m; Anglice Conan the Barbarian) est praeclarus barbarus ficticius ab Americano auctore Roberto Ervino Howard inventus et persona mythistoriarum nec non nubeculatorum libellorum et pellicularum.

Conan Barbarus
Conan pugnans in imagine ab Haroldo Saylor De Lay picta

Describitur Conan grandis valentissimusque corpore, animo vero audax et taciturnus, ita ut paulum de se postulanti dicat nisi "Conan Cimmerius sum". Etenim scribit auctor patriam eius Cimmeriam esse, unam ex multis terris quibus ficticio Aevo Hyboriano mundus constaret.

De Conanis vita rebusque gestis

Conan Barbarus 
Conan celerrime manu depictus

Narratur Conanem post Atlantidem perditam Cimmeria natum esse apud agrum ubi iuxta pugnatum erat. Ex quo sors eius: enim dum iuvenis, patria relicta, vi ingenioque valentibus, munera diversa agitat scilicet fur, miles mercennarius, pirata et plurimum pugnator. Armorum bellique peritus, nova complura per cunctas terras Hyborianas inveniens aliquando se ditem facit, sed dein omnibus mercedibus praedisque libenter expensis iterum famam mercedesque quaerit. Quadraginta circiter annos natus, in Aquiloniam maximum regnum Hyborianum pervenit ubi secunda tempestate regem occidit, se ipsum regem novum clamans.

De Conane in litteris

De Conane Robertus Ervinus Howard fabulas complures scripsit, quarum nonnullae initio in periodico Weird Tales editae sunt. Post auctorem obitum fabulae ab aliis scriptoribus expolitae in mythistorias confluxerunt, quae semel et saepius editae sunt. Editio a Lancer et Ace inter annos 1966 et 1977 mythistorias duodecim de Conanis rebus gestis comprehendit. Howard et tractatum de ficticio Aevo Hyboriano conscripsit.

Nexus interni

Nexus externi

Conan Barbarus  Vicimedia Communia plura habent quae ad Conanem barbarum spectant.

Tags:

Conan Barbarus De Conanis vita rebusque gestisConan Barbarus De Conane in litterisConan Barbarus Nexus externiConan BarbarusAngliceAuctorCivitates Foederatae AmericaeLiber nubeculatusMythistoriaPelliculaRobertus Ervinus Howarden:Conan the Barbarian

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

BorussiaLugdunum BatavorumIraniaReus (urbs)CitrusFranciscus a Goya et LucientesGermania nazisticaDies iraeIliasGravitas (physica)HomoNaturaCancer colorectalisAlexius NavalnyjMexicumCasparAltareVirRomaLinguae IndoeuropaeaeAngliceAssecuratioLuciferHannibalLudusIuppiterBisonCherubimLeges imperii (Imperium Romanum Sacrum)Bellum CoreanumLingua sacraMusicaAugusta TaurinorumHistrioCulturaVigorniaMasturbatioVindobonaMesopotamiaLunaMechanicaPercussio securiGrammaticaAustriaNederlandiaMantinumModaVictorius Emmanuel II (rex Italiae)Iura humanaOrdo Sancti IoannisDominica Resurrectionis DominiConcilium Constantinopolitanum PrimumCorpus iuris canoniciAntonius HewishAtal Bihari VajpayeeConstantinus IPandectaeNavis (architectura)Corpus vitreumPsychopompusMarcus AureliusGuillelmus de Ockham30 DecembrisCarolus III (rex Britanniarum)$Ioannes BaptistaIndonesiaLaetamenMoscua🡆 More