Helvetia: Civitas in Europa

Helvetia, rite Confoederatio Helvetica, ergo siglum usitatum CH, est civitas sui iuris in continente Europa ad coniunctionem Europae Occidentalis, Europae Mediae, et Europae Meridianae sita.

Cuius rectio est respublica foederalis in cantonibus viginti sex consistens, auctoritatibus foederalibus Bernae in urbe constitutis. Helvetia mare non attingit, sed a Germania a septentrionibus, Francia ab occidente, Italia a meridie, denique Austria et Lichtensteno ab oriente finitur. Geographice dividitur inter Planitiem Helveticam et Alpes Helveticas et Iuram, quae regiones aream 41 285 chiliometrorum quadratorum et aream terrestrem 39 997 chiliometrorum quadratorum una habent. Quamquam alpes maiorum civitatis partem continent, homines Helvetici, 8.5 fere milliones, plerumque in planitie habitant, ubi maximae urbes locique oeconomici patent, inter quas Turicum (urbs maxima), Genava, et Basilia. In quibus urbibus sunt sedes FIFA, secunda a maxima officina Consociationis Nationum, maximum aedificium Argentariae Compositionum Internationalium, et praesidia aliarum organizationum internationalium. Principales aeroportus Helvetici in his urbibus inveniuntur.

Wikidata Helvetia
Res apud Vicidata repertae:
Helvetia: insigne
Helvetia: insigne
Helvetia: vexillum
Helvetia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Austria, Lichtenstenum, Germania, Francia, Italia, Unio Europaea
Locus:
Caput: Berna

Populus

Numerus: 8 902 308
Sermo publicus: lingua Theodisca, Italiane, Francogallice, Rhaetice
Zona horaria: UTC+1
Moneta: Francus Helveticus

Commemoratio

Paean: Swiss Psalm
Praeceptum: Unus pro omnibus, omnes pro uno

Sigla

ISO CH, CHE, 756; IOC SUI
Dominium interretiale: .ch, .swiss
Praefixum telephonicum: +41
Siglum autoraedarum: CH

Cantones Helveticae lingua, institutis, legibus, religionibus inter se differunt. Quamquam omnes vicinae terrae ad Unionem Europaeam pertinent, Helvetii illam accedere usque ad praesentem diem noluerunt. Re politica, Helvetia civitas neutralitatis est, tamen die 10 Septembris 2002, Nationes Unitae participare per comitiam decrevit.

Geographia

Helvetiae tres regiones naturales sunt: pars medioaustralis altos montes Alpes continet, in parva parte boreoccidentali mons continuus Iura appellatus surgit, et intra montes est regio aequior silvis et lacubus contecta, nam Helvetia terra uberibus fecunda aquis est. Ex Iura profluunt Rhenus et Rhodanus.

Maxima flumina

Lacus

Montes

Historia

Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones 
Augusta Raurica (prope Basiliam), a Lucio Munatio Planco anno 44 a.C.n. ducta, fuit prima colonia Romana ad Rhenum condita, et nunc inter situs archaeologicos in Helvetia maximi momenti est.
Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones 
Vetus Confoederatio Helvetica ab anno 1291 (atroviridis) ad saeculum sextum decimum (viridis pallidus) et eius socii (caeruleus). Aliis coloribus videntur territoria subiecta.

Helvetia condita est confoederatio per Foedus Pactum Helveticum anno 1291 a pagis Urania, Suitia, et Subsilvania. Iam anno 1332 Lucerna se ad Helvetiam iunxit, postea alii pagi idem fecerunt, et anno 1513 Confoederatio a tredecim pagi constituta est.

Post cladem Mariniani apud Mediolanum contra regem Franciae Franciscum I die 13–14 Septembris 1515 pagi Helvetiae semper neutri faverunt.

Inter saeculum sextum decimum, pagi Helvetiae in duas partes discesserunt. Pagi ruris fidem Ecclesiae Catholicae Romanae plerumque servaverunt; alii pagi Emendationem Ecclesiae acceperunt. Etiam bella inter pagi fuerunt. Multi praeclari reformatores Ecclesiae in urbibus Helvetiae vixerunt, e.g. Henricus Bullingerus, Ioannes Calvinus, Guilielmus Farel, Uldrychus Zwingli.

