Numerus

Vide etiam paginam discretivam: Numeri (discretiva)

Numerus (i, m.) est cogitatio, quae finitam multitudinem ex unitatibus constitutam describit. Numeris homines multa ordinant sicut tempus, divitias, et longitudinem, res quoque minoris momenti, sicut locos in ordine sive cursus telephonicos.

Numerus
Numeri Mayorum Indorum Americae meridionalis.

Tesseris et inscriptionibus in ossibus lapidibusque inventis, usus numerorum primus fertur fuisse annorum fere 35 000 ante aer. vulg., inde per saecula artes colebamus quibus operationes cum numeris facilius callidiusque faceremus. Earum sunt simplices additio, subtractio, multiplicatio, et divisio, e quibus artes elegantiores sicut calculus infinitesimalis et trigonometria lente creverunt. Inventiones usus harum artium plane monstrant numeros omnes non aequales esse, etiam monstrant necessitudine exstare numeroros plus minusve difficiles intellectu. In mathematica ergo numeri possunt esse quoque multitudines negativae, infinitae, decimales, sive impossibiles ac theoreticae.

Symbola quibus scribimus numeros sunt cifrae in systemate numerali, vulgo autem numeri quoque appellantur. Licet systema numerale unum facile a variis culturis linguisque usurpetur, nomina numeralia sunt autem linguae praecipua. Ratio, qua numeri ordinantur, est systema numericum. Latissime adhibetur systema decimale, systemata duodecimale et sexagesimale interdum inveniuntur. Computatra utuntur systemate binario.

Etymologia

De etymologia ambigitur, sed nihil obstat, quin numerus ante rhotacismum *nomesos fuerit, cui a Benveniste significatio 'pars, quantitas' restituta est. Si hoc adprobemus, faciliter videamus hoc nomen, stirpe *nom-es- nixum, positum esse in radice *nom-, quae ex relatione metaphonica ad radicem *nem- 'dividere, impertire, adtribuere' sit. Hac relatione interposita, constet permulta vocabula Graeca huc pertinere, sicut νέμω 'divido; pasco', νομός 'pascua; domicilium', νομάς 'qui vitam pastoriciam agit, nomas', νόμος 'mos; lex' – nec non aliquot vocabula aliarum linguarum, sicut Gothice niman 'capere', Lithuanice namas 'domus, aedes', Lingua Hibernica antiqua nem 'donum'. Sunt etiam qui de numero huc referendo dubitent.

Categoriae numerorum

Systemata Numerica Mathematicae
Numeri Elementarii

Naturales Numerus  {0,1,2,3,...} sive {1,2,3,...}

Integri Numerus  {...,-2,-1,0,+1,+2,...}

Rationales Numerus 
Reales Numerus 

Complexi

Quaterni Numerus 
Octoni Numerus 
Infinitas Numerus 

Variae radices

Etiamsi late intelligitur numerum posse quamlibet magnitudinem esse, proprietates omnium numerorum non sunt inter se aequales. Ergo est prima dissimilitudo inter numeros exempli gratia {0, 1, 2, 3 . . .}, {. . . -3, -2, -1, 0}, 2/4, π ac e, Numerus , vel Numerus .

Numeri naturales

    Numerus 
      sive
    Numerus 

In numeris naturalibus exagere licet additionem et multiplicationem. Subtractio solum est possibilis, si minuendus maior est aut aequus quam subtrahendus; aliter necesse est numeris integris. In divisione in casibus plerisque numerus rationalis resultat, neque naturalis.

Potentia numeri naturalis iterum est naturalis, sed demonstrare possibile neque difficile est radicem semper esse irrationalem, nisi numerus est quadratum (0, 1, 4, 9, 16, ...); in hoc casu scilicet radicem naturalem.

Numeri integri

Cum subtrahitur numerus naturalis de alio naturali, exsultat interdum non naturalis sed numerus qui est minor quam nullus. Numeri naturales et hi nullo minores appellantur universi numeri integri. Numeri integri generaliter littera Numerus  designantur. Ergo

    Numerus 

Numeri irrationales

Numerus irrationalis per definitionem est numerus qui scribi ut fractio numerorum duorum integrum non potest, i.e., numerus Numerus  est irrationalis si numeri duos alii a numero zero dissimiles Numerus  et Numerus  tales ut

    Numerus 

non sunt.

Exempli gratia numerum Numerus  esse irrationalem facile demonstratur, quemadmodum infra aspicitur. Hoc est demonstrationis exemplum secundum praeceptum reductionis ad absurdum.

