Malaria

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Malaria

Malaria sive febris tropica est morbus contagiosus a culicidis latus in hominibus et aliis animalibus a protistis (microorganismis) generis Plasmodii effectus. Protistae primum iecur inficiunt, tum parasiti intra erythrocytos habitant, indicia efficientes inter quae usitate febris et capitis dolor, in casibus gravissimis ad comam vel mortem progredientes. Morbus est longe lateque diffusus in regionibus tropicis et subtropicis in amplo secundum aequatorem tractu, inter quem multum Africae, Asiae, et Americae.

Malaria
Plasmodium, quod malariam efficit

Quinque species Plasmodii homines inficere per anopheles et vicissim ab hominibus transmitti possunt. Malaria severa plerumque a P. falciparo efficitur, cum morbo a P. vivace, P. ovali, et P. malariae effectui plerumque sit forma lenior, quae raro interficit. P. knowlesi, species zoonotica in Asia Meridio-Orientali praevalens, malariam in Macacis, sed etiam inflammationes severas in hominibus efficere potest.

Malaria in regionibus tropicis viget quia maiores pluviae quantitates, temperaturae constanter altae, et humiditas alta, cum aquis stagnantibus, in quibus larvae culicum ibenter maturescunt, circumiectum qui eis procreationis continuae causa necesse est praebent. Transmissio morbi imminui potest morsibus culicum per distributionem conopium, retium culicum usumque insectifugae prohibendis, vel rationibus culicum cohibitarum, sicut insecticidis sparsis campisque aquae pigris siccatis.

Notae

Bibliographia

  • Bynum, W. F., et C. Overy. 1998. The Beast in the Mosquito: The Correspondence of Ronald Ross and Patrick Manson. URL. Wellcome Institute Series in The History of Medicine. Rodopi. ISBN 978-90-420-0721-5.
  • Packard, R. M. 2007. The Making of a Tropical Disease: A Short History of Malaria. URL. Johns Hopkins Biographies of Disease. Johns Hopkins University Press. ISBN 978-0-8018-8712-3.
  • Shah, S. 2010. The Fever: How Malaria Has Ruled Humankind for 500,000 Years. URL. Londinii: Macmillan. ISBN 978-0-374-23001-2.

Nexus interni

Nexus externi

Malaria  Vicimedia Communia plura habent quae ad malariam spectant.
Malaria 

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

Malaria NotaeMalaria BibliographiaMalaria Nexus externiMalaria

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Ecclesia Catholica RomanaOniumLacus HuronumDermatoma (Anatomia)BiologiaPeruviaMoysesSocietas HakluytCivitas sui iurisMelatoninaXensiaLinguarum officialium catalogus10 IanuariiCaliforniaNova CaesareaThomas ShadwellHainaniaOde an die FreudeAlascaImperium Romanum OrientalePraeses FinniaeProgrammatura liberaCaesar BeccariaIoannes Gulielmus WaterhouseLunae VillaTurciceLingua TheodiscaFranciscus MitterrandTraiectum ad RhenumOstra VetusProvincia TridentinaPolyhymnia (nomen)Consociatio ex pacto Atlantico SeptentrionaliFactio operaria socialistarum nationalium GermanicaPyrusAlexius NavalnyjVexalicumVetus TestamentumDemocratiaVesica biliarisVertebrae cervicalesIndex nominum zoologorumPiscatores (pictura muralis Acroterii)Libanus1797LanuviumTriduum SacrumVesta (Italia)Ioannes (evangelista)EpidaurusLucia Syracusana5 DecembrisImperium RomanumNihilismusCazoulèsThesea navisMedietasThomas WolseiusAsturiaeChibaënsisLunaBeoronaSabbatum SanctumVeterinariusAncyraLugdunumFelesEiaculatumLingua Italiana🡆 More