Mare Mediterraneum, seu Mare Interclusum, est mare inter Europam (ad septentriones), Africam (ad meridiem) et Asiam (ad orientem) situm, cuius area circiter 2 500 000 km² est.
Herculeo freto cum Oceano Atlantico iungitur.
Mare Mediterraneum per omnia tempora humana variis nominibus notum est. A Graecis thalassa (θάλασσά) et post inventionem Oceani Atlantici Entos Thalassa appellabatur.
Apud Romanos mare nostrum et internum mare vocabatur. Id tamen notandum est, mare nostrum stricto sensu solum mare circum Italiam situm significasse. Haec pars etiam mare infernum, pars orientalis mare superum vocata sunt. Romani mare Mediterraneum in quasdam partes dividere solebant, quae hae sunt:
Saeculo septimo, Isidorus Hispalensis primam mentionem maris Mediterranei in Etymologiis sive originibus fecit; illo autem tempore, nondum erat nomen verum.
Societas Hydrographica Internationalis anno 1953 in libello Limits of oceans and seas oceanum et maria in varias partes digessit. Mare Mediterraneum ita dividitur:
Quidam Propontem etiam partem Maris Mediterranei esse putant. Fossa navigabilis apud Clysma ab hominibus facta illum Mari Erythraeo iungit.
Inter insulas maiores sunt:
Sunt in Mari Aegeo multae insulae minores.
Civitates hodiernae huic mari attingens:
Salinitas aquae Maris Mediterranei maior salinitate oceani est 3.8 centesimae. Aqua non salina ex fluviis et Mari Scytico? in Mare Mediterraneum fluit, sed per summam evaporationis aqua salina per Fretum Herculeum influit. Aestus parvi sunt quia Fretum Herculeum angustum est. Maxima profunditas 5015 metra est in Sumpa Calypsos apud Graeciam.
Graeci et Phoenices colonias in totam Maris Mediterranei regionem deduxerunt, quarum colonia maximi momenti erat Carthago, anno 814 a.C.n. condita. Post ruinam regni Alexandri Magni et proelia inter successores, Aegyptus Ptolemaea et Carthaginenses in totum mare dominabantur. Tribus bellis Punicis Romani Carthaginem et occidentem maris partem vicerunt. Anno 31 a.C.n., Octavianus Augustus Marcum Antonium Cleopatramque vicit. Postea, trescentos annos Romani toti mari imperabant, donec Vandali saeculis quarto et quinto maximum partis occidentalis maris novum imperium maritimum constituerent; parti autem orientali Imperium Romanum Orientale iam imperabatur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Mediterraneum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Mare Mediterraneum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.