Pro certo ponamus

    Numerus ,

ubi Numerus  factores primos aequales non habent. In sequentibus disquisitionibus demonstrabitur hanc coniecturam esse absurdam.

Si hoc est verum tunc Numerus , ergo Numerus  est numerus par ideoque Numerus  quoque est numerus par (si Numerus  numerus impar esset tunc quoque Numerus  numerus impar esset). Cum numerus Numerus  sit par notum est numerum k esse talem ut Numerus , unde a prima aequatione sequitur Numerus , ergo Numerus . Simili modo comprobatur numerum Numerus  esse parem propterea etiam factorem 2 habet, quod absurdum est quia in principio selegimus numeros Numerus  qui factores aequales non habeant. Ergo coniectura Numerus  erat falsa ideoque Numerus  est numerus irrationalis QED.

Numeri transcendentes

Numerus transcendens est numerus, qui non est algebraicus. Id est: Sit Numerus  numerus transcendens. Tunc nullus est Numerus  et nulli sunt Numerus , ut Numerus  sit.

π ac e

Numeri imaginarii

Quantitas imaginaria, vel numerus imaginarius, est numerus complexus cuius potestas quadrata est numerus negativus.

Numerus 

Systemata numerica

Numerus 
Tetraktys Pythagorae decem punctos in triangulo ponit.
Numeri ab 1 ad 10 in nonnullis linguis
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
Arabica ١ ٢ ٣ ٤ ٥ ٦ ٧ ٨ ٩ ١٠
Bengala ১০
Devanagari १०
Graeca αʹ βʹ γʹ δʹ εʹ στʹ ζʹ ηʹ θʹ ιʹ
Hebraica א ב ג ד ה ו ז ח ט י
Malaica ൧൦
Phoenicia Numerus  Numerus  Numerus  Numerus  Numerus  Numerus  Numerus  Numerus  Numerus  Numerus 
Romana I II III IV V VI VII VIII IX X
Siamensis ๑๐
Sinica
Suchealis 〡〇
Tamulica



Historia numerorum

Numerus 
Notae numerales in America Australi adhibitae.

Primus usus numerorum locum incertum in historia habet. Ut super dictum, prima indicia usus numeralium in ossibus et tesseris abhinc annorum 35 000 fere inscriptis inveniuntur. Haec numeralia fuerunt sicut notae ad dexteram pictae; id est non habere cifras. Numeros ab 1 ad 10 notare possunt, sed opus est novarum notarum ut numeri maiores scribantur. Cum cifris numeri quamvis magni una nota scribi possunt.

Numerus 
Tessera Babylonica inter annos 1800-1600 ante aer. vulg. cum approximatione radicis quadratae Numerus  per theorema Pythagorae: 1 + 24/60 + 51/602 + 10/603 = 1.41421296...

Primum systema numericum cum cifris fuit Babylonicum, quod radicem sexagesimalem habuit.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Nexus interni


Tags:

Numerus EtymologiaNumerus Categoriae numerorumNumerus Systemata numericaNumerus Historia numerorumNumerus NotaeNumerus BibliographiaNumerus Nexus externiNumerusNumeri (discretiva)

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

SaltatioFamiglia CristianaCritognatusEncyclopaediaExinea2024Ioachim HeerUlixesOxygeniumPublius Suillius RufusQuousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?Kalendae MaiaeCarola de BrunsvigiaHyspana Georgii Manrrici CarminaDusseldorpiumTechnologia informationisProvincia OscensisPastinaIPadVaginaGenius saeculiSloboda AlexandriMonéteauLuxemburgumThe Mule (pellicula 2018)Numerus librarius internationalis unificatusUniversidade Estadual de Feira de SantanaAequatoriaVentimolaAlbertus EinsteinCivrySueciaIulius Maria Della SomagliaLavaniaAstrologiaCertamen cantionum Eurovisionis 2021Onus electricum PlanckianumPsychologiaSaeculum 9AuxiliariusCommendaPater nosterCapitaleRegiones caeliLatinitas vivaLa7Omnis testudo in alia testudine iacetMonacumFelesSomnusMons NigerCleopatra I (regina Aegypti)Fractio (mathematica)Lucas BarbarossaPenis hominisMassachusettense Institutum TechnologiaeItaliaSaint-Laurent-des-Bois (Ebura)Philippus BiagioliForamen nigrum rotansVilla Nova AstensisVicicitatioUnio Europaeawiki.phtmlBalneoregiumCulturaLibri Latine redditiGoogleBergomum🡆 More