Anno 1798, Francia confoederationem invasit et civitatem unitariam, Rempublicam Helveticam appellatam, condidit. Helveti numquam hanc civitatem amaverunt. Post quinque annos, accurate die 18 Februarii 1803, cum Actu Mediationis nova foederatio, sed semper Franciae subiecta, condita est.

Post cladem Napoleonis anno 1815, Helvetia a Consilio Vindobonum restituta est, ut confoederatio a viginti duobus pagis constituta. Post bellum civile inter pagos Catholicos, in "alia foederatione" (Theodisce Sonderbund) coniunctos et Protestantes anno 1848 prima magna charta Helvetiae promulgata est.

Saeculis undevicensimo et vicensimo, pace et labore Confoederatio crevit. Inter bellum mundanum secundum, Helvetia sola in Europa Media civitas a Germanis non expugnata est. Hodie putatur Helvetia esse opulentissima orbis terrarum civitas.

Anno 1979, Iura, se a pago Berna discessens, novus et vicesimus tertius pagus Helvetiae factus est.

Institutiones

Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones 
Pagi Helvetiae.

Facultas legum ferendarum ad Consilium Nationale, ex ducentis legatis populi compositum, atque ad Consilium Civitatum, ex quadraginta sex senatoribus compositum, pertinet. Unicuique pago duo senatores et legati pro incolis sunt.

Consilium Foederale, quod e septem hominibus constat, administrationem Helvetiae gerit. Unus consiliariorum foederalium praesis potestatem tempore dumtaxat annuam habet (vide Indicem Consiliariorum Foederalium).

Confoederatio Helvetica e viginti tribus cantonibus constat. Hic est ordo sollemnis (secundum Constitutionis foederalis articulum primum). Tres primi habent praecellentia honoris causa, dein ordo est secundum annum integrationis in confoederatione, hic post nomen indicatum:

Pagi et urbes eorum

Abbr. Insigne pagi Pagus Nomen pagi vulgare Urbs princeps Nomen urbis vulgare
ZH Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Turicensis Zürich Turicum Zürich
BE Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Berna Bern Berna Bern
LU Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Lucerna Luzern Lucerna Luzern
UR Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Urania Uri Altdorfium Altdorf
SZ Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Suitia Schwyz Suitius Schwyz
OW Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Subsilvania Superior Obwalden Sarnen Sarnen
NW Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Subsilvania Inferior Nidwalden Tannis Stans
GL Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Glarona Glaris Glarona Glaris
ZG Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Tugium Zug Tugium Zug
FR Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Friburgensis Freiburg Friburgum Nuithonum Freiburg
SO Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Solodurum Solothurn Solodurum Solothurn
BS Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Basilea Urbs Basel-Stadt Basilea Basel
BL Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Basilea Rus Basel-Landschaft Laucostabulum Liestal
SH Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Scafusa Schaffhausen Scafusa Schaffhausen
AR Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Abbatis Cella Exterior Appenzell Ausserrhoden Herinisauva Herisau
AI Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Abbatis Cella Interior Appenzell Innerrhoden Abbatis Cella Appenzell
SG Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Sanctogallum St. Gallen Sanctogallum St. Gallen
GR Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Grisonia Grischun Curia Raetorum Cuira
AG Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Argovia Aargau Aravia Aarau
TG Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Turgovia Thurgau Ginaepedium Frauenfeld
TI Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Ticinensis Ticino Bilitio Bellinzona
VD Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Valdensis Vaud Lausanna Lausanne
VS Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Valesia Valais Sedunum Sion
NE Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Novicastrum Neuchâtel Novicastrum Neuchâtel
GE Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Genava Genève Genava Genève
JU Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Iura Jura Delemons Delémont

Sermones publici

Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones 
Divisio sermonum Helvetiae (anno 2000).

