Religio Christiana

Religio Christiana, sive Christianismus vel Christianitas (ex Graeco Xριστός 'unctus'), est religio monotheistica, deducta ex vita doctrinaque Iesu Nazareni ut in Novo Testamento oblatae sunt.

In tribus ramis maioribus consistit: Catholicismo, Orthodoxia Orientali (quae se a Catholicismo in Schismate Orientali–Occidentali anno 1054 separavit), et Protestantismo (qui per Reformationem saeculi sexti decimi orsus est). Ecclesia autem Anglicana se mediam viam inter Catholicismum et Protestantismum ducere habet. Amplius dividitur Protestantismus in greges minores qui denominationes appellantur.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Religio Christiana
Religio Christiana
Opus tessellatum Iesu Nazareni, Ravennae in basilica Sancti Apollinaris Novi.

Christiani Iesum fuisse et iam esse filium Dei, Deum hominem factum, et salvatorem hominum credunt. Christiani ergo Iesum Christum vel Messiam appellare solent.

Christifideles, Christiani usitate appellati, credunt Iesum esse Messiam in Bibliis Hebraicis praedictum, partibus scripturae quae Christianitati Iudaismoque communes sunt, quas Christiani Vetus Testamentum nominant. Fons theologiae Christianae in primis Christianorum sententiis oecumenicis invenitur, quae postulationes ab adsectatoribus fidei Christianae plerumque acceptas comprehendunt. Hae fidei professiones dicunt Iesum crucifixum passum sepultumque fuisse, subrexisse ex morte, et omnes quoque qui in eum in remissionem peccatorum (salvationem) credant etiam subrecturos esse. Praeterea contendunt Iesum corporeum in caelum ascendisse, ubi cum Deo Patre regnare. Plurimae denominationes monent Iesum iterum venturum esse ut omnes homines, vivos mortuosque, iudicet et suis adsectatoribus vitam aeternam concessurum esse. Habetur ipse exemplar integris vitae, ambo revelator naturaeque incarnatio Dei. Christiani nuntium Iesu Christi nominant evangelium (Graece ευαγγέλιον, 'nuntius bonus'); unde primas eius ministerii memorias scriptas hodieque exstantes appellant evangelia.

Fontes

Omnes Christiani agnoscunt verba et gesta Iesu Christi revelationem esse per excellentiam, sed etiam acta quae fecit Deus ante incarnationem simili modo creduntur. Pro regula generali, Christiani profitentur revelationem publicam terminasse cum morte novissimi apostoli.

Omnes Christiani accipiunt Scripturas Sacras tamquam revelationem Dei, sed variationes sunt in modo interpretandarum scripturarum, et in canone veteris testamenti.

Variis in gradibus, Christiani agnoscunt auctoritatem sacrae traditionis, id est, quod semper, ubique, in omni loco et ab omnibus est creditum. Symbola Christiana, praesertim Symbolum Nicaenum coluntur ut dicta fidei orthodoxae.

Plerique Christiani recipiunt etiam auctoritatem Sacri Magisterii, quod ex Dei voluntate et institutione in ecclesia esse profitentur. Catholici christifideles credere tenentur "omnia et singula quae circa doctrinam de fide vel de moribus ab Ecclesiae magisterio definitive proponuntur, scilicet quae ad idem fidei depositum sancte custodiendum et fideliter exponendum requiruntur".

Divisiones

Religio Christiana 
Rami religionis Christiani principales secundum evolutionem historicam. Crassitudo linearum nihil valet.

Quamvis Christus orans ad Patrem pro discipulis suis dixerit "Rogo pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus quia tu me misisti" (Ioannes 17:21), hodie Christiani sunt divisi varias in partes. Ecclesiae Catholica et Orthodoxae dicunt se a primis diebus idem esse ad dogma, et unitae fuerunt per totum millennium primum, una ecclesia Christianorum quasi omnibus nota. Hae ecclesiae, cum Ecclesia Anglicana, aiunt se esse apostolicas, et volunt monstrare continuitatem cum apostolis tam in doctrina quam in munere episcopali. Ideo, Ecclesia Catholica apostolum Petrum confitetur esse primum papam, a Christo pastorem totius gregis constitutum.

Iam in primis quidem saeculis, variae adstabant sectae quae dissentiebant quoad dogma, sicut Gnostici et Ariani. Quae hereses sanctorum et ecclesiae doctorum opera compressae sunt.

