Vide etiam paginam fere homonymam: A.
A ([ɑː] subs. indecl.) est prima littera abecedarii sive alphabeti Latini.
Hieroglyphicum Aegyptiarum bovis caput | Bovis caput protosemiticus | aleph Phoeniceum | alpha Graecum | A Etruscum | A Romanum |
A littera a figura capitis bovis orta est, in systemate hieroglyphico Aegyptio.
Circa 1600 a.C.n. Phoenices speciem linearem dederunt litterae quae omnibus formis secutis est, litteram probabiliter alph (hoc est "bovem") nominantes. Formam et nomen eius mutuati sunt Graece ut esset Α alpha. Graeci quando hanc litteram receperunt non audiverunt illam mutam glottalem initialem quam littera re vera repraesentat. Propterea, Graeci phonema /a/ huic litterae, non (quod antea ei fuit) /ʔ/ dederunt.
Ab Etruscis littera mutuata est, quam in Italiam tulerunt, et a forma Etrusca haec littera abecedarium Latinum iniit.
Vide A in Victionario. |
| ||||
This article uses material from the Wikipedia Latina article A, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.