Herodotus: Rerum gestarum scriptor Graecus

Hērodotus (Graece Ἡρόδοτος) (Halicarnassi fere 485 a.C.n.

Herodotus: Vita, Historiae, Notae
Herodoti protome.
Herodotus: Vita, Historiae, Notae
Statua Herodoti Halicarnassi temporibus recentioribus erecta.

Vita

Praeter pauca quae de se in Historiis ipse tradidit paene omnia quae de illo scriptore scimus ex encyclopaedia Byzantina Suda inscripta hauritur. Herodotus Halicarnassi in Asia Minore haud ignoto loco natus est. Pater ei Lyxes fuit, patruus autem Panyassis, poeta epicus non obscurus, quae nomina originem Cariam redolent. Hac in urbe ex iuventute res publicas curavit atque Lygdamidem tyrannum expellere conatus ipse exul Samum in insulam confugit. Pacto autem cum tyranno composito, iterum eversioni tyranni operam dabat donec eum depellere valuit. Nihilominus ob dissensiones cum civibus Herodotus paulo post e patria Thurios in Italiam emigravit, quibus conditis anno 444 a.C.n. adfuit colonumque eius factum esse traditur. Anno 447 a.C.n., Athenas versabatur, ibidemque consuetudine Sophoclis ac Periclis utebatur. Hac in urbe etiam opera sua recitavit. Postremo autem Thurios reversus est.

Herodotus itinera omnes in partes fecisse dicitur, inter quas praesertim Aegyptus, Pontus, et Thraciae, necnon Macedonia et Scythia eminent. Praeterea in orientalibus partibus itemque Babylonia versatum esse traditur; sunt autem, qui hodie eum talia suscepisse negent eumque mendacem appellent. Paulo ante opera edita vita discedit.

Quamquam plura opera historica hodie deperdita ante eum in lucem prodierunt, ipsum verbum historiam Herodotus ad operam suam designandam finxit quod Graece idem valebat atque "inquisitio" vel "investigatio", et primus historicus vulgo habetur, qua re Cicero eum patrem historiae (De Legibus, 1.5) nominavit, sed quod nonnumquam fabellas potius quam facta refert, sunt qui eum dicant esse potius patrem mendaciorum.

Historiae

Herodotus: Vita, Historiae, Notae  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historiae Herodoti.

Conspectus

Herodotus: Vita, Historiae, Notae 
Mundus a Herodoto desriptus.

Omnium scriptorum antiquitatis eum studiosissime exterarum gentium mores atque consuetudines indagavisse hodie consentiunt. Putatur opus ab auctore varias in partes divisum esse (lógoi). Quo tempore editae sunt historiae eius adhuc ambiguitur. Constat eum eventorum anni 430 a.C.n. et praeterea etiam anni 427 a.C.n. mentionem fecisse. Imprimis descriptioni bellorum Graeco-Persicorum operam dedit.

Maximi momenti in ratione politica adhuc est illa notissima deliberatio de constitutione seligenda in libro III 80–84 facta.

Multos annos ex mercatoribus, militibus necnon vagantibus quaerebat de factis qua in opere suo descripserit, ut exempli gratia invasiones Xerxis I in Graeciam necnon Salaminiam pugnam quam accuratissime redderet. Eodem more ac Hecataeus multas gentes in operibus descripturus ipse visitavit.

Historiarum exstant multae versiones Latinae, exempli gratia a Laurentio Valla facta.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Herodotus: Vita, Historiae, Notae  Vicimedia Communia plura habent quae ad Herodotum spectant.
Herodotus: Vita, Historiae, Notae  Lege Ἡρόδοτος ("Herodotus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Tags:

Herodotus VitaHerodotus HistoriaeHerodotus NotaeHerodotus BibliographiaHerodotus Nexus externiHerodotus420 a.C.n.485 a.C.n.GraeceGraecia AntiquaHalicarnassusHistoricus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Homo sapiensIncursio Russica in Ucrainam (2022)ConstantinopolisHirohitoManganumLegendaArchaeologiaTellus (planeta)Marcus AureliusBlogMartinus BormannVaginaLiberum arbitriumSinus PersicusOeconomia politicaSueciaIudaeiXi JinpingCarthagoMaracandaMustapha Kemal Atatürk2008Sanctus DionysiusHispania1983Linguae SinicaeLipsiaOrienswiki.phtmlArsArs ingeniariaMuseumLibera res publica RomanaThe Mule (pellicula 2018)Star WarsAutocurrus armatusDies lunaeGaius Valerius CatullusPhysicaAquaPhilippus BiagioliHasta PompeiaTongaCatholicismusInternet ExplorerJouleArtaxerxesAcademia Lugduno-BatavaNasalizatioFictioLugdunumActus sexualesIoannes Caesar PagazziCechiaLingua ArabicaVenetiolaIuppiterGraeciumVladimirus LeninIamaicaSescenti sexaginta sexWSchisma anni 1054Oceanus AtlanticusBaracus ObamaNeurologiaBellum Israëlianum-Hamasianum anni 2023HexameterGeorgius I (rex Britanniae)1 NovembrisTaylor SwiftGoogleNero Claudius Drusus🡆 More