Religio Christiana 
Religio Christiana in mundo.

Anno 1054, distinctiones quae iampridem inter ecclesias occidentalem orientalemque exsistebant mutuam excommunicationem inter Romanum Pontificem et Patriarcham Constantinopolitanum moverunt. Ideo ecclesia occidentalis et ecclesiae orientales, "orthodoxae" vocatae, mutuo separatae sunt et separatae ad hoc usque tempus sicut disiunctae ecclesiae manent. Catholica vero ecclesia orientales seiunctos censet schismaticos et gravi ecclesiali vitio laborantes.

In Occidente vero, saeculo sexto decimo ineunte, Martinus Lutherus, monachus Augustinorum, ad reformationem ecclesiae se vocari sensit, quum opinatus esset veram Christi doctrinam ab Ecclesia Catholica esse derelictam. A Leone X Pontifice Maximo excommunicatus, novam condidit religionem, dein Lutheranam appellatam. Ex qua autem rebellione orta est non solum communitas Lutherana, sed, post eam, plurimae alterae communitates, nunc varia decem milia, quae communiter "Protestantes" vocantur.

Hodie nonnulli Christiani quaerunt novam unitatem per viam "oecumenismi", sed divisiones adhuc manent.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Gill, Robin. 2001. The Cambridge companion to Christian ethics. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-77918-9.
  • Gunton, Colin E. 1997. The Cambridge companion to Christian doctrine. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-47695-X.
  • MacCulloch, Diarmaid. 2010. Christianity: The First Three Thousand Years. Viking.
  • MacMullen, Ramsay. 2006. Voting About God in Early Church Councils. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press. ISBN 0-300-11596-2.
  • Padgett, Alan G., et Sally Bruyneel. 2003. Introducing Christianity. Maryknoll, Novi Eboraci: Orbis Books. ISBN 1-57075-395-4.
  • Price, Matthew Arlen, et Michael Collins. 1999. The story of Christianity. Novi Eboraci: Dorling Kindersley. ISBN 0-7513-0467-0.
  • Ratzinger, Joseph. 2004. Introduction To Christianity. Communio Books. Franciscopoli: Ignatius Press. ISBN 1-58617-029-5.
  • Tucker, Karen, et Geoffrey Wainwright. 2006. The Oxford history of Christian worship. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-513886-4.
  • Wagner, Richard. 2004. Christianity for Dummies. For Dummies. ISBN 0-7645-4482-9.
  • Webb, Jeffrey B. 2004. The Complete Idiot's Guide to Christianity. Indianapoli: Alpha Books. ISBN 1-59257-176-X.
  • Woodhead, Linda. 2004. Christianity: a very short introduction. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-280322-0.

Nexus


Tags:

Religio Christiana FontesReligio Christiana DivisionesReligio Christiana NotaeReligio Christiana BibliographiaReligio Christiana NexusReligio Christiana1054CatholicismusDenominatio ChristianaDoctrinaEcclesia AnglicanaEcclesiae OrthodoxaeIesusLingua GraecaMonotheismusNovum TestamentumProtestantismusReformatioReligioSaeculum 16Vita

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

SensoramaPublius Vergilius Maro1989NorvegiaNaturaVicipaediaBritanniarum RegnumMemento mori!SententiaEthicaMarcus Tullius CiceroOrchidaceaeBrestiaModaSacrum Romanum ImperiumPsalmus 119PoloniaTyphonArgentariaDionysius GothofredusCarolus MarxElectronicaTonari no TotoroCasparHoraLigue 1Summa facultatum diversarum plantarumLondiniumIacobus BurnhamVasingtonia (D.C.)IsraëlDecemviri legibus scribundisEncyclopaediaMorsGulielmus ShakesperiusFrancofurtum ad MoenumValachiaMonacumQuattuor equites apocalypticiCabaIncunabulaValesiaMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)IaponiaPLitteraeIosephus StalinImperatores SinarumBerolinumPerusinum bellumLituaniaSalon (coetus)NeapolisBelgicaAssecuratioBolteriumUlixesUNESCOReinhard HeydrichLingua SinicaIndex Ruber IUCNApolloVigorniaRhodanusMagi (Biblia)PolygamiaMethodologiaRes novae FrancicaeFridericus NietzscheLingua BatavaChiliaImperium Romanum OrientaleIndex dierum calendarii Romani🡆 More