Computatrum, sive (instrumentum) computatorium, sive ordinatrum, est machina digitalis et electronica quod programmari potest ut sequentias arithmeticas vel logicas (computationes) automatarie faciat.
Computatra hodierna genericas operationum copias exsequi possunt, quae programmata appellantur, propter quae computatra varia pensa efficere possunt. Omnis apparatus computatralis est congeries elementorum quae computatrum formant; quae plerumque sunt memoria interna, systema internum (corpus programmatum), et peripherica, arma ad computatrum plene et recte operandum necessaria. Hoc vocabulum etiam ad copiam computatrum quae coniunguntur ut una operentur, sicut reticulum computatrale et fasciculus computatrorum.
Computatra et apparatus computandi ex variis aetatibus. ¶ Summus ordo: Automatica machina calculatoria (1820) (machina differentiarum) et computatrum aetatis primae (computatrum colossus) ¶ Ordo medius: primum tuborum inanium computatrum (ENIAC) et supercomputatrum (IBM Summit) ¶ Ordo imus: cartibulum visificum lusorium (Nintendo GameCube) et Smartphone (LYF Water 2).
Genus computatrorum quod quocumque facile portari potest computatrum gestabile nuncupatur.
Quattuor computatro sunt armaturae partes: organum gubernans, arithmeticum, memoriale, graphicum.
Processorium medium (CPU) est intima computatri pars, quae omnes operationes gubernat. Coprocessorium arithmeticum quod et saepe media processorii pars est; paene omnes computationes arithmeticas efficit. Data in memoriae generibus RAM et ROM nominatis servantur. Ad data conservanda disci fixi et rigidi et flexibiles adhibebantur, sed paulo abhinc rudiculae memoriam cohibentes (Memoria USB) loco discorum flexibilium praeferuntur. Organum graphicum in tabulatrum quasi quadrum visificum scribit et plurimas computationes de datis graphicis facit.
Programmata computatralia
Programmata computatralia sunt documenta iussa computatralia cohibentia, quae medio processorio exhibita computatro agenda mandant. Programmatum fundamentalium coniunctum, quod systema administrativum appellatur, functiones et interactiones computatri administrat. Alia programmata fundamentalia sunt programmata compilandi, editionis, tabulae computativae, nuntia electronica scribendi, per interrete navigandi necnon ludorum computatralium.
Aetas computatrorum
Prima computatra electronica annis instruebantur ab 1930 ad 1940 ab Ioanne Atanasov, Americano Bulgaricae originis, sed re vera aetas computatrorum coepere anno 1977 dicitur, cum societates Apple, IBM, et Commodore prima computatra personalia introducerent. Et die 12 Augusti 1981, IBM primum computatrum personale pro mercato? creavit. Deinde, cum investigatores institutionis Europeanae CERN telam totius terrae anno 1991 nuntiarent, systema interretiale mundiale, quod paene omnia computatra mundi committit, ortum est. Hodie homines totius mundi computatris ad laborandum, scribendum, communicandum, computandumque utuntur. Die 30 Iunii 2022, 7 933 000 000 hominum interreti utebantur.
Bowden, B. V. (1953). Faster than thought. Novi Eboraci, Toronti, Londinii: Pitman publishing corporation.
Cohen, Bernard (2000). "Howard Aiken, Portrait of a computer pioneer". Physics Today (Cantabrigiae Massachusettae: The MIT Press) 53 (3): 74–75. ISBN978-0-262-53179-5.
Schmandt-Besserat, Denise (1981). "Decipherment of the earliest tablets". Science211 (4479): 283–285.
Shannon, Claude Elwood. 1940. "A symbolic analysis of relay and switching circuits." Thesis. Cantabrigiae in Massachusetta: Massachusetts Institute of Technology. Hdl 1721.1/11173.
Smith, Erika E. (2013). "Recognizing a Collective Inheritance through the History of Women in Computing". CLCWeb: Comparative Literature and Culture15 (1): 1–9.
Stokes, Jon (2007). Inside the Machine: An Illustrated Introduction to Microprocessors and Computer Architecture. Franciscopoli: No Starch Press. ISBN978-1-59327-104-6.
Swade, Doron D. (Februarius 1993). "Redeeming Charles Babbage's Mechanical Computer". Scientific American268 (2): 86–91.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Computatrum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.