Religio Zoroastrea, apud recentes Zoroastrismus, est antiqua religio semidualistica monotheistica et philosophia Iraniae Maioris.
Doctrina Zoroastri vati adscribitur, quem religio ipsa nominat. Multae Zoroastrianismi partes, proprietates insignibus sicut messianismus non exclusis, moverunt vel hereditate exceptae sunt a religiosis rationibus aequaevis vel recentioribus, inter quas Iudaismus Templi Secundi, Gnosticismus, Christianismus, et Islamus.
Zoroastrismus est unicus in historia religionis propter suos nexus "formativas" cum religionibus Occidentalibus et Orientalibus. "Veterrima ex religionibus evulgatis indicem opinionem habentibus," Zoroastrismus "probabiliter homines movit, recta vel oblique, plus quam quaelibet alia fides."
Prima mentio Zoroastris in scripturis Occidentalibus exstans ad Thomam Browne (1605–1682) attribuitur, qui vatem breviter in libro Religione Medici (1643) commemoravit. Verbum Zoroastrianism primum Anglice attestatum est anno 1874 in libro Principles of Comparative Philology, ab Archibaldo Sayce scripto (vide etiam Sayce 1875).
Vox Mazdaismi est usitata saeculi undevicensimi forma, quae, verbo Mazda- ex nomine Ahurae Mazdae capto, suffixum -ismus addit ut 'ratio fidei coniunctio' significetur. Zoroastrianum religionis nomen est Mazdayasna, quae Mazda- coniungit cum verbo Avestano yasna 'veneratio, devotio'.
Prima epitome sacrorum Zoroastrianismi operum est Avesta. Quamquam haec opera sunt veterrima, compendium hodiernum est reliquiae redactionis habitae per regnum Sapores II (309–379) accidisse; partes autem compendii amissae sunt, praecipue tempore casus Imperii Sassanidarum anno 651, post quem Zoroastrianismus ab religione Islamica substitutus est. Veterrimum operis in lingua Avestana exemplum exstans anno 1288 scriptum est.
Antiquissima Avestae opera scripta sunt in vetere Avestano, aliquando Gathico appellato; multa autem opera ex inferiore aevo supersunt, plurima probabiliter ex aevo Achaemenidarum (648–330 a.C.n.), et paucis iam inferioribus. Omnia autem habentur viva voce tradita fuisse antequam primum scripta sunt; in exemplis exstantibus, verba Avestana sunt in litteris din dabireh scripta, inventione aevi Sassanidarum (226–651).
Opera Avestana usitate dividuntur in quinque categorias rerum praecipuarum, sed hae categoriae haudquaquam sunt canonicae. Nonnulli eruditi has categorias in duos greges ponunt, unum liturgicum et alium generale. Categoriae quinque sunt:
Libri Avestani complentur a nonnullis naturae religosae vel semireligiosae operibus secundariis, quae, etsi non sacra, doctrinam Zoroastrianam valde moverunt. Alia ex his operibus locos adferunt quae habentur ex amissis Avestae partibus exstare.
Gravissimi ex his libris secundariis (quorum sunt ad sexaginta) sunt:
Usus vocis Zend-Avesta pro Avesta, et usus Zend sicut nomen linguae vel scripti, sunt recentiores et communes errores. Vox Zend vel Zand 'commentarius, translatio', ad supplementaria in Persico Medio refert.
Sensu generale, omnes opera secundaria supra dicta in notione Zend includuntur, quoniam ea commentarios quoque de Avesta et religione saepe comprehendunt.
Incluti Parsi Indici sunt Jamshedji Tata, "industrialista" et philanthropista; J. R. D. Tata, "industrialista" et civilis Indiae aviatione conditor; Pherozeshah Mehta, Dadabhai Naoroji and Bhikaiji Cama, agitatores publici; Zubin Mehta, conductor; Bejun Mehta, contratenor; Kaikhosru Shapurji Sorabji, compositor; Freddie Mercury (Farrokh Bulsara), musicus rock; Ray Panthaki, actor Britannicus et pellicularum productor; Homi J. Bhabha, scientiae nuclearis peritus; Homi K. Bhabha, philosophus; Sam Manekshaw, Field Marshal; Sooni Taraporevala, auctor et scriptor pellicularum Salaam Bombay et Mississippi Masala; Rohinton Mistry, scriptor; et Firdaus Kanga, scriptor.
Parsi notissimi pro philanthropia sunt Jamsetjee Jeejebhoy et Cowasji Jehangir Readymoney, qui pro eorum munificentia equites facti sunt. Familia industriales Tata, Godrej, et Wadia sunt Parsi. Noti socii communitatis ex Irania adventi sunt Ardeshir Irani, Bollywood director, et Ronnie Irani, criquetista.
Incluti Pakistaniae Parsi sunt Ardeshir Cowasjee, scriptor et editor diurni The Dawn, conditi constitutique a civitatis patre, Mohammed Ali Jinnah, cuius uxor fuit Parsia; Jamsheed Marker, legatus; et Bapsi Sidhwa, scriptor, et Byram Avari, ambo familiae Avari, quae in "service industry" agit.
Merwan Sherier Irani (1894–1969) quoque, religiosus dux Indus ab adsectatoribus Meher Baba appellatus, saepe suas fides Zoroastrianas commemoravit.
Incluti Zoroastriani Iraniani sunt Dr. Farhang Mehr, olim Iraniae primus minister legatus, professor emeritus Universitatis Bostoniensis, agitator pro libertate religiosa, et res biographiae Triumph Over Discrimination, ab Lylah M. Alphonse scriptae.
Ratan Vakil, qui Oracle Business Intelligence evolvit, est Zoroastrianus. Inter homines notabiles qui sese ad Zoroastrismum converterunt est Alexander Bard, artifex et auctor Suecicus.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Zoroastrismus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.