In Helvetia praeter linguas Theodiscam, Francogallicam, Italicam, sermo publicus est etiam Lingua Romancica, qua circa triginta milia hominum, praecipue in Grisonia cantone, utuntur. Anno 2000 in Helvetia, homines locuti sunt:

  • Theodisce, 63.7 centesimae incolarum (terrae russae pictae)
  • Francogallice, 20.4 centesimae incolarum (terrae virides pictae)
  • Italice, 6.5 centesimae incolarum (terrae violaceae pictae)
  • Romanice, 0.5 centesimae incolarum
  • aliis sermonibus, 9.0 centesimae incolarum

Religiones

Incolae secundum confessionem religiosam (in %)
anno 1970 2000
Ecclesia evangelica reformata 46,42 33,04
Ecclesia evangelica metodista 0,17 0,12
Nova apostolica ecclesia 0,49 0,38
Testes Jehovas 0,17 0,28
aliae Ecclesiae protestantes 0,42 1,44
Ecclesia Catholica Romana 49,39 41,82
Ecclesia Catholica Christiana 0,32 0,18
Ecclesiae Orthodoxae 0,33 1,81
Aliae communitates Christianae 0,05 0,20
Communitates Iudaicae 0,33 0,25
Communitates Islamicae 0,26 4,26
aliae religiones 0,12 0,78
sine religione 1,14 11,11
sine responsione 0,39 4,33
Incolae (100%) 6 269 783 7 288 010

(Fons: Officium foederale de statistica, censimenta nationalia.)

Structura Ecclesiae Catholicae Romanae in Helvetia

Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones 
Dioeceses Catholicae Romanae Helvetiae anno 2006.

Sunt in Helvetia sex dioeceses et duae abbatiae territoriales, qui subiactae imperio archidioecesis non sunt, sed sanctae sedi ipsae. Ergo Helveticae dioceses non formant provinciam ecclesiasticam. Hae sunt dioeceses et abbatiae:

Oeconomia

Helvetiae argentariae sunt amplae.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Berner, Elizabeth, et Robert A. Berner. 2012. Global Environment: Water, Air, and Geochemical Cycles. Ed. secunda. Princeton University Press. ISBN 978-1-4008-4276-6. Google Books.
  • Church, Clive H. 2004. The Politics and Government of Switzerland. Londinii: Palgrave Macmillan. ISBN 0-333-69277-2.
  • Dalton, O. M. 1927. The History of the Franks, by Gregory of Tours. Oxoniae: The Clarendon Press.
  • Fahrni, Dieter. 2003. An Outline History of Switzerland: From the Origins to the Present Day. Ed. 8a, augmentata. Turici: Pro Helvetia. ISBN 3-908102-61-8.
  • Historical Dictionary of Switzerland. 2002–.
  • Vatter, Adrian. 2014Das politische System der Schweiz. [Publica Helveticae Ratio.] Studienkurs Politikwissenschaft. Baden Baden: UTB Verlag. ISBN 978-3-8252-4011-0Edito interretialis.
  • von Matt, Peter. 2012. Das Kalb vor der Gotthardpost: Zur Literatur und Politik in der Schweiz. Monaci: Carl Hanser Verlag. ISBN 978-3-446-23880-0.

Nexus externi

Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Vicimedia Communia plura habent quae ad Helvetiam spectant.
Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Lege Ἑλουηττία ("Helvetia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Helvetia: Geographia, Historia, Institutiones  Situs geographici et historici: Locus:  • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Civitates et territoria Europae
Civitates

Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina

Civitates statu dubio

Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria

Territoria obnoxia et statu dubio

Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia

Capsae cognatae: Africa • America • Asia • Oceania
Helvetia : politica
Praesides Confoederationis Helveticae (2001–)

