Lingua Lettonica est una ex tribus linguis, quae ad Balticum ramulum linguarum Indoeuropaearum pertinent.
Artissima quidem affinitate linguistica Lithuanicae coniungitur, verum linguae litterariae non iam mutuo intelleguntur, quamquam dialecti finitimae inter se satis sunt intelligibiles.
Lingua Lettonica est lingua publica Lettoniae.
In Lettonica, paucis modo verbis exceptis, prima syllaba acuitur. Articuli desunt. Ordo verborum principalis est subiectum—verbum—obiectum, sed ordo etiam mutari potest.
Verba habent duo genera: activum et passivum, duos numeros (sc. singularis et pluralis) sex tempora, quinque modos.
Et nomina et adiectiva Lettonica secundum genus, numerum, casum flectuntur. Duo sunt genera:
duo numeri:
septemque casus:
Excepto ablativo, qui in Lettonica deest, casūs sunt iidem atque in lingua Protoindoeuropaea.
Ecce exemplum declinationis verbi vīrs (sc. vir - nota verbi Lettonici et Latini similitudinem!):
Casus | Singularis | Pluralis |
Nominativus | vīrs | vīri |
Accusativus | vīru | vīrus |
Genetivus | vīra | vīru |
Dativus | vīram | vīriem |
Instrumentalis | vīru | vīriem |
Locativus | vīrā | vīros |
Vocativus | vīr | vīri |
LettoniceMūsu Tēvs, debesīs, Svētīts lai top Tavs vārds. Lai nāk Tava Valstība. Tavs prāts lai notiek kā debesīs, tā arī virs zemes. Mūsu dienišķo maizi dod mums šodien. Un piedod mums mūsu parādus, kā arī mēs piedodam saviem parādniekiem. Un neieved mūs kārdināšanā, bet atpestī mūs no ļauna. Āmen. | LatinePater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos induxeris in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. |
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Lingua Lettonica, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.