Mauritius Leuenberger 2001 • Casparus Villiger 2002 • Paschalis Couchepin 2003 • Iosephus Deiss 2004 • Samuel Schmid 2005 • Mauritius Leuenberger 2006 • Michaelina Calmy-Rey 2007 • Paschalis Couchepin 2008 • Iohannes Rudolphus Merz 2009 • Doris Leuthard 2010 • Michaelina Calmy-Rey 2011 • Evelina Widmer-Schlumpf 2012 • Ulricus Maurer 2013 • Desiderius Burkhalter 2014 • Simonetta Sommaruga 2015 • Ioannes Nicolaus Schneider-Ammann 2016 • Doris Leuthard 2017 • Alanus Berset 2018 • Ulricus Maurer 2019 • Simonetta Sommaruga 2020 • Guido Parmelin 2021 • Ignatius Cassis 2022 • Alanus Berset 2023 • Viola Amherd 2024

Cancellarii Foederales Helvetiae

Ioannes Marcus Mousson 1803 • Iosephus Franciscus Carolus Amrhyn 1830 • Iohannes Ulricus Schiess 1848 • Gottlieb Ringier 1882 • Iohannes Schatzmann 1910 • Adolphus von Steiger 1919 • Robertus Käslin 1925 • Georgius Bovet 1934 • Anscharius Leimgruber 1944 • Carolus Oser 1951 • Carolus Huber 1968 • Gualterus Buser 1981 • Franciscus Couchepin 1991 • Anna Maria Huber-Hotz 2000 • Corinna Casanova 2008 • Gualterus Thurnherr 2016

Conciliarii a rebus externis Helvetici (1914–)

Arthurus Hoffmann 1914 • Gustavus Ador 1917 • Felix Calonder 1918 • Iosephus Motta 1920 • Marcellus Pilet-Golaz 1940 • Max Petitpierre 1945 • Fridericus Traugott Wahlen 1961 • Gulielmus Spühler 1966 • Petrus Graber 1970 • Petrus Aubert 1978 • Renatus Felber 1988 • Flavius Cotti 1994 • Iosephus Deiss 1999 • Michaelina Calmy-Rey 2003 • Desiderius Burkhalter 2012 • Ignatius Cassis 2017

Helvetia : geographica
Pagi Helvetiae

Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura


Tags:

Helvetia GeographiaHelvetia HistoriaHelvetia InstitutionesHelvetia Sermones publiciHelvetia ReligionesHelvetia Structura Ecclesiae Catholicae Romanae in Helvetia OeconomiaHelvetia NotaeHelvetia BibliographiaHelvetia Nexus externiHelvetiaAedificiumAeroportusAlpesArea (geometria)AuctoritasAustriaBasiliaBerna (urbs)CantoChiliometrum quadratumCivitas sui iurisConsociatio NationumContinensEuropaEuropa MediaEuropa MeridianaEuropa OccidentalisFIFAFranciaGenavaGeographiaGermaniaHabitatioItaliaIura (mons)LichtenstenumMareMeridiesMillioOccidensOeconomiaOrganizatioOriensPlanitiesRectioRegioRespublica foederalisSeptentrioSiglumTerraTuricumUrbs

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

IUNESCOTranssexualitasVindobonaVicimediaLituaniaLingua Theodisca16 AprilisVarsoviaEuropaMantinumIoachim IungiusDecius VibelliusMasturbatioPluto (deus)ScacciPulmoLingua ProtoitalicaAngliceRes militarisBisonEvaLigue 1Usus Latinae LinguaeArchaeologiaBiologiaMediolanumSententia (gnome)ElectronicaLiberArteria coronaria sinistraGBaptipaleaFridericus NietzscheAristotelesInquisitio haereticae pravitatis9 MartiiAdolfus HitlerMonacumRomaLugdunum BatavorumMethodologiaConsortio PopulorumFulgurLexConstans PlanckianaVelociraptorImperatores SinarumLinguae IndoeuropaeaeLacus MagniSubligaturaIndiaCannabisPlacenta NeapolitanaBrestiaGenus floraleApiologiaGermania nazisticaLupusThe Great Mouse DetectiveNumeri RomaniCivitates Foederis Atlantici SeptentrionalisVigilCanabea (regio)Ioannes WycliffeHymnusDionysius GothofredusCervesiaAstronomiaAmericaAnilingusGermaniaPublius Ovidius NasoAnselmus Kiefer